Sermones
Faustus of Riez
Faustus of Riez. Fausti Reiensis praeter sermones pseudo-eusebianos opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 21). Engelbrecht, August, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Propitia diuinitate, fratres dilectissimi, iam prope est dies, in qua natalem domini saluatoris desideramus cum gaudio celebrare. et ideo rogo et admoneo, in quantum possumus, cum dei adiutorio laboremus, ut in illa die cum sincera et pura conscientia, mundo corde et casto corpore ad altare domini possimus accedere et corpus uel sanguinem eius non ad iudicium, sed ad remedium animae nostrae mereamur accipere. in Christi enim corpore sic uita nostra consistit, sicut et ipse dominus dixit: nisi manducaueritis carnem filii hominis et biberitis sanguinem eius, non habebitis uitam in uobis. mutet ergo uitam, qui uult accipere uitam. nam si non mutet uitam, ad iudicium accipiet uitam et magis ex ipsa corrumpetur quam sanabitur, magis occiditur quam uiuificatur. [*]( 12] Ioann. 6, 54. ) [*]( 3 in rioln scg trinitatis epistula sci faustini ejfi in njjatiuitas (erat t in ras.) diii ññ. ihii fjTi D; exstat hic sermo inter Maximi Taurinensis sermones duhios I (L VII 843 Migne), item inter sermones Augustini dubios CXV (XXXVIIII1973 M.), ubi hoc habet exordium: appropinquante iam sacratissima sollemnitate, qua saluator noster inter homines nasci misericorditer uoluit, fratres carissimi, adtentius considerate, qualiter oporteat nos in aduentu tantae potentiae praeparari, ut regem et dominum nostrum laeti atque gaudentes cum gloria et laudibus mereamur suscipere et in conspectu eius inter coetus felices sanctorum gratulando ezsultare magis quam ab eo propter foeditatem nostram repulsi inter peccatores aeternam confusionem mereri. et ideo rogo et moneo et qs. 6 c§le|||j|||| D 7 in add. DJ 9 posimus D 11 corcorpore D consittit D sicut-dixit bis D 12 fili D 16 corrumpetur scripsi, corrapitur D, corrumpitur-sanetur-occiditur-uiuificetur Aug. )
Considerate, quaesumus, fratres, quando aliquis homo potens uel nobilis aut natalem suum aut filii sui celebrare desiderat, quanto studio ante plures dies, quicquid in domu sua sordidum uiderit, ornate mundari, quicquid ineptum et incongruum, proici, quicquid utile et necessarium, praecipit exhiberi. domus etiam, si obscura fuerit, dealbatur, pauimenta scopis mundantur et diuersis respersa floribus adornantur, quicquid etiam ad laetitiam animae et corporis deliciarum pertinet, omni sollicitudine prouidetur. ut quid omnia ista facit, fratres carissimi, nisi ut dies natalicii sui cum gaudio celebretur? homo moriturus, si ergo tanta praeparas in natalicio tuo uel filii tui, quanta et qualia debes praeparare suscepturus natalem domini tui? si talia praeparas morituro, qualia praeparare debes aeterno? quicquid ergo non uis inuenire in domu tua, quantum potes, labora, ut non inueniat deus in anima tua. certe si te rex terrenus aut quicumque paterfamilias ad suum natalicium inuitaret, qualibus uestimentis studeres ornatus incedere, quam nouis et nitidis uel quam splendidis, quorum nec uetustas nec uilitas aliqua seu foeditas oculos inuitantis offenderet.
Tali ergo studio, in quantum praeuales, Christo auxiliante contende, ut diuersis uirtutum ornamentis anima tua conposita [*]( 1] 1 Corr. 11, 29. 5] Matth. 5, 16. ) [*]( 4 precipue D 5 in|j|| ^ D euuangelio D 7 quaessumus D 8 nubilis D\' caelebrare D 10 et om. D 11 proieci D 12 pauimento D si mjlundantur D (a eras.) 13 letitiam anime D 14 dilianum D, delieii cias Aug. 16 natalijj D caelebretur D hominis morituri Aug. 17 post praeparas lacuna 10—11 litterarum exstat in D natacilio D 19 eterno D r o iii 20 quidquid D ego D domu D 21 potest D 22 natalium D U 23 studere:1 D (s eras.) ornatos D incaedere D 24 nouis] n uis D ne (ante uetustas) D 25 aliqua ante foeditas exhibet Aug. 26 talia D 27 conpossit a D )
Et ideo, fratres dilectissimi, sicut in omni tempore ab adulteris et miserrimis concubinis, ita etiam a propriis uxoribus ante multos dies debetis abstinere, quotienscumque aut natalem domini aut reliquas sollemnitates celebrare disponitis. ebrietatem ante omnia fugite, iracundiae repugnate quasi bestiae crudelissimae, odium uelut uenenum mortiferum de corde uestro repellite et tanta sit in uobis caritas, quae non solum usque ad amicos sed etiam ad ipsos inimicos perueniat, ut securi possitis dicere in oratione dominica: dimitte nobis debita nostra et cetera. nam qui scit se uel unum hominem odio habere, nescio si ad altare domini securus possit accedere, praecipue cum beatus Iohannes euangelista terribiliter clamet et dicat: qui fratrem suum odit, homicida est. iam uestrum est iudicare, utrum homicida, antequam paenitentiam agat, praesumere debeat eucharistiam accipere. addidit etiam adhuc sanctus Iohannes et clamat dicens: qui fratrem suum odit, in tenebris est et in tenebris ambulat et nescit, quo uadit, quoniam tenebrae obcaecauerunt oculos eius, et iterum inquit: omnis, qui fratrem suum non diligit, manebit in morte, et iterum: si quis dixerit (de) se, quod deum diligit, et fratrem suum odit, mendax est. qui enim non diligit fratrem suum, quem uidet, deum, quem non uidet, quomodo potest diligere? quicumque ergo odium uel iracundiam seruat in corde et sub tali tonitruo nec terretur nec exspergiscitur, non dormiens, sed mortuus esse credendus est.
Haec ergo, fratres dilectissimi, adsidue cogitantes, qui boni sunt, cum dei gratia contendant perseuerare in bonis operibus, [*]( 9] Matth. 6, 12. 13] 1 Ioann. 3, 15. 16] 1 Ioann. 2, 11. 19] 1 Ioann. 3,14. 20] 1 Ioann. 4, 20. ) [*]( 1 dilectismi D 2 miserimis D 3 quotiensqumcumque D 4 reliquias D caelebrare D disponiti D ebrietate D 6 crudilissime D hodiu D 7 que D 9 demitte D 10 hodio D 12 iohannis D clamat D 15 addedit D 16 iohannis D 18 tenebre D obcecauerunt D 19 inquid D dilegit D 20 de addidi, om. D, de se om. Aug. Max. 21 dilegit D 22 dilegit D 23 dilegere D 25 thonitruo D exsperges igitur D 28 perseuerarem!l D (erat uerit w ras.) )