Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Alia est heresis quae de lingua et linguis ambigit, cum scriptura dicat et unam linguam et linguas. Si ergo erat una ante, quia pauci erant, siue postea multae, quia multi creuerant iam nati homines in saeculo. non est adeo inutile hoc ita sentire.

Post quintam decimam enim generationem ab Adam usque ad sanctum Heber duo milia et septingenti anni sunt, sub quo confusio missa est linguarum, propter [*]( 2 Iob IX 9 XXXVIII 32 7 Psalm. CXLVI 4 16 1. s. 19 Gen. XIIX 5. 20. 31 XI 7 ) [*]( 1 pagani e B paganis A sjderQ A 2 transtulisset A pliada s: A pliada B 3 ////acturd Al inquid B 4 austrt] austrd nomina e]. Sichardus nomine B nomina A 5 una A nam B siderium B 6 potestate ABl 10 postea om A falsique philosophi B falsique falsique filosofi A 13 posee-siderum nomina om A 18 heresis B ambiget B cum om A 22 quinta decimam A XV\' 8. 8. ma B enim B afl A1 om Al 23 duo milia & septingenti A \'II-DCC li )

63
peccatum quod fecerant aedificantes turrem et ciuitatem, . et ut rebellantes a deo hoc passi sunt. !

Habentes enim angelicam gratiam, id est multarum linguarum scientiam, non agnoscebant datorem tantae sapientiae dominum, contraque eum conantes progredi! perdiderant gratiam, quam sine quodam labore diuinitus habebant concessam et quod sine studio ante donatum fuerat a domino et naturaliter omnibus, ut dei imagini.

Postea uero per studium et doctrinam, obliuione inmissa a domino, uix discere praeualebant non omnes. nec multas, sed uix paucas linguas, ita ut tres quis aut quattuor ualeret ediscere, atque isdem uix eloqui.

Adtamen omnem scientiam linguarum, quam ante duo milia annorum et septingentos annos offendentes amiserant homines, sub beatis apostolis rursum post ascensionem suam dominus per sanctum spiritum sine quodam labore credentibus conferebat, sicut scriptum est in Actibus apostolorum.

Angelicae enim uirtutis est linguas scire omnium hominum: per fidem autem Christi sine labore linguarum omnium credentibus subministratur scientia, sicut legimus, docente diuino spiritu apostolos atque gentes itidem credentes tunc temporis in Christum dominum saluatorem sine labore linguarum omnium donatam scientiam praedicasse,

ut sub Petro et Paulo || et aliis factum est, cum docerent gentes uenisse spiritum dei a deo: et linguis multis eos potuisse eloqui, ut audientes homines mirarentur de gentibus, quod tantarum linguarum et ipsi per fidem Christi scientiam haberent sine doctrina concessam. [*]( 16 Actor. II 4. 7. 12 ) [*]( 1 peccata A 2 refellantcs A\' 7 et naturaliter A naturaliter B 8 studium et A studium atque B obliuione missa A 9 nec B sed A 10 ualeret ediscere Sichardus] ualeret edicere B uel recte dicere A 11 eloqui adtamen A eloquia tam B 12 \'II\' annorum et DCC- 8. s. tos B duo milia et septingentis A 14 spm scm B cum signis transpositionie 21 donatQ B 22 cum B ut A 23 spm B xpm A 24 eo A mirentur A 26 concessa A )

64