Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Nam post confusionem linguarum tunc nomina diuersa coeperunt emanare, atque inde sumentes Greci historiografi duo aut tres, diuersa ueluti monumenta conscribentes, temporalitatem cum suam uolunt obumbrare atque abscondere, a suis testibus mendacissimi iudicati sunt atque conprobati.

Cum enim quinquaginta de ipsis consentiunt de antiquitate nostra, id est Greci, Aegyptii, Chaldei, Syri, duo autem aut tres dissentiunt, iustum est multis consonantibus in unum quam duobus aut tribus dissonantibus historiografis adquiescere, quia multi illi uere quam duo edixerunt.j

Alia est heresis quae dicit sub Deucalione Pyrra diluuium fuisse antiquissimum quam quod sub Noe beato factum est. Quod pagani transferentes mutatis nominibus ipso modo et arcam uelut in Grecia fuisse post diluuium adserunt, et quod est temporalitatis in paganitate uanissima, ab eis uelut [*]( 4 Plato Tim. p. 22 B ) [*]( 1 falsitate om A antequa A 2 comprobatur B 8 aegypto A 5 aesti A 7 ab aliis B a nobis A 8 habetis B beatis A 9 immutatam B 10 tima eo A timeo B 11 emanere B 13 uelut monimenta Sichardus] uelut (uelud A) emolumenta temporalitatem cum B tenoralitats A 15 comprobati B 19 adquiescere B aut quiescere A 22 verba inde ab Alia usgue ad nominibus in A in ras et pyrra B 23 beatll Al 24 mutati A impio modo Sichardus 25 archam B uelud A graecia A 26 uanissimS A )

88

antiquum cum multo mendacio praedicatur et quod factum in Thessalia, in loco breui, uelut factum ubique, id est in omni mundo, a paganis furacibus edocetur. Quod fit quidem post annos in Thessalia in loco interdum modico, illud autem diluuium in omni saeculo factum est, sicut et eorum scriptura testatur gentilium.