Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Per ordinem quippe pro nostra salute et annui dies festiuitatis maioris isti statuti sunt quattuor: primum in quo natus est; deinde in quo apparuit, id est XII dies post; (post> in quo passus est in pascha; in fine uero in quo ascendit in ea.elum , circa pentecosten, uincentis est quippe consummatio.

Qui ergo unum ignorat praetermittit, potest et de aliis diebus dubitare, non habens plenitudinem ueritatis, quod secundum tempora quattuor cuiusque anni ita nobis diuersa gaudia a Christo domino pullularunt, id est in quo natus est, post in quo apparuit, tertio in quo passus est et resurrexit at uisus est, quarto in quo ascendit in caelum ||,

ut haec per annum sine intermissione celebremus generaliter exultantes, atque haec integra inuiolataque custodientes detineamus. Quidam autem diem Epifaniorum baptismi, alii transformationis in monte quae facta est esse opinantur.

Sunt alii heretici qui legis praecepta per Mosen quae dicta sunt in Leuitico Iudaeis carnaliter. nostroque in tempore [*]( 2 cap. OXL solus A MfM<K<t< 8 octabo dicentem 4 eos] noà Usenerus 5 epyfaniorum 6 * deum supplet Oehlerus: exciditueluti praeceptum dei complendum 7 kx 8 ut apparuit Useneruв1 VI. Apparuit exciderunt haec fere: et iterum Symeoni post xxvn dies non] ne 9 appareret] pateretd Oehlerus: pareretur d 11 maioris Usenerus] maiores 12 XIII dies; post in quo passus est i. e. pascha Useneruв: (post) addidi 18 finё \' 15 dubitare Usenerus] Dubitas 18 pollularunt 19 tertio quo 20 et 28 epyfaniorum 24 factus 26 moysen B 21 in tempore B tempore A )

112
spiritaliter reuelata sunt, haec ignorantes summam rerum festiuitatis numerumque eorum caelestis utilitatis praetereunt, nescientes quid celebrant, putantes quod de sabbatis solum et pascha et azimis Moses praeceperit, et non de octo festiuitatibus quas ecclesia catholica cognoscit et detinet.

Dicit enim ita Moses beatus Iudaeorum populo primum de neomenia et sabbatis, secundo de pascha, tertio de azimis, quarto de manipulis, quinto de tubicinatione, quae Grece salpinga dicuntur, quae celebrant Iudaei per annum sollemniter; sexto autem ieiunium, septimo tabernaculorum constructio, octauaque est plenitudinis fructuum pomorumque uindemiae Octobris mensis omnium postrema conlatio et consummatio.

Quae et secundum menses octo diuersitas. iuxta litteram celebratur a Iudaeis et secundum spiritalem scientiam: <nam> incipientibus mense Martio in octauum mensem, id est Octobrem, consummata omnia per ordinem a Christo domino conferuntur, quae sunt plena salutis aeternae pignora in fide atque opere Christianitatis consummanda atque conprobanda.