Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Alia est heresis quae dicit nomen linguae de Iudaeis primum processisse, alii de paganis, cum utrique hoc ita sentientes errore non paruo decepti sunt. Homo enim factus rationis particeps fuit: *** qui ergo loquebatur ratione, quomodo rationis erat alienus?

Plus ergo prius rationis est esse participem, et rationabilem dici, quam nomen speciale et locale habere alicuius linguae atque ex nomine hominis possidere aliquid. Ab Adam enim usque ad Heber duo milia et septingenti anni transierant.

Erat ergo nomen linguae omnium hominum unum et una lingua. Ex quo autem contra deum cogitauerunt, subtracta est eis illa caelestis scientia, id est linguarum omnium. prudentia et sapientia. Et Heber quidem sanctus quia non discessit a deo secundum nomen ipsius, deus uoluit genus eius pullulare amplius hocque nomine primum in saeculo nuncupari, ut ab Heber, qui non consenserat aedificationi turris rebellantium, Hebrei nomine appellarentur.

Prior itaque non solum paganis, uerum etiam et Iudaeis, id est ante septingentos annos Heber fuisse cognoscitur iustissimus, qui in deum credens! et a coniuratione sceleratorum hominum separatus sui nominis primam hanc a domino nuncupationem meruit impetrare.

Unde et poetae uani aedificationem illam ad sua mendacia transferentes gigantas docuerunt, Haloidas illos rebellantes ascendere uoluisse in caelum per inpositionem montium usque: inde eos fuisse damnatos. Quorum deliramenta non latuerunt amplius scientiam ac peritiam Christianam. [*]( 22 Hom. Odyss. X. 315 ) [*]( 3 itaque A 5 deesse apparet unum lemma ueluti haec: alioquin enim loqui non poterat homo sed pecudibus, quae loqui nullo modo possunt, similis fuit 5 rationem B 6 orationis Fabricius 9 et om A 10 nomen B nem A 11 dum Bt 14 quia Oehlerus] qui 15 hocque A hoc quoq: B 16 concesserat A 17 turbis babellantium A hębrei B 19 septingentis Al DCC s. s. tos B 22 impetrare] im in ras B 24 haloidar Al 25 impositionem B usque] atque Sichardus )

65

Alia est heresis de anno adnuntiato ambigens, quod ait propheta Esaias: Adnuntiare annum dei acceptabilem, et diem retributionis. Putant ergo quidam quod ex quo uenit dominus usque ad consummationem saeculi non plus non minus fieri annorum numerum nisi trecentorum sexaginta quinque usque ad Christi domini iterum de caelo diuinam praesentiam. Quod contrarium inuenitur, si ita quis senserit.

Nam quadringentos iam et plus annos transisse cognoscimus <et), ex quo uenit dominus, fuisse completos. Quomodo itaque hoc erit rationis de anno, sicut sentire uoluerunt hoc ita quam plurimi?