Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Hoc autem malum adsertionis impiae quibusdam uanis et uaecordibus quasi uerisimile uidetur esse interdum, cum sit in omnibus contrarium et exsecrabile, cum propheta eum Dauid beatus ante et dominus saluator damnauerit, et beati apostoli sententiam domini aduersus eum confirmauerint edocentes.

Post istum Carpocras nomine surrexit, et ipse dicens unum principium, de quo principio, id est de deo, prolationes factae sunt, inquit, angelorum atque uirtutum: quae autem uirtutes deorsum sunt, fecerunt creaturam istam uisibilem ubi nos, inquit, consistimus.

Christum autem dicit non de Maria uirgine et diuino spiritu natum, sed de semine Ioseph hominem natum arbitratur, deque eo natum carnaliter, sicut omnes homines, suspicatur.

Qui post passionem, iuquit, melior inter Iudaeos uita integra et conuersatione inuentus est;

cuius animam in caelum susceptam praedicant, carnemI uero in terram dimissam aestimant, animique salutem sonus, carnis autem non fieri salutem opinantur.