Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Nam Astartium est in Syria ** aliaque diuersa et plurima, quae de gente Cananeorum omnis haec illo tempore exarsit impietas, quam Moses gentem cum omni suo populo eradicare iubebatur a domino.

Alii Herodiani sunt, ab Herode rege Iudaeorum ita appellati. Isti resurrectionem confitentur, legem et prophetas accipiunt, Herodem autem regem Iudaeorum, percussum ab angelo, ipsum ut Christum sperantes expectant. I

POST PASSIONEM AUTEM CHRISTI DOMINI NOSTBI ET ASCENSIO- NEM IN CAELUM Simon quidam fuit Magus, genere Samaritanus, Githeus, de loco quae uilla est in Samaria ita uocitata: qui magicis uacans artibus multos fallebat, dicens se esse uirtutem quandam dei, quae supra omnes, inquit, uirtutes est.

Quem Samaritani quasi patrem uenerantur et suae hereseos institutorem perniciosae extollunt, multisque eum praeferre laudibus enituntur.

Qui baptizatus a beatis apostolis recessit a fide eorum, sceleratamque et perniciosam heresim seminauit, dicens se transformatum putatiue, id est quasi [*]( 5 I Reg. XXXI 10 8 Exod. XXIII 24 XXXIV 13 10 Matth. XXII 16 12 Actor. XII 23 20 Actor. VIII 9 seqq. ) [*]( 5 exciderunt ueluti templum ita uocitatum unde et Camoth emersit abominatio 6 chananeorum 7 moses] super o posuit i m 2 10 post Herode de erasum 13 exspectant 15 Post] hic incipit A in quo praeponitur: INCIPIT LIBER FILASTRI EPISCOPI DE HEBESIBVS: in B duo uertus uacui autem om A 16 symon B 17 citheas B citieius A samaria ita A samarinta B uocata A 18 uacant A 19 quendam A 20 quem A quae B 21 perniciose B pernitiose A 24 se B Et A )

15
per umbram, et ita se passum fuisse, cum non, inquit, pateretur.

Qui et audebat dicere mundum ab angelis factum, angelos autem factos a <se> quibusdam sensibus de caelo praedito, eosque fefellisse *** genus hominum.