Sermones
Faustus of Riez
Faustus of Riez. Fausti Reiensis praeter sermones pseudo-eusebianos opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 21). Engelbrecht, August, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Legimus et fideliter retinemus, quod sub ipso principio nascentis mundi in primo homine fecerit nos deus ad imaginem et similitudinem suam. ecce in hac die mutata uice factus est deus ad similitudinem nostram. in primis de suis meliora contulit, in secundis de nostris inferiora suscepit. per interdictae arboris gustum primi hominis incauta fragilitas temptauit adpetere ambitione damnabili domini sui diuinitatem persuadente diabolo et dicente: si de ligno hoc gustaueritis, aperientur oculi uestri et eritis sicut dii. ideoque agnoscamus pii patris admirabilem bonitatem. homo sollicitante inimico deus esse uoluit per superbiam [eius] et deus homo factus est per misericordiam. innouatur in nobis quodammodo hodie per Christi diuinitatem species illius antiqui et incipientis saeculi, quando primus Adam de limi materia figuratur. ecce [*]( 1] Matth. 10, 22. 19] Gen. 3, 5. ) [*]( 1 qui suprascr. D caeperit ex caepit D 2 §lymosina D 3 iracunctia D prnmptos D luxoria D 4 ae post esse suprascr. D 5 utq; D, et quae Max. 7 eterna pmia D 8 prestante D 11 ite incipit omelia faustini de natiuitate D; hic sermo exstcU inter sermones Augiwtini dubioa CXVIIII (39,1982 M.) 12 princicipio D 14 hoc D motata D 16 contullit D suscipit D 17 fragillitas D 19 diabulo D 22 inimicos D eius uncis vnclusi, suprascr. D, om. Aug. et erasum in D et cmte homo addit D 28 innobiillls D (Ii crasum) quojjdammodo D 25 ad adam D delimi matyria D ) [*]( 16* )
Adest ecce exoptatissimus dies gratia geminata resplendens, candore quidem consueti luminis inlustratus, sed praecipue radiantis uteri fulgore coruscans. confiteamur ergo inprimis unum deum dominum nostrum et non supererit alter, quem minorem dicere possimus. qui enim unum maiorem, alterum minorem loquitur, duos se necesse est deos fateatur habere. credamus itaque unum deum, patrem et filium et spiritum sanctum, tres personas, non tres substantias, tria nomina et [*]( 8] Luc. 1, 35. ) [*]( i 1 indacta D 2 carna D 3 uite D 4 uirgines D 5 mirrum D 6 concaepitur D enim suprascr. D 7 breberet Dl 8 inquid D 9 obumbrauit D 12 ido D1 13 dicensuro D 15 fecondantur D D 16 uita D 22 resplendes D 24 radientis D confiteamur — p. 229, 29 de hac uita transituri deest apud Aug. 26 unit D bis 29 trea utroque loco D )
Haec sunt uitae ac spei nostrae solidissima fundamenta. restat, ut super haec bonorum nobis operum structura consurgat, quod utique obtinebimus imitando illum, qui ideo ex deo homo factus est, ut illum possimus imitari. imitabimur autem deum neglegendo saeculum, iniurias non persequendo, uoluntates proprias respuendo, subiectionis gloriam diligendo, tribulationes magnanimiter sustinendo, honores ac diuitias et dilectationes huius corporis declinando. tota itaque nobis illuc oblectamenta, totam requiem in illam futuram patriam reseruemus et libertates ac praesentium inlecebras (ac) cupiditates futurorum desideriis occupemus illuc cotidie suspirantes, illuc cordi nostro momentis omnibus praesentantes, quod oculus non uidit nec auris audiuit, illud sine intermissione cogitantes, quomodo digne occurremus ad illum secundum tremendae maiestatis aduentum rationem de actibus, de sermonibus, de cogitationibus reddituri, ita agentes, ita in loco perseuerantes quasi cotidie de hac uita transituri. o dies dierum omnium nouitas, lucrum lucis et dispendium caecitatis, in quo aeternus [*]( 24] 1 Cor. 2, 9. ) [*]( 00* 1 operatio scripsi, operatij D 5 aliut D 13 uite D nostre D solidisma D 15 emitando D 16 emitare emitabimur D 17 seculu D t* Q 20 dilectiones D 22 ac addidi, om. D 23 cotidip D 24 oculos D 25 aures D 26 tremende D 29 cotidiae D 0 dies Aug., hodie D 30 a, nouitae D fdiu in mi.) )
Haec est illa nouitas Hieremiae prophetae uaticinio nuntiata: faciet, inquit, dominus nouum super terram, et quasi quandam lucernam huius obscuritatis accendens continuo subiecit: femina circumdabit uirum. hoc est, inquam, nonum, quod super terram dico dominum esse facturum, quod femina circumdabit uirum. aduertite, fratres, et me potius uestro intellectu praecedite. femina, inquit, circumdabit uirum. o femina super feminas benedicta, quae et uirum non cognouit et uirum suo utero circumdedit, quae concubitu carnali non tangitur et tamen carnea prole de spiritali semine gratulatur. circumdat uirum Maria angelo fidem dando, quia Eua perdidit uirum serpenti consentiendo. faciet, inquit, dominus nouum super terram. ut igitur exhibendae huius nouitatis tempus aduenit, caelestis ad uirginem praemittitur nuntius, salutauit angelus puellam uiri salutationis ignaram. terretur uirgo nouitate uerborum, ad quam angelus: ne timeas, inquit, Maria, inuenisti enim gratiam apud dominum. ne, inquit, ad conspectum meum, mater domini mei, terrearis, ego conceptionis tuae minister adueni, ipse me misit ad te, qui est nasciturus ex te, ipse tibi per me adnuntiat gaudium, cui placuit in utero tuo cum humana natura mysticum sociare coniugium. inuenisti gratiam apud deum, ecce concipies et [*]( 8] Hierem. 81, 22. 22] Luc. 1, 30. 28] Luc. 1, 30. ) [*]( 1 paterne D discedens D uulue D 2 reseruauit D totus D 4 hodie que D olliu D 7 pphete D 8 inquid D 9 continuos D 10 feminas D 12 putius D 13 praecedite Aug., pcite D feminas D inquid D 14 que D 15 que D concubito D 16 spiritale D semine suprascr. D gratulabatur D 17 uiru supraser. Ifi quia Aug., que D eua D 18 inquid D 19 exhibende D 22, 23 in- Q quid D 25 nascituros D 27 misticu D )
0 beata infantia, per quam nostri generis uita est reparata, o gratissimi delectabilesque uagitus, per quos stridores dentium paternosque ploratus euasimus o felices panni, quibus peccatorum sordes extersimus o praesepe splendidum, in quo non iacuit foenum animalium, sed cibus inuentus est angelorum. lacta, Maria, creatorem tuum, lacta panem caeli, lacta pretium mundi, praebe lambenti mammillam, ut pro te ipse praebeat percutienti se maxillam, nutriatur infans tuorum uberum lacte, ut iuuenis accipiat aceti potationem pro te. ferant eum nunc [*]( 6] cf. Esai. 7,14. 11] Luc. 1, 38. ) [*]( 2 inquid D abiece D 3 que D 5 que D 6 esaige D prophete D 7 an es delendufn cum Aug. ? praesignata es Aug., pter signates D 9 incontampnata D 10 etrimentu D inquid D 13 incolas scripsi, incola D, accolas Aug. 14 penetrauit Aug., repetiuit D anguntias D 17 pendit D 18 scualore D 22 dilectabiles que D 23 ploratos D euassimus D 24 spelndidu D 26 craeatorem D )