Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Alii sunt heretici qui dicunt dominum in infernum descendisse, et omnibus post mortem etiam ibidem renuntiasse, ut confitentes ibidem saluarentur, cum hoc sit contrarium dicente propheta Dauid: In infernum autem quis confitebitur tibi? Et apostolus: Quotquot sine lege peccauerunt sine lege peribunt.

Sed cum dicit <dominus): Remissius erit quibusdam quam ciuitati illi quae non crediderit, apostolorum quippe doctrinae et euangelii, in comparatione multarum poenarum dicit sustinere eos minora tormenta quam illos, non tamen saluari eos hac ratione adfirmat.

Nam poetas falsos et uanos filosofos qui aestimat posse saluari rebelles dei, errat illis peius et a ueritate dissentit, cum semina impietatis paganae non alii nisi illi poetae uani et filosofi deorum dearumque appellationes hominum sensibus seminauerint, cum propheta clamet de futuro iudicio ut hic ei dimitteretur in paenitudine dicens:

Remitte mihi ut refrigerem, priusquam uadam et iam non ero amplius.|Si ergo iusti peccantes et in hac adhuc uita uix [*]( 2 Matth. III 7 5 Gregorii I registr. epist. VII 15 (MGH epist.tom. I Berol. 1891 p. 458, 29): ...Philaster in libro quem de heresibus scripsit... cuius haec uerba sunt: Sunt heretici qui dicunt — dicente propheta Dauid: In inferno — sine lege peribunt. — exacripsit Augustin. de haeres. 79 8 Psalm. VI 6 9 Bom. II 12 10 Matth. XI 22. 24 20 Psalm. XXXVIII 14 ) [*]( -1 eos om B. 2 Et om A 5 dominum] m extremum in ras A 6 morte] g ita ras A renuntiasse-ibidem om A 7 sint A* 8 inferno B 9 quotquod B Quodquod A 10 〈dominus〉 addidi 12 et om A 14 tormenta] a ita ras A ac B affirmat B 15 aestimat//// (t in ras) B estimant A 16 rebellis A errant A 18 appel- lationis A 19 clamet JB* om Bl clama & A )

91
acceperunt indulgentiam paenitentes ♦♦♦ ut ait Salomon: Et si iustus uix saluabitur, impius et peccator ubi parebit? Nam si deum esse credidissent, deorum dearum nomina turpia non seminassent et in descensione Christi in infernum ueniam impetrassent.