Diversarum hereseon liber
Philastrius, Saint, Bishop of Brescia
Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
Nam Astartium est in Syria ** aliaque diuersa et plurima, quae de gente Cananeorum omnis haec illo tempore exarsit impietas, quam Moses gentem cum omni suo populo eradicare iubebatur a domino.
Alii Herodiani sunt, ab Herode rege Iudaeorum ita appellati. Isti resurrectionem confitentur, legem et prophetas accipiunt, Herodem autem regem Iudaeorum, percussum ab angelo, ipsum ut Christum sperantes expectant. I