Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

hoc autem *** aut a Belo rege, qui orientem potenti regimonio multo tempore detinuit ac de ipsius uxore et filiis filiabusue ita ex parentibus editis omnem eorum progeniem processisse monstrabat, ut ex eis Bahalitae pluraliter appellarentur.

Nam ut est genus aut Graecorum aut Aniciorum et aliorum, ita ex parentibus suis omnis illorum emerserit progenies, ex uno nomine impia generatio ut Bahalitae dicerentur. Itaque mortui, cum in monumentis ponerentur, et progenies illorum itidem sepulta in eo loco hoc nomine a suo populo meruit a posteris nuncupari, ut Bahalitae appellarentur a sua generatione pristina.

Belus autem siue a proprio nomine, siue a fortitudine belli, quia multos superabat tunc temporis, hoc nomen aut cognomen habere sortitus est: deque hac re Iudaeorum populus impietatem gentilium sequendo a diuina scriptura accusatur, quod sacrificantes illis, id est regibus et eorum filiis omnique cognationi illorum sequenti diuersis captiuitatibus tradebantur.

Alia est heresis in Iudaeis, quae Bahal idolum ** aut Balaam pseudopropheta, qui de Mesopotamia aduenerat contra Mosen beatissimum, asserunt nomen accepisse, quia Balac tunc temporis rex Moabitarum illum rogauerat, ut ad eum iret et malediceret populo Iudaeorum.

Et quia ut propheta in scripturis ante dicebatur, contempto autem praecepto domini ad pseudoprophetae postea descendit interitum contra [*]( 2 ludic, II 11 alibi 23 Num. XXII ) [*]( 2 scribtura 4 excidit ueluti aut a Bahal rege Tyriorum 8 Graccorum Fabricius] grecorum 17 populos 18 scribtura 22 aut] a Fabricius: excidit aut a Balac rege 23 pseudopropheta Fabricius] pseudoprophetam 24 mosen] i super o posuit m 2 27 scribturis )

12
dei populum cogitando, Iudaei, ut pagani sub hoc uocabulo idolum facientes ipsius, colere illud non desinebant.