Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Videamus et Nicolaus Antiochenus aduena qua est deceptus amentia. Qui sub apostolis fuit atque ab eis est electus [*]( 19 Matth. XXVII 32 ) [*]( 2 uirtutem et] et uirtutem A et uirtute B, corr Fabricius ex Epiphan. p. 69 B 5 scribi oportuit alii angeli (Le illis geniti excidit alterum 8 illis/ll A 9 uocans A imperatos A 10 et eum B eum A i 14 subunctione A 15 inimice A 17 per om A symonem A 18 cirineum A 19 crucem A eius crucem B 22 ignorans B 23 inquit om A1 potest A 27 antichenus B ) [*]( XXXVIII. Filast. ) [*]( 2 )

18
diaconus septimus, ut scriptum est in Actibus Apostolorum, posteaque recedens ab eis atque a sana doctrina diuersis erroribus et fallaciis pessumdatus est.

Qui fuit primum cum apostolis et Stephano beatissimo martyre, qui dicit et ipse uirtutes esse plurimas; unde et Gnostici, qui scire se aliquid putant, maxime emerserunt. Isti Barbelo uenerantur et Noram

quandam mulierem, alii autem ex eis Ialdabaoth quendam, alii autem Calacaun hominem. Dicunt autem et dogma ponentes ista:

Ante, inquit, erant solum tenebrae et profundum et aqua, atque ex his diuisio facta est in medio, et spiritus separauit haec elementa. Tunc ergo tenebrae inruentes in spiritum genuerunt quattuor Aeonas, et isti quattuor genuerunt alios quattuor Aeonas.

Hoc autem dextra atque sinistra, lux, inquit, sunt et tenebrae. Quendam etiam concubuisse cum illa muliere et uirtute dicunt, de qua nati sunt dii. et

homines, et angeli, et septem spiritus daemoniorum Addunt etiam prophetas quosdam natos de ea, speciosum nomine et Barcaban.

Alii autem euangelium consummationis et uisiones inanes et plenas fallaciae et somnia uidere diuersa adserunt delirantes.