Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Alia est heresis in Iudaeis quae serpenti sacrificabat et usque ad Ezechiam regem Iudaeorum beatissimum eandem impietatem celebrabat <ser>penti<s sicuti legimus in libris Regnorum quod usque ad Ezechiam sacrificabat serpenti aereo populus Iudaeorum, quem Moses beatus facere iussus fuerat in exitu Israhel de Aegypto, cum a serpentibus morderentur Iudaei murmurantes atque deperirent:

inque hoc iussit dominus ut faceret Moses serpentem aereum, ac suspenderet eum in medio populi supra lignum; et qui intuebantur in eum, saluabantur a plagis atque diuersis uulneribus. Illi ergo serpenti aereo usque ad regem Ezechiam sacrificabat Iudaeorum populus; formationes etiam in lapide magno uelut obelisco, qui erat in templo positus pro columna, et in eo incisiones et impressiones manu hominum et ut litterarum quarundam sculpentes Iudaei, et formulas diuersas tollentes et ponentes in lammina baiulabant in collo: