Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Alii sunt Puteoritae, qui puteos colunt in altum fodentes deque eis haurientes quasi aquam salutis, in ea sperantes aliqua, cum dicat dominus per prophetam monendo: Me dereliquerunt fontem aquae uiuae, et foderunt sibi lacos detritos, qui non possunt capere aquam salutarem.

Quod ergo ante dicebat per prophetam, in sua diuina complebat praesentia, dicens: Omnis qui ex hac aqua terrestri biberit, rursus sitiet: de aqua autem quam ego ei dabo, si biberit, non sitiet in aeternum, sed erit ei saliens in uitam aeternam. Quippe erat gratia Christiana baptismi salutaris humano generi concessa a domino saluatore.