Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Intellectum autem quendam alium adserit esse, qui descendit in mundum salutis causa hominum, Helenam illam, inquit, quae in Troiano bello a poetis uanissimis edita nuntiatur.

Et uirtutes, inquit I, quae mundum fecerant, concupiscentia ductae illius Helenae seditionem monebant. Ista enim dans, II inquit, concupiscentiam..

piscentiam illis uirtutibus, et in figura feminea apparens, ascendere in caelum non poterat, quia uirtutes in caelo quae erant non eam permittebant ascendere; expectabat autem uirtutem aliam, id est Magi ipsius Simonis praesentiam, quae eam saluaret adueniens.

Ligneum etiam equum, quem poetae uanissimi dicunt in Troiano bello fuisse, per allegoriam adserit quod illa machina ignorantia erat uniuersarum gentium impiarum, cum constet illam Helenam, quae cum Mago erat, de Tyro meretricem fuisse, hancque eundem Simonem Magum fuisse secutum, et cum eadem diuersas magias diuersaque scelera perpetrasse.

Qui cum fugeret beatum Petrum apostolum de Hierusolimitana ciuitate Romamque deueniret, ibique pugnaret cum beato apostolo apud Neronem regem, deuictus undique oratione beati apostoli atque percussus ab angelo sic meruit interire, ut eius magia euidens ac mendacium cunctis hominibus patefieret.

Post hunc Menandrus quidam nomine * qui discipulus factus ipsius, impietatem est eius secutus in omnibus. [*](3$A (se) addidi ex Eptphanio p. 60 A 56 C 4 praeditis exciderunt ueluti haec: se cum de caelo descenderet et angelos fecisse 8 concupiscentie A 9 inquit om A in fine paginae 10 feminae B 12 eispectabat B 14 quem B quae A 16 asserit B uniuersarum— erat om Bl, in marg inf add 18 metricem Bl 23 ratione A 24 magiae uidens B 25 antefieret A 27 post nomine in A litterae qui discipul erasae excidit fuit 28 factus-omnibus in ras B )

16