Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

POST PASSIONEM AUTEM CHRISTI DOMINI NOSTBI ET ASCENSIO- NEM IN CAELUM Simon quidam fuit Magus, genere Samaritanus, Githeus, de loco quae uilla est in Samaria ita uocitata: qui magicis uacans artibus multos fallebat, dicens se esse uirtutem quandam dei, quae supra omnes, inquit, uirtutes est.

Quem Samaritani quasi patrem uenerantur et suae hereseos institutorem perniciosae extollunt, multisque eum praeferre laudibus enituntur.