Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Septuaginta enim septimanas, Danihel quas uidit, interpretes docuerunt illi primi sapientes, septem esse septuagies id est quadringentos nonaginta annos *** quem iubeleum in lege Iudaei — non isti, sed ueteres et periti illi — < id est annum remissionis Christi et indulgentiae, ** carnalem praesentiam per figuram ante celebrantes, summo gaudio expectabant, sicut in Leuitico continetur. Iubeleus enim minor quinquaginta annos habet t non minus:

plus autem habere non potest; nam maior iubeleus quingentos annos habet *** minor iubeleus quinquaginta. Maior itaque minus decem quingentos annos habet, ut ex hoc iubeleus [*]( 2 Gen. IV 24 7 Rom. VII 14 Gal. IV 24 22 Leu. XXV 10 seqq. ) [*]( 1 a Danihelo Galeardus] ad nihilo 4 quod 5 duobus 6 deest ueluti credentibus nobis scripturarum 9 fecerit] fec in ras 11 quadringinti 14 eundem Oehlerus] unde 15 adanihel 16 septem esse] eapties et 17 <id est> addidi quadringintos exciderunt fere haec: id eat decies tot quot habet iubeleus annos: 19 <id est> addidi 20 deest ueluti futuram eius celebrante 22 enim] autem locus corruptus: scribatur oportet: habet uno minus, <maior quingentos annos decem tninus>: plus autem habere non potest. Nam maior iubeleus quingentoa annos habet <minus decem id est decies tot quot habet> minor iubelens annos. uno minus quinquaginta 24 iobeleus 25 decem Oeh- Icnu] decima iobelens Ax ) [*]( 5* )

68
unus Christi praesentiam consummationemque saeculi declararet.

Septuaginta anni < de > captiuitate populi in Persida etsi historialiter accipiuntur, et postquam redierunt in Hierusalem et usque ad Christi domini incarnationem quingenti paene inueniuntur completi, tamen hoc etiam spiritaliter intellegendum est, quod post septuagies septem, id est post quadringentos et circa nonaginta annos oportet Iudaeos ... sub antichristo, cum fallax inuentus fuerit a Iudaeis ipsis, qui primum esse Christum aestimauerint.

Non multo post autem cognita eius perfidia atque fallacia, tunc gerentes paenitudinem qui fuerint reliqui, omnes ad Christi fidem domini peruolabunt, ac paenitentes delicta, ueniam ab ipso Christo domino sicut ceteri impetrabunt, ut impleatur quod dictum est: