Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Postea uero per studium et doctrinam, obliuione inmissa a domino, uix discere praeualebant non omnes. nec multas, sed uix paucas linguas, ita ut tres quis aut quattuor ualeret ediscere, atque isdem uix eloqui.

Adtamen omnem scientiam linguarum, quam ante duo milia annorum et septingentos annos offendentes amiserant homines, sub beatis apostolis rursum post ascensionem suam dominus per sanctum spiritum sine quodam labore credentibus conferebat, sicut scriptum est in Actibus apostolorum.

Angelicae enim uirtutis est linguas scire omnium hominum: per fidem autem Christi sine labore linguarum omnium credentibus subministratur scientia, sicut legimus, docente diuino spiritu apostolos atque gentes itidem credentes tunc temporis in Christum dominum saluatorem sine labore linguarum omnium donatam scientiam praedicasse,