Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Cum diceret Petrus: Domine quoties peccanti fratri concedam? ait dominus: Non septies, sed septuagies

(septies>, ostendens quidem et cottidianorum humani generis delictorum infinitum numerum debere homini dimitti ab homine et Iudaeo redeunti siue pagano, et aliis carnalibus et ad Christi fidem de impietate redeuntibus atque eius ecclesiam catholicam, cunctis omne debitum ab eis oportere concedi credentibus.

Nam et historiografi Iud?ei docuerunt [*]( 5 Dan. IX 23-25 15 Mattb. XXIV 7 Luc. XXI 25. 26 18 Matth, XVin 21. 22 ) [*]( 2 suspicatur A, em Oehlerus 8 qaingentiaBimum 6 septemanas Al 6 aud/llens (i erasa) 7 septemane Al 12 et post incorporatione dni erasa sunt: desunt fere haec: conplendus est usque ad consummationem saeculi, sicuti . annorum numerum ab Abrabam beatissimo seruo domini: in marg sttlo manu recenti adsiriptum ab abraham 14 introta A1 16 quingeDtissimo numerd 16 inundatione 18 numerositatem A1 19 quoties A* peccati Ax 21 septies om, add in marg manus illa recens stilo cotidianl: em Oehlerus 28 iudae s. s. o  t )

67
dicentes a Danihelo quadringentos et octoginta plus annos transisse et sic dominum aduenisse in carnem. Habes etiam in Genesi euidentissime mysterium nuntiatum, de Cain septies, de Lamech autem septuagies septies uindictam: quo duorum populorum in duobus personis unius impietatem, alterius iniquitatem sine cunctatione ** scripturam praenuntiasse non dubium est.

Lex enim spiritalis est, secundum apostolum, et haec, inquit, duo testamenta sunt. Neque enim historiam amittimus, quod LXX annos fecerit populus in Persida, neque spiritalem scientiam spernimus. Ergo et septuaginta septimanae a Danihelo dictae quadringenti nonaginta anni tunc paene completi sunt, et sic Christus aduenit in carnem: et a Christi praesentia usque ad consummationem saeculi paene eundem complendum annorum reperies numerum.