Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Est heresis quae iterum post Aquilam Triginta hominum interpretationem accipit, non illorum beatissimorum LXX duorum, qui integre inuiolateque de trinitate sentientes ecclesiae catholicae firmamenta certissima tradiderunt interpretantes scripturas.

Isti triginta, quia et in multis Aquilam sunt secuti, inde ab ecclesia catholica et istorum non suscipitur interpretatio neque continetur in libris authenticis;

Est heresis quae iterum Sex uirorum interpretationem em postea editam uult sequi, non illorum priorum sanctorumque [*]( 12 Ioh. X 8 ) [*]( 1 excipere A accipies A1 2 cotidie B consentiente minutum J. 3 inueniret. et A 5 historiografis B 6 sumentis A 7 filosofi B oratoris A historiografi B 10 irrita A 11 iń sono B sono A 13cognoscentes A 16 interpretatione A septuaginta B 19 quia et in] qui et in B qui et A 20 \'inde] unde 21 interpretatione que continentur Ainterpraetatione nequae continetur B 23 interpretaţione A 24 propriorum J. ) [*]( 8* )

116
Septuaginta. duorum, et cum decreta consultaque LXX duorum aliis modis! interpretari desiderant, non paruum errorem incurrunt, diuersa itidem sentientes de fide catholica.

Sunt heretici alii qui Theodotionis et Symmachi itidem interpretationem diuerso modo expositam secuntur, non illam beatissimorum priorum, quam ecclesia catholica colit et praedicat.

Est alia heresis quae de dolio inuentos libros post captiuitatem postque incensionem prolatos et non consentientes interpretationi primae sanctorum uirorum uult sequi, cum ecclesia catholica LXX duorum interpretationem em legit, colit et praedicat, alia autem superuacua et contraria tantae editioni contemnit et abicit.

Sunt quidam heretici non intelleg-entes quod dicit scriptura: Diis alienis non maledicetis; et ita obseruant, putantes de uanitate paganorum dixisse, atque ita sentientes non paruum salutis suae sustinent detrimentum.

Cum enim Moses dicat: Templa eorum destruetis, idola frangetis i s, et Abraham beatissimus frangens idola iustificatus est, et Gedeon nocte in cendens idola et frangens ea a domino Christo tantum uil\'tutis meruit impetrare, ut cum [*]( 18 Exod. XXII 28 21 Exod, XXXIV 18 28 ludic. VI 28 ) [*]( 1 septuaginta B 8 diuersam A 5 alu qui carus aliqui 6 sequuntur A 11 incessionem Å. 18 septuaginta B 14 alii B ditionis A 18 aliis Bl 19 de uanitate B diuinitatem A 21: moyses B frangentes Å 28 incandes dl ea a dno A et a do B )

117
paucis infinitos uinceret inimicos, omnesque iusti, ut Helias beatus et alii itidem, quomodo ergo hic aestimat homo inprudens de idolorum dixisse uanitate, isdemque non esse maledicendum? cum Dauid dicit: Similes illis fiant qui adorant ea.

Hic itaque diis non esse maledicendum alienis cum dicit, id est iustis ab origine mundi colentibus pietatem ueram, id est angelis et sanctis aliis uerae fidei dedicatis non esse maledicendum.

Nam quod omnes iusti maledixeIint idolis et fregerint ea, et inde meruerint gratiam, ut Moses fecit de monte descendens Sina, et quod Christi nuntii sunt dii, ut Moses Pharaoni et Aegyptiis, cum scriptura clamet: