Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

ut sub Petro et Paulo || et aliis factum est, cum docerent gentes uenisse spiritum dei a deo: et linguis multis eos potuisse eloqui, ut audientes homines mirarentur de gentibus, quod tantarum linguarum et ipsi per fidem Christi scientiam haberent sine doctrina concessam. [*]( 16 Actor. II 4. 7. 12 ) [*]( 1 peccata A 2 refellantcs A\' 7 et naturaliter A naturaliter B 8 studium et A studium atque B obliuione missa A 9 nec B sed A 10 ualeret ediscere Sichardus] ualeret edicere B uel recte dicere A 11 eloqui adtamen A eloquia tam B 12 \'II\' annorum et DCC- 8. s. tos B duo milia et septingentis A 14 spm scm B cum signis transpositionie 21 donatQ B 22 cum B ut A 23 spm B xpm A 24 eo A mirentur A 26 concessa A )

64

Alia est heresis quae dicit nomen linguae de Iudaeis primum processisse, alii de paganis, cum utrique hoc ita sentientes errore non paruo decepti sunt. Homo enim factus rationis particeps fuit: *** qui ergo loquebatur ratione, quomodo rationis erat alienus?

Plus ergo prius rationis est esse participem, et rationabilem dici, quam nomen speciale et locale habere alicuius linguae atque ex nomine hominis possidere aliquid. Ab Adam enim usque ad Heber duo milia et septingenti anni transierant.