Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Alia est heresis, ut Hiezechiel propheta dei iussu peruidit sub terra in spelunca stantes septuaginta uiros seniores

Iudaeorum, tenentes turabula, diuersisque formarum sculptilibus sacrificantes eosdem atque eadem adorantes.

Alia est heresis Iudaeorum, quam sub spelunca iussu dei cogitur peruidere propheta, mulieres sedentes et plangentes quendam Thamuz nomine, qui filius regis gentilium fuit cuius

Iudaeae mulieres simulacrum cum fletibus adorabant impietatemque gentilium colentes ei offerre sacrificia non desinebant. Thamuz enim et Farao ille dicebatur rex Aegyptiorum qui sub beato Mose Aegyptiis praesidebat illo in tempore.

Alia est heresis in Iudaeis, quae, multorum quasi hominum [*]( 1 Leuit. XXVII Dent. XVI 22 9 IV Beg. XIX 35 15 Ezech. VIII 11. 12 21 Ezech. VIII 14 ) [*]( 7 tunc-Iudaforum om sed m 1 in marg inferiore add 26 mose] i super o posuit m 2 )

11
multarumque mulierum, percolentes idola Bahalitarum, speluncis absconditis isdem offerre sacrificia non desinebant, scriptura dicente quasi multorum atque multarum fuisse numerum: