Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Alia est heresis quae dicit animas uenenariorum, sceleratorum et homicidarum et aliorum talium transire in daemonas ac pecudes et bestias et serpentes, ignorantes quod anima hominis cum exierit de saeculo, siue bona siue mala, id est pia atque impia, ab angelo ducitur in locum statutum, ut in futurum percipiat iuxta quod gessit in hoc saeculo constituta.

Si quis autem hoc ita putauerit fieri, paganitatis et uanitatis filosoforum quam Christianitatis uidetur habere consortium, cum dicat apostolus: Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque ea quae gessit in hoc corpore. Et iterum: Quod non derelinques animam meam in infernum. < Et iterum: > In in fernum autem quis confitebitur tibi?

Animae itaque natura non uertitur in naturam alteram, sed, cum uoluntate contemnit ac neglegit dei praeceptum studiisque legitimis et salutaribus inherere dissimulat futuro iudicio poenarum se dedicans, non aliis morum causa nisi pecudibus cognoscitur comparanda, non natura, sed moribus, ut scriptum est.

Non ergo naturae pecudum, sed moribus in hoc saeculo similes efficiuntur huiusmodi homines, pagani, Iudaei, et alii plurimi. Nam et saluator Iudaeis cum diceret: Vos de diabolo estis patre uestro, non natura, sed sceleratis [*]( 4 exscripstt Angnstin. de haeres. 78 8 Luc. XVI 22 12 II Cor. V 10 14 Psalm. XV 10 15 Psalm. VI 6 21 Psalm. XXXI 9 XLVIII 21 II Petr. II 22 24 Ioh. VIII 44 ) [*]( 1 uitae A impertita B 4 uenerariorfl A 5 hemicidarum A demonas A daemones B 9 quod om A 11 filosophorum B xpianitatea A habere B ainbire A 14 quod non derelinques animam meam in infemum A om B 15 <Et iterum> addidi 16 In inferno autem quia B ont A animae B anima ei A 18 uolumptate A1 hac A 20 ponarum B* Si dedicant A 21 cOparandus A 23 similis A 24 quam plurimi Sichardm )

90
moribus et beluinis sensibus eos similes arguendo et iudicando manifestabat. Et Iohannes Iudaeis dixit: Progenies uiperarum m.11