Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Cui cura minori filio minor numerus generationum repperiebatur concessus tunc temporis, maior crescendo eidem numerus postea amplificabatur aduenturus quam duobus eius fratribus, ut et media et extrema loca, id est Cananeorum, Aegyptiorum, Afrorum Persarumque teneret imperia.

De quo postea Romani sunt editi, uictores orbis terrarum atque rectores uniuersarum gentium. Unde cognoscimus Romanos, Latinos, Italos de Iafeth genus deducere, atque hos orbem terrarum sui sub dicione tenere cottidie atque ante saepius tenuisse.

Si quid [*](11 Gen. X 22 seqq. 12 Gen. X 6 seqq. 18 Gen. X 2 seqq. 16 Gen. IX 27 ) [*]( 1 confirmasset A 2 africa A ethiopia A et hyopum B 3 pro A ociani A 4 habitanda A 5 pronuntiauit B ad otn B capadociam B 7 iafeth B ad cilicis A 8 armenia ebosfori A armenie bosphori B 9 trachiae B illirici B 10 ei B & A atribuit B Et om A 11 quinque omA 12 iafeth B 14 ei B et A octanda A 15 promitebatur B affutura B 16 iafeth et A iafeth B tabernacula B 17 Cui om Sichardus cum om B 20 media A cananaeorum B 21 persarumque A quae s. 8. persarQ B tenere A 24 hus Al 25 ditione cotidie quis A )

87
autem falsitate Grecorum putatur esse antiquum, temporale modis omnibus ipsorum auctoribus testantibus conprobatur, Solone testante Atheniensibus quod! ab Aegyptio audierit sacerdote dicente ei:

Solon Solon, Greci uos semper estis nouelli atque pueri. (Grecus autem numquam erit senex aut antiquus, neque doctrinam aliquam aut scientiam habetis antiquam, sed ab aliis raptam atque inuasam habetis, eamque diuersis mendaciis inmutatam exponitis, atque ita homines edocetis. Plato enim in Timaeo ita dictitat.