Excerpta ex Operibus Augustini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 1) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1885.

QVOD EXEMPLO DOMINI TEMPORALIS CONTEMNENDA SIT SALVS , ET QVOD IN FILIIS IOB RESVRRECTIO COMMENDETVR, VEL DE SVSTINENTIA EIVSDEM IOB AC FINE DOMINI, VELVMQVE TEM. PLI NON FVISSE PARIETEM, VT QVIDAM VOLVNT. EX LIBSO DE GRATIA NOVI TESTAMENTI.

Mortem intulit homo sibi filioque hominis; uitam uero attulit homini moriens et resurgens filius hominis, opprobrium hominum et abiectio plebis usque ad mortem. hoc enim uoluit in conspectu inimicorum pati, quo eum tamquam derelictum putarent, ut gratia commendaretur testamenti noui, qua disceremus aliam quaerere felicitatem, quae nunc est in fide, postea uero erit in specie. quamdiu enim sumus in corpore, ait apostolus, peregrinamur a domino. per fidem enim ambulamus, non per speciem, et ideo nunc in spe, tunc in re.

Denique resurrectionem suam, quam non sicut nostram in longum differri oportebat, ut in exemplo carnis eius disceremus, quid in nostra sperare deberemus, noluit alienis demonstrare, sed suis. alienis dico, non natura, sed uitio, quod semper contra naturam est. mortuus est ergo in conspectu hominum, resurrexit autem in conspectu filiorum hominum, quia mors ad hominem pertinebat, resurrectio ad filium hominis. sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes uiuificabuntur. ut igitur exemplo suae carnis exhortaretur fideles suos temporalem salutem pro aeterna felicitate contemnere, usque ad mortem pertulit persequentes [*]( 15 II Cor. 5, 6 sq. 26 I Cor. 15, 22 ) [*]( 1 patris] i ex e corr. Q 3 cap. CCCXLI MV: CCCXXXI Q; deest ØI OP 6 fine Q: finem V 13 ut gratia Q: gratia V disceremur V 28 salutem MQV: om. a )

1081
atque saeuientes et quasi uicto et oppresso superbe inludentes. quod autem carnem suam resuscitauit et discipulorum aspectibus atque contactibus reddidit eisque uidentibus ascendit in caelum, ipsos aedificauit et quid exspectare, quid praedicare deberent, euidentissima ueritate monstrauit. illos autem a quibus tanta mala usque ad mortem pertulerat, quasi de illo superato et extincto gloriantes in ea opinione dereliquit, ut quisquis eorum salute aeterna saluus fieri uellet, hoc de illius mortui resurrectione crederet quod hi qui uiderunt signis contestantibus praedicauerunt, et pro eadem praedicatione similia perpeti non dubitauerunt.

Quapropter etiam Iacobus, unus ex apostolis eius, in epistula sua, cum exhortaretur fideles, qui post passionem et resurrectionem Christi adhuc in ista uita tenebantur, dispensationem testamenti ueteris nouique distinguens: sustinentiam, inquit, Iob audistis et finem domini uidistis, ne ideo patienter sustinerent temporalia mala, ut sibi hoc restitueretur quod recepisse Iob legimus. nam et ab illo uulnere atque putredine saluus factus est et ei cuncta quae amiserat dupla sunt restituta. ubi etiam commendata est resurrectionis fides. nam filii non in duplum, sed totidem redditi etiam illos quos amiserat resurrecturos significarunt. sic ipsi quoque illis prioribus iuncti a restitutione dupli non inuenirentur alieni. ut ergo non talem remunerationem speraremus, quando mala temporalia pateremur, non ait: sustinentiam et finem Iob audistis, sed ait: sustinentiam Iob audistis et finem domini uidistis, tamquam diceret: mala temporalia sicut Iob sustinete, sed pro hac sustinentia non temporalia sperate, quae illi aucta redierunt, sed aeterna potius, quae in domino praecesserunt. Iob ergo de illis patribus erat, qui exclamauerunt et salui facti sunt. cum [*]( 15 (et 26) Iac. 5, 11 18 cf. Iob. 42, 10 31 cf. Ps. 21, 5sq. ) [*]( 7 dereliquid V 10 pro MV: post Q eadem MY: ea Q praedicatione Q: praedicationem Y 23 sic MV: ut sic a ipsi Q: ipsis V 31 patribus Q: partibus Y )

1082
enim dicit: ego autem, satis insinuat, qua salute illos saluos esse factos uelit intellegi, in qua ipse utique derelictus est, non quo illi a salute aeterna fuerint alieni, sed in occulto tunc erat quod in Christo fuerat reuelandum. in uetere quippe testamento uelamen est, quod tunc auferetur, cum ad Christum quisque inde transierit. quo crucifixo uelamen etiam templi scissum est, ut significaretur quod apostolus de uelamine ueteris testamenti dixit: quoniam in Christo euacuatur.

CCCXLII. QVID AMANDVM SIT. EX LIBRO QVAESTIONVM LXXXIIII.

Quoniam quidem quidquid non uiuit non metuit, neque uita carendum quisquam persuaserit, ut metu etiam carere possimus, amandum est sine metu uiuere. sed rursus quia uita metu carens, si etiam intellegentia careat, non est appetenda, amandum est sine metu cum intellectu uiuere. idne solum, an amor quoque ipse amandus est? ita uero, quando sine hoc illa non amantur. sed si propter alia quae amanda sunt amor amatur, non recte amari dicitur. nihil enim aliud est amare quam per se ipsam rem aliquam appetere. num igitur per se ipsum amor appetendus est, cum, quando defit quod amatur, ea sit indubitata miseria P deinde cum amor, motus quidam sit neque ullus sit motus nisi ad aliquid, cum quaerimus quid amandum sit, quid sit illud ad quod moueri oporteat, quaerimus. quare si amandus est amor, non utique omnis amandus est. est enim et turpis, quo animus se ipso inferiora sectatur, quae magis proprie cupiditas dicitur, omnium! scilicet malorum radix. et ideo non amandum est quod [*]( 1 Ps. 21, 7 6 cf. Matth. 27, 51 8 II Cor. 3, 14II ) [*]( 5 auferetur Q: aufetur V 7 de uelamine Q: de uelamen VII 9 cap. CCCXLII MV: CCCXXXU Q; om. OP 11 quidem MV: om. Q 13 quia MV: qui Q 16 an MV: om. Q 17 amantor MY: amatur Q si MY: om. Q 18 amari MY: amare Q aliut Q 23 quod] quot Q 26 inferiorem Q )

1083
manenti et frnenti amori auferri potest. cuius ergo rei amor amandus est nisi eius quae non potest deesse, dum amatur? id autem, quod nihil est aliud habere quam sicut noscendum est nosse. porro aurum et omne corpus non hoc est habere quod nosse: non itaque amandum est. et quoniam potest aliquid amari nec haberi non solum ex his quae amanda non sunt, ut pulchrum aliquod corpus, sed eorum etiam quae amanda sunt, ut beata uita, et rursus potest aliquid haberi nec amari, ut compedes: iure quaeritur, utrum possit quispiam id quod habere nihil est nisi nosse, non amare, cum habeat, id est nouerit. sed cum uideamus nonnullos non ob aliud uerbi gratia discernere numeros, nisi ut eadem disciplina pecuniosi fiant aut hominibus placeant; quam cum didicerint, ad eundem finem referant, quem sibi, cum discerent, proposuerunt; neque ullam disciplinam aliud sit habere quam nosse: fieri potest, ut habeat quisque aliquid, quod habere hoc sit quod nosse, neque amet tamen, quamquam bonum, quod non amatur, nemo potest perfecte habere uel nosse. quis enim potest nosse, quantum sit bonum quo non fruitur? non autem fruitur, si non amat: nec habet igitur quod amandum est qui non amat, etiam si amare possit qui non habet. nemo igitur beatam uitam sicut noscenda est nouit et miser est, quoniam, si amanda est sicuti est, hoc est eam nosse quod habere.

Quae cum ita sint, quid est aliud beate uiuere nisi aeternum aliquid cognoscendum habere? aeternum est enim de quo solo recte fiditur, quod amanti auferri non potest; idque ipsum [*]( 3 cf. Retractt. I, 26 ) [*]( 1 amori MV: amore Q 3 id MV: id est Q 4 aurum Q: autem MV 5 amandum (om. est) Q 10 id MV: om. Q habere MY: Mere (u in b corr.) Q 11 non MV: om. Q aliut Q 12 discernere MQV: discere a pecunioei (pe ex m corr. m. 1) Y 14 eundem MY: eadem Q referant MQV: referunt a 15 ullam MV: illam Q 18 potest MV: om. Q 19 quo Q: quod V 21 etiam si MV: etiam Q 26 cognoscendum MQV: cognoscendo a 27 recto (o in e corr. m. 1) V )

1084
est quod nihil est aliud habere quam nosse. omnium enim rerum praestantissimum est quod aeternum est, et propterea id habere non possumus nisi ea re, qua praestantiores sumus, id est mente. quidquid autem mente habetur, noscendo habetur nullumque bonum perfecte noscitur, quod non perfecte amatur. neque ut sola mens potest cognoscere, ita et amare sola potest. namque amor appetitus quidam est, et uidemus etiam ceteris animi partibus inesse appetitum, qui si menti rationique consentiat, in tali pace et tranquillitate uacabit mente contemplari quod aeternum est. ergo etiam ceteris suis partibus amare animus debet hoc tam magnum quod mente noscendum est. et quoniam id quod amatur afficiat ex se amantem necesse est, fit, ut sic amantem quod aeternum est aeternitate animum afficiat. quocirca eadem uita beata, quae aeterna est. quid uero aeternum est, quod aeternitate afficiat animum, nisi deus? amor autem rerum amandarum caritas uel dilectio melius dicitur. quare omnibus cogitationum uiribus considerandum est saluberrimum illud praeceptum: diliges dominum deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua, et illud quod ait dominus Iesus: haec est. autem uita aeterna, ut cognoscant te solum uerum deum et quem misisti Iesum Christum.

CCCXLIII.
DE VERA DILECTIONE. EX LIBRIS DE TEINITATE VIH, T. VII.

Qui ergo amat homines, aut quia iusti sunt aut ut iusti is sint amare debet. sic enim et se ipsum amare debet, aut quia [*]( 18 Matth. 22, 37 20 Io. 17, 3 ) [*]( 4 noscenda Q\' 5 nullumque MY: nullum Q 6 mens] menens (corr. m. 1) V amare] amore V . 8 consentiat Q: sentiat V 12 se MY: om. Q amante V 13 sic a: sit MQY 15 animam Q 17 est MY: om. Q 18 illud Q: illum Y diligis Q 19 et in tota mente tua MV: om. Q 23 cap. CCCXLHI MY: CCCXXXIII Q; deest in GP 24 libris M V: libro Q VIII t. VII] XVIII. t. VII- MV octabo Q )

1085
iustus est aut ut iustus sit: sic enim diligit proximum tamquam se ipsum sine ullo periculo. qui enim aliter se diligit, iniuste se diligit, quoniam se ad hoc diligit, ut sit iniustus, ad hoc ergo, ut sit malus, ac per hoc iam non se diligit. qui enim diligit iniquitatem, odit animam suam.

Quapropter non est praecipue uidendum in hac quaestione, quae de trinitate nobis est et de cognoscendo deo, nisi quid sit uera dilectio, immo uero quid sit dilectio. ea quippe dilectio dicenda, quae uera est; alioquin cupiditas est. atque ita cupidi abusiue dicuntur qui diligere, quemadmodum cupere abusiue dicuntur qui diligunt. haec est autem uera dilectio, ut inhaerentes ueritati iuste uiuamus et ideo contemnamus omnia mortalia prae amore hominum, quo eos uolumus iuste uiuere. ita enim et mori pro fratribus utiliter parati esse poterimus, quod nos exemplo suo dominus Iesus Christus docuit. cum enim duo praecepta sint, in quibus tota lex pendet et prophetae, dilectio dei et dilectio proximi, non immerito plerumque scriptura pro utroque unum ponit, sine tantum dei, sicuti est illud: scimus, quia diligentibus deum omnia cooperantur in bonum, et iterum: quisquis autem diligit deum, hic cognitus est ab illo, et illud: quoniam caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis, et alia multa — quia et qui diligit deum, consequens est, ut faciat quod praecipit deus, et in tantum diligit, in quantum [*]( 5 Ps. 10, 5 17 cf. Matth. 22, 37 sqq. 19 Bom. 8, 28 20 I Cor. 8, 3 22 Rom. 5, 5 ) [*]( 1 ut Q: quia MV 8 hoc] om. Qpr. 4 non iam Q 6 in Q: ad MV 10 abusiu(e dic)nntnr Y (quae inclusi legi non possunt in Y) qui MY: om. Q 11 abusiue] b ex d corr. Q q(ui) V 12 ueritati M: uerit(ati) Y ueritat. Q (inste uiuam)us Y 13 prae am(ore homi)nam V . hominum] om. Q 14 utiliter (uti a m. 2 in raв.) M 17 non inmerito Q: non enim merito M ......... erito Y 19 ta(ntum dei sicu)ti V 20 coopera(ntur in bo)num Y cooperantnr M (cf. tamen p. 913, 26): cooperantib; Q 21 est MV: om. Q a(b ill)o V 25 quod MY: quae Q praecipit QV: praecepit M )

1086
facit. consequens ergo est, ut et proximum diligat, quia hoc praecipit deus — siue tantum proximi dilectionem scriptura commemorat, sicuti est illud: inuicem onera uestra portate, et sic adimplebitis legem Christi, et illud: omnis enim lex in uno sermone impletur, in eo quod scriptum est: diliges proximum tuum tamquam te ipsum,

.et in euangelio: omnia, quaecumque uultis ut faciant uobis homines bona, haec et uos facite illis; haec est enim lex et prophetae. et pleraque alia reperimus in litteris sanctis, in quibus sola dilectio proximi ad perfectionem praecipi uidetur et taceri de dilectione dei, cum in utroque praecepto lex pendeat et prophetae. sed et hoc ideo, quia et qui proximum diligit consequens est, ut ipsam praecipue dilectionem diligat; deus autem dilectio est, et qui manet in dilectione, in deo manet. consequens ergo est ut praecipue deum diligat.

Quapropter qui quaerunt deum per istas potestates, quae mundo praesunt uel partibus mundi, auferuntur ab eo longeque iactantur, non interuallis locorum, sed diuersitate affectuum; exterius enim conantur ire et interiora sua deserunt, quibus interior est deus. itaque etiam si aliquam sanctam caelitem potestatem uel audierint uel utcumque cogitauerint, facta magis eius appetent, quae humana miratur infirmitas, non imitantur pietatem, qua diuina requies comparatur. malunt enim superbe hoc posse quod angelus, quam deuote hoc [*]( 3 Gal. 6, 2 4 Gal. 5, 14 . 7 Matth. 7, 12 14 I Io. 4, 16 ) [*]( 1 ut et Q: ut te MV 2 proximi MY: proximtim (corr. m. I) Q 6 diligis Q ipssum M 7 faciant QV: faciat M 9 repperimus Q 10 sanctis litteris Q sola MY: solet Q proximi MV: proximum Q 11 taceri de dilectione Q: ad dilectionem MV 12 propheta Q 13 praecipue MY: om. Q 16 ut MY: om. Q 18 aufferuntur Q 20 conantur Q: conatur M V deserunt] deferunt Q serunt MV 21 aliqua M 22 potestatem QV: pestatem M inde a cogit(auerint) fol. 306 fere toto desecto plurima desunt in Y 23 appetent MV: appetunt Q )

1087
esse quod angelus. non enim sanctos quisquam potestate sua gaudet, sed eius a quo habet posse quidquid congruenter potest, et nouit potentius esse coniungi omnipotenti pia uoluntate, quam propria uoluntate posse quod contremescant qui talia non possunt. itaque ipse dominus Iesus Christus talia faciens, ut mirantes doceret ampliora et temporalibus insolitis intentos atque suspensos ad aeterna atque interiora conuerteret: uenite, inquit, ad me, qui laboratis et onerati estis, et ego nos reficiam; tollite iugum meum super uos. et non dixit: discite a me quadriduanos mortuos . suscitare, sed ait: discite a me, quia mitis sum et humilis corde. potentior est enim et iustior solidissima humilitas quam uentosissima celsitudo. et ideo sequitur dicens: et inuenietis requiem animabus uestris. dilectio enim non inflatur, et: deus dilectio est, et: fideles in dilectione adquiescunt illi, reuocati ab strepitu, qui foris est, ad gaudia, silentia. ecce deus dilectio est, et quid imus et currimus in sublimia caelorum et ima terrarum quaerentes eum qui est apud nos, si nos esse uelimus apud eum?

CCCXLIIII. QVOD QVI FRATREM DILIGIT DEVM DILIGAT, QVIA AMAT ET IPSAM DILECTIONEM, QVAE EX DEO EST ET DEVS EST. EX LIBRO 8. S. T. VIII.

Nemo dicat: "non noui quod diligam". diligat fratrem et diligat eandem dilectionem. magis enim nouit dilectionem, [*]( 8 Matth. 11, 28 sq. 14 I Cor. 13, 4 15 I Io. 4, 8 Sap. 3, 9 ) [*]( 6 doceret M: duceret Q 7 suspensas M aeterna Q: interna M 8 inquid Q et onerati estis Q: om. M 15 fidelea M: fidea Q 17 ad M: om. Q 18 et quid imus M: ut nidimns Q nt quid imus a curimus Q 19 apnt nos Q ai nos M: om. Q 21 cap. CCCXLIIII M: CCCXXXUII Q 22 qaia scripsi: qui M Q 24 VIII M: om. Q )

1088
qua diligit, quam fratrem, quem diligit. ecce iam potest notiorem deum habere quam fratrem, plane notiorem, quia praesentiorem, notiorem, quia interiorem, notiorem, quia certiorem. amplectere dilectionem deum et dilectione amplectere deum. ipsa est dilectio, quae bonos omnes angelos et omnes dei seruos consociat uinculo sanctitatis, nosque et illos coniungit inuicem nobis, subiungit sibi. quanto igitur saniores sumus a tumore superbiae, tanto sumus dilectione pleniores. et quo nisi deo plenus est qui plenus est dilectione? at enim caritatem uideo et, quantum possum, eam mente conspicio et credo scripturae dicenti: quoniam deus caritas est, et qui manet in caritate, in deo manet. sed cum eam uideo, non in ea uideo trinitatem. immo uero uides trinitatem, si caritatem uides. sed commonebo, si potero, ut uidere te uideas. adsit tantum ipsa, ut moueamur caritate ad aliquod bonum, quia, cum diligimus caritatem, aliquid diligentem diligimus propter hoc ipsum, quia diligit aliquid. ergo quid diligit caritas, ut possit etiam ipsa caritas diligi? caritas enim non est, quae nihil diligit. si autem se ipsa diligit, diligat aliquid oportet, ut caritate se diligat. sicut enim uerbum indicat aliquid, indicat etiam se ipsum; sed non se uerbum indicat, nisi se aliquid indicare indicet: sic et caritas diligit quidem se, sed nisi se aliquid diligentem diligat, non caritate se diligit. quid ergo diligit caritas nisi quod caritate diligimus? id autem, ut proximo prouehamur, frater est. dilectionem autem fraternam quantum commendet Iohannes apostolus, attendamus: qui diligit, inquit, fratrem suum, in lumine manet [*]( 11 I Io. 4, 16 27 I Io. 2, 10 ) [*]( 1 qua diligit QV: qua diligi M (et 2) notiorem M: notitiorem Q 2 plane M: plenae Q 5 omnes bonos Q 6 sanctitatis QV: sci Ntitatia M 7 sabinngit M: et sabiangit Q 10 credo Q: cedo M 13 in ea Q: in eam M 19 post quae nihil diligit explicit V ipsa M: ipsam Q 24 quid M: quod Q nisi) om. M; nisi nisi Q caritate M: caritati Q 25 autem ot M: aut ut Q prouehamuro: proueamur MQ 26 fraternam quanturo M: om. Q 27 inquid Q )
1089
et scandalum in eo non est. manifestum est, quod iustitiae perfectionem in fratris dilectione posuerit; nam in quo scandalum non est, utique perfectus est. et tamen uidetur dilectionem dei tacuisse. quod numquam faceret, nisi quia in ipsa fraterna dilectione uult intellegi deum. apertissime enim in eadem epistula paulo post ita dicit: dilectissimi, diligamus inuicem, quia dilectio ex deo est, et omnis, qui diligit, ex deo natus est et cognouit deum. qui non diligit, non cognouit deum, quia deus dilectio est., ista contextio satis aperteque declarat eandem ipsam fraternam dilectionem - nam fraterna dilectio est, qua diligimus inuicem

— non solum ex deo sed etiam deum esse tanta auctoritate praedicari. cum ergo de dilectione diligimus fratrem, de deo diligimus fratrem nec fieri potest, ut eandem dilectionem non praecipue diligamus, qua fratrem diligimus. unde colligitur duo illa praecepta non esse posse sine inuicem. quoniam quippe deus dilectio est, deum certe diligit qui diligit dilectionem. dilectionem autem necesse est diligat qui diligit fratrem. et ideo, quod paulo post ait, non potest deum diligere, quem non uidet, qui fratrem, quem uidet, non diligit, quia haec illa causa est non uidendi deum, quod non diligit fratrem. qui enim non diligit fratrem, non est in dilectione, et qui non est in dilectione, non est in deo, quia deus dilectio est. porro qui non est in deo, non est in lumine, quia deus lumen est et tenebrae in eo non sunt ullae. qui ergo non est in lumine, quid mirum, si non uidet lumen, id est non uidet deum, quia in tenebris est? fratrem autem uidet humano uisu, quo uideri deus non potest. sed si eum quem uidet [*]( 6 I Io. 4, 7 sq. 19 I Io. 4, 20 24 I Io. 1, 5 ) [*]( 2 perfectione M in fratris dilectione Q: om. M 4 nisi Q: om. M ipsam fraternam dilectionem M 5 eadem M: edem Q 6 epistulam M 10 contextio M: contentio Q eandem M: eundem Q 11 qua Q: quia M 12 tanta M: tantum Q 13 dilectione M: dilectatione Q de deo - fratrem Q: om. M 16 esse M: om. Q 19 quod M: om. Q 22 qui enim - fratrem M: om. Q 26 est in lumine M: sunt in 1. Q 27 quia Q: qui M 28 quo uideri - uisu M: om. Q ) [*]( VIllI. ) [*]( 96 )

1090
humano uisu spiritali caritate diligeret, uideret deum, qui est ipsa caritas, uisu interiore, quem uideri potest. itaque qui fratrem, quem uidet, non diligit, deum, quem propterea non uidet, quia deus dilectio est, qua caret qui fratrem non diligit, quomodo potest diligere? nec illa iam quaestio moueat, quantum caritatis fratri debeamus impendere, quantum deo. fratri enim quantum nobis ipsis; nos autem ipsos tanto magis diligimus, quanto magis diligimus deum.

CCCXLV.
QVOD EX EA FORMA, QVA DILIGITVR IVSTVS, DILIGATVR DEVS, QVIA NON POTEST EA QVAE DILECTIONEM EXCITAT FORMA NON DILIGI, EADEMQVE EST DEVS, QVIA DEVS CARITAS EST. EX LIBRO S. S. T. VIIII.

Ex una igitur eademque caritate deum proximumque diligimus; sed deum propter deum, nos autem et proximum propter deum.

Quid enim est, quaeso, quod exardescimus, cum audimus et legimus: ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis, nullam in quoquam dantes offensionem, ut non reprehendatur ministerium nostrum, sed in omnibus commendantes nosmet ipsos ut dei ministros, in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, in plagis, in carceribus, in iactationibus, in laboribus, in uigiliis. [*]( 12 I Io. 4, 8 18 II Cor. 6, 2-10 ) [*]( 2 quo M: quod Q 4 qua M: quia Q 5 iam M: dum Q 6 caritati* (s ras.) M caritati Q fratri a: fratris MQ post deo add. a: incomparabiliter plus quam nobis deo; om. MQ 7 quantum Q: quantam M tanto Q: quanto M 9 cap. CCCXLV M: CCCXXXV Q; deest in GP 10 diligitur deus Q 11 ea quae M: eaq; Q 15 nos autem-propter deum] M1 supr. uers. 17 quod M: quo Q 18 legimus M\'Q: diligimus M1 19 quo quam Q dante Q 24 iactationibus M: iactionibus Q )

1091
in ieiuniis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in bonitate, in spiritu sancto, in caritate non ficta, in uerbo ueritatis, in uirtute dei, per arma iustitiae a dextris et sinistris, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam; ut seductores et ueraces, ut qui ignoramur et cognoscimur, quasi morientes et ecce uiuimus, ut coherciti et non mortificati, ut tristes, semper autem gaudentes, sicut egeni, multos autem di- , tantes, tamquam nihil habentes et omnia possidentes — quid est, quod accendimur in dilectione Pauli apostoli, cum ista legimus, nisi quod credimus eum ita uixisse ? uiuendum tamen sic esse dei ministris non de aliquibus auditum credimus, sed intus apud nos, uel potius supra nos in ipsa ueritate conspicimus. illum ergo quem sic uixisse credimus, ex hoc quod uidemus diligimus, et nisi hanc formam, quam semper stabilem atque incommutabilem cernimus, praecipue diligeremus, non ideo diligeremus illum, quia eius uitam, cum in carne uiueret, huic formae coaptatam et congruentem fuisse credimus et fide retinemus, sed nescio quomodo amplius et in ipsius formae caritatem excitamur per fidem, qua credimus uixisse sic aliquem, et spem, qua nos quoque ita posse uiuere, qui homines sumus, ex eo quod aliqui homines ita uixerunt minime desperamus, ut hoc et desideremus ardentius et fidentius precemur. ita et ipsam uitam facit nobis diligi formae illius dilectio, secundum quam uixisse creduntur, et illorum uita credita in eandem formam flagrantiorem excitat caritatem, ut quanto flagrantius diligimus deum, tanto certius [*]( 2 in bonitate M: om. Q 7 et ecce 3PQ: ecce Ml 9 gaudentes Q: gaudes M 11 quod Q: om. M 12 ita uixisse M: it auxisse Q 13 ministros M 17 quam M: quem Q 18 non ideo diligeremus M: otn. Q 20 credimus M: om. Q et fide fai retinemua] fideretineremus Q et haeremns (in add. m. 2) M nestio Q 23 ex Q: lex M aliqui a: aliquid MQ 24 diaperamus M desideremur M 25 ita et M: haec Q 27 flagramtiorem Q ) [*]( 69* )
1092
sereniusque uideamus, quia in deo conspicimus incommutabilem formam iustitiae, secundum quam hominem uiuere oportere iudicamus, ualet ergo fides ad cognitionem et ad dilectionem dei, non tamquam omnino incogniti aut omnino non dilecti, sed quo cognoscatur manifestius et quo firmius diligatur.

CCCXLVI. DE AMANTE ET QVOD AMATVR ET AMORE. EX EODEM LIBRO DE TRINITATE VIII. T. X.

Quid est autem dilectio uel caritas, quam tantopere scriptura diuina laudat et praedicat, nisi amor boni ? amor autem alicuius amantis est et amore aliquid amatur. ecce tria sunt: amans et quod amatur et amor. et quid ergo amor nisi quaedam uita duo aliqua copulans uel copulari appetens, amantem scilicet et quod amatur? et hoc etiam in extremis carnalibusque amoribus ita est. sed ut aliquid purius et liquidius hauriamus, calcata carne ascendamus ad animum. quid amat animus in amico nisi animum? et illic igitur tria sunt: amans et quod amatur et amor.

CCCXLVII. DE NVTRIENDA CARITATE. EX LIBRO QVAESTIONVM LXXXIDI.

Caritatem uoco, qua amantur ea quae non sunt prae ipso amante contemnenda, id est quod aeternum est et quod amare [*]( 4 incogniti aut M: incognitia ut Q 6 cap. CCCXLVI Jf: CCCXXXVI Q; deest in GP 9 tantopere Q: tanto p M 12 et quid M: quid est Q 13 uita (a ex e corr.) Q 15 purius et M: om. Q liquidius hauriamus M: ius auriamus Q 16 animum M: animus Q 19 cap. CCCXLYII M: CCCLVIllI P CCCLXV G; num. om. Q 20 quaestionum LXXXIIH MQ: £ s. G II P 21 uoco MQ: uoco motum animi GP qua M: quae Q quo GP non MQ : om. GP prae] quq Q ipeum GP 22 amante] amante quae P )

1093
ipsum aeternum potest. deus igitur et animus, quo amatur, caritas proprie dicitur, purgatissima et consummata, si nihil aliud amatur; hanc et dilectionem dici placet. sed cum deus magis diligitur quam animus, ut malit homo eius esse quam suus, tunc uere animo summeque consulitur, consequenter et corpori, nobis id non curantibus aliquo appetitu satagente, sed tantum promta et oblata sumentibus. caritatis autem uenenum est spes adipiscendorum aut retinendorum temporalium. nutrimentum eius imminutio cupiditatis, perfectio nulla cupiditas. signum prouectus eius est imminutio timoris; si-, gnum perfectionis eius nullus timor, quia et radix est omnium malorum cupiditas, et consummata dilectio foris mittit timorem. quisquis igitur eam nutrire uult, instet minuendis cupiditatibus. est autem cupiditas amor

adipiscendi aut optinendi temporalia. huius minuendae initium est deum timere, qui solus timeri sine amore non potest. in id ad sapientiam enim tenditur et nihil uerius eo quod dictum est: initium sapientiae timor domini. nemo est quippe, qui non magis dolorem fugiat quam appetat uoluptatem, quando quidem uidemus etiam immanissimas bestias a maximis uoluptatibus absterreri dolorum metu; quod cum in earum consuetudinem uerterit, domitae et mansuetae uocantur. quapropter quoniam inest homini ratio, quae cum seruit cupiditati peruersione miserabili, ut homines non timeantur, suggerit latere posse commissa et ad tegenda occulta peccata [*]( 11 I Tim. 6, 10 12 I Io. 4, 18 18 Eccli. 1, 14 ) [*]( 2 propriae MP 4 mallit G\'P 5 animo] animus P consolitur Gl consolatur P consequentur at 6 id] id quod GP satagente] adaugente G 9 nutrimendum Q nutrimentorum P eius MQ: eius est GP perfectio] pfectio P 10 est eiutl GP imminutio M: minutio GPQ 11 et radix MQ: ut radix G omnium malorum est Q 13 forit M: foras GQ mittit] mittitit Q 14 amor] amo Q 15 obtinendi GQ 16 in id GMQ: om. a 17 enim MQ: om. G 21 absterrere G earum GM: eam Q 22 nerteret G 23 seruit GQ: seruet M 24 miserabiii GM: mirabili Q 25 ad] at Ml )

1094
astutissimas fallacias comparat. eo fit, ut homines, quos nondum delectat pulchritudo uirtutis, nisi poenis a peccando deterreantur, quae uerissime per sanctos et diuinos uiros praedicantur, et quod celant hominibus, deo celari non posse consentiant, difficilius domentur quam ferae. ut autem timeatur deus, diuina prouidentia regi uniuersa persuadendum est, non tam rationibus — quas qui potest inuenire, potest etiam et pulchritudinem sentire uirtutis — quam exemplis uel recentibus, si qua occurrunt, uel etiam de historia, et ea maxime quae ipsa diuina prouidentia procurante siue in uetere siue in nouo testamento excellentissimam auctoritatem religionis accepit. simul autem agendum est et de poenis peccatorum et de praemiis recte factorum.

Iam uero cum aliqua non peccandi consuetudo quod onerosum putabatur facile esse persuaserit, incipiat gustari dulcedo pietatis et commendari pulchritudo uirtutis, ut caritatis libertas prae seruitute timoris emineat. tunc iam persuadendum est fidelibus praecedentibus regenerationis sacramentis, quae necesse est plurimum moueant, quid intersit inter duos homines, ueterem et nouum, exteriorem et interiorem, terrenum et caelestem, id est inter eum qui bona carnalia et temporalia, et eum qui spiritalia et aeterna sectatur, monendumque, ne peritura beneficia et transeuntia expectentur a deo, quibus etiam [*]( 1 eo MQ: quo G nondum MQ: mundum G 2 uirtntes Gl 4 celari M: celare GQ 5 domantur Ql 7 inuenire Jf: inire G inuenire, potest] om. Q 9 uel etiam scripsi: etiam uel M uel GQ h7storia (hy add. m. 2) G et ea M: et GQ 10 mazimae Q diuina GQ: dina M ueteri G 11 nona. Q excellentissimam MQ: ezcelsissimam G 14 aliqu non GMQaliquando Ql peccandi GM: de peccando Q 15 persuaserit MQ\': persuaseret Gl persuaderet G* puaserit Ql gnsta (ri add. m. 2) M gustare G 17 prae MQ: pro G seruitute timoris GM: seruitu temoris Q iam M: ia Q etiam G 18 regenerationes G\' regenerationibus Q 19 moueant GQ: moneant M 20 exteriorem] et exteriorem G 21 carnalia MQ: et carnalia G 22 monendamque] morendumque Q ne] nec Q 23 et] ut(?) Ml )

1095
praui homines abundare possunt, sed firma et sempiterna, pro quibus accipiendis omnia, quae in hoc mundo bona putantur et mala, penitus contemnenda sunt. hic praestantissimum illud et unicum exemplum dominici hominis proponendum est, qui cum se tot miraculis tantam rerum potestatem habere monstraret, et ea spreuit quae magna bona, et ea sustinuit quae magna mala imperiti putant. quos mores et disciplinam ne tanto minus quisquam aggredi audeat, quanto illud magis honorat, et de pollicitationibus atque hortationibus eius et de imitantium multitudine apostolorum, martyrum sanctorumque innumerabilium, quam non sint illa desperanda, ostendendum est.

At ubi fuerint carnalium uoluptatum inlecebrae superatae, canendum est, ne subrepat atque succedat cupiditas placendi hominibus aut per aliqua facta mirabilia aut per difficilem continentiam siue patientiam aut per aliquam largitionem aut nomine scientiae uel eloquentiae. in eo genere est et cupiditas honoris. contra quae omnia proferantur ea quae scripta sunt de laude caritatis et de inanitate iactantiae doceaturque, quam sit pudendum eis placere uelle quos nolles imitari. aut enim boni non sunt et nihil magnum est a malis laudari, aut boni sunt et eos oportet imitari. sed qui boni sunt, uirtute boni sunt. uirtus autem non appetit quod in aliorum hominum potestate est. qui ergo imitatur bonos, nullius hominis appetit laudem; qui malos, non dignus est laude. si autem placere hominibus ideo uis, ut eis prosis ad diligendum deum, non iam hoc, sed aliud cupis. qui autem placere cupit, [*]( 1 prani] eras. in Q j parui at habundare G 3 contenenda Q hic MQ: his G 4 dominici hominis M: domini GQ 5 tantum GlQ 8 audeat GQ: audeant M quanto illud GQ: quantum illum M 9 ortacionibus Q honorationibus G de imi- tantiura M: imitantium G de imitantia Q 10 multitudine G: multideo tudinem M a multitudine Q 11 disperanda GM ostendum (den add. m. 2) G 12 at] ad Q superatae GM: supante Q 13 atque] quę G 16 nominae G est] om. Gx 19 putendum 01 uelle GM: nellet Q nolles MQ: nolis G 23 imitantur M 24 qui MQ: quia G malos Q: malus GM 26 cupis GM: cupit Q cupit GM: om. Q )

1096
necessarium adhuc habet timorem, primum, ne occulte peccando inter hypocritas a domino computetur, deinde, si benefactis placere appetit, ne hanc mercedem aucupans perdat quod daturus est deus.

Sed deuicta ista cupiditate cauenda superbia est. difficile est enim, ut dignetur consociari hominibus qui eis non placere desiderat et plenum se uirtutibus putat. itaque adhuc necessarius est timor, ne illud etiam quod uidetur habere auferatur ab eo et manibus ac pedibus ligatis mittatur in tenebras exteriores. quapropter dei timor non solum inchoat, sed etiam perficit sapientem; est autem qui summe diligit deum et proximum tamquam se ipsum. quae autem in hoc itinere pericula difficultatesque metuendae sint et quibus remediis uti oporteat, alia quaestio est.

CCCXLVIII. SERMO DE LAVDE CARITATIS.

Diuinarum scripturarum multiplicem abundantiam latissimamque doctrinam sine ullo errore comprehendit et sine ullo labore custodit cuius cor plenum est caritate dicente apostolo: plenitudo autem legis caritas, et alio loco: finis. autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta. quid est autem praecepti finis nisi praecepti adimpletio? et quid \'est praecepti [*]( 8 cf. Matth. 25, 29 9 cf.Matth. 22, 13 20 Rom. 13, 10 I Tim. 1, 5 ) [*]( 1 ne] nec G 2 ypocritas Q computemur Q 6 non placere M: placere iam non GQ 7 uirtutibus G2M: airtns QI nirtutis G\'Q\' 10 (qaa)propter dei timor non] om. Q inooat Q 11 est M: is est GQ 12 ipso Q 14 oporteat M: porteat G oportet Q 15 cap. CCCXLVIII M: CCCLXVI G; Allm. om. Q 16 sermo M: incipit sermo (semo Q) GQ 17 .4.. multiplicem (quod(?) ras.) Q habundantiam GP 18 conprehendat G 20 autem MQ: om. G 22 quid GMP: quis Q 23 nisi praecepti] nisi praeceptis P nisi praecepit Q )

1097
adimpletio nisi legis plenitudo? quod ergo ibi dixit: plenitudo legis caritas, hoc etiam hic dixit: finis praecepti est caritas. nec dubitari ullo modo potest, quod templum dei sit homo, in quo habitat caritas. dicit enim et Iohannes: deus caritas est. haec autem dicentes apostoli et nobis caritatis excellentiam commendantes non utique aliud nisi quod comederant ructuare potuerunt. ipse quippe dominus pascens eos uerbo salutis, uerbo caritatis, quod est ipse panis uiuus, qui de caelo descendit: mandatum, inquit, nonum do uobis, ut uos inuicem diligatis, et iterum: in hoc scient omnes, quia discipuli mei estis, si uos inuicem dilexeritis. ille enim qui uenit per crucis irrisionem carnis perimere corruptionem et uetustatem uinculi mortis nostrae suae mortis nouitate dissoluere, mandato nouo fecit hominem nouum. res enim uetus erat, ut homo moreretur. quod ne semper ualeret in homine, res noua facta est, ut deus moreretur. sed quia in carne mortuus est, non in diuinitate, per sempiternam uitam diuinitatis non permisit esse sempiternum interitum carnis. itaque, sicut dicit apostolus, mortuus est propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram. qui ergo contra mortis uetustatem attulit uitae nouitatem, ipse contra uetus peccatum opponit nonum mandatum. quapropter quisquis uetus peccatum uis extinguere, mandato nouo extingue cupiditatem et amplectere caritatem. sicut enim radix omnium malorum cupiditas, ita radix omnium bonorum caritas.

Totam latitudinem et magnitudinem diuinorum eloquiorum [*]( 5 I Io. 4, 8 9 Io. 13, 34 10 Io. 13, 35 19 Rom. 4, 25 ) [*]( 1 adimpletio nisi GM: adimpletionis Q 3 potest GM: potest homo Q 6 excellentiae. Q 7 ruct*are (u ras.) M ructare Q eructure G 8 ipse GM: om. Q 9 inquid Q 12 enim M Q: ergo G 13 perimere GM: perhibere Q 15 moreretur (o ex i corr.) G 16 homines Gl 17 moriretur G carne (om. in) Q «* diuinitate (in ras.) Q 20 resurrexit GM: resurreiit a mortuis Q 24 cupiditate Q 25 amplecte (re add. m. 2) G malorum-omnium) om. G 27 latitudinem et magnitudinem M: magnitudinem et latitudinem (altitudinem G) GQ )

1098
secura possidet caritas, qua deum proximumque diligimus. docet enim nos caelestis unus magister et dicit: diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua; et diliges proximum tuum tamquam te ipsum: in his duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae. si ergo non uacat omnes paginas sanctas perscrutari, omnia inuolucra sermonum euoluere, omnia scripturarum secreta penetrare, tene caritatem, ubi pendent omnia: ita tenebis quod ibi didicisti, tenebis etiam quod nondum didicisti. si enim nosti caritatem, aliquid nosti, unde et illud pendet quod forte non nosti: et in eo quod in scripturis intellegis caritas patet et in eo quod non intellegis caritas latet. ille ita optinet et quod patet et quod latet in diuinis sermonibus qui caritatem tenet in moribus.

Quapropter, fratres, sectamini caritatem, dulce ac salubre uinculum mentium, sine qua diues pauper est et in qua pauper diues est. haec in aduersitatibus tolerat, in prosperitatibus temperat, in duris passionibus fortis, in bonis operibus hilaris, in temtatione tutissima, in hospitalitate latissima, inter ueros fratres laetissima, inter falsos patientissima, in Abel sacrificio grata, in. Noe per diluuium secura, in Abrahae peregrinatione fidelissima, in Mose inter iniurias lenissima, in Dauid tribulationibus mansuetissima, in tribus pueris blandos ignes innocenter exspectat, in Macchabaeis saeuos ignes fortiter tolerat. casta in Susanna erga [*]( 2 Mattb. 22, 37 sqq. ) [*]( 1 poasedet Gx qua GM: quia Q 2 diligis M 4 diligis Q 7 pagines Q 8 euoluere GM: euolare Q tene] tenet Q caritate Q 9 pendet Q dedicisti Mpr. 11 in eo GQ: ideo M 12 scripturis (om. in) Q patet GMlQ: latet M* et in eo-Iatet G: om. MQ 13 ita M: itaque GQ optinet M: tenet GQ 15 caritate M dulce ac MQ: daldte G 17 tollerat Q 19 hospitalitate] hospitate M latissima G7MQ: letissima G1 ueros] uiros M 20 laetissima] latissima Q habel Q 21 nose Q habrahae Q peregrinationem Q 22 moysen G lenissima GQ: laetissima 111 23 blandoa Q: blandus GM ignis G exspectat M: spectat GQ 24 machabeis G saeuus G ignes M: igne Q ignis G )

1099
uirum, in Anna post uirum, in Maria praeter uirum, libera in Paulo ad arguendum, humilis in Petre ad oboediendum, humana in christianis ad confitendum, diuina in Christo ad ignoscendum. sed quid ego de caritate maius aut uberius possum dicere, quam quas per os apostoli laudes eius intonat dominus supereminentem uiam demonstrantis atque dicentis: si linguis hominum loquar et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum aeramentum sonans aut cymbalum tiniens. et si habuero prophetiam et sciero omnia sacramenta et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest. caritas magnanima est, caritas benigna est; caritas non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non dehonestatur, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitatem, congaudet autem ueritati, omnia tolerat, omnia credit, omnia sperat, omnia suffert. caritas numquam cadit. quanta est ista ? anima litterarum, prophetiae uirtus, sacramentorum salus, scientiae solidamentum, fidei fructus, diuitiae pauperum, uita morientium. quid tam magnanimum quam pro impiis mori? quid tam benignum quam et inimicos diligere? sola est, quam felicitas aliena non premit, quia non aemulatur; sola est, quam felicitas sua non extollit, quia non inflatur; sola est, quam conscientia mala non pungit, quia non agit perperam. inter obprobria secura est, inter odia benifica est, inter iras placida est, inter insidias innocens, inter iniquitates gemens, in ueritate respirans. quid illa fortius non ad retribuendas, sed ad non [*]( 6 I Cor. 13, 1-8 ) [*]( 1 praeter MQ: propter G 2 humanum Q 5 quam quas s: quam GMQ 6 uia Q 9 cimbalum G tinniens GQ et si MQ : si G prophqtiam Mt in ras. 13 caritas benigna MQ: benigna (om. caritas) G 19 ista GM: in ista Q 21 panperorum G 23 sola est quam-aemulatur M: om. GQ 24 praemit M 25 conscientia] conscienci Q 27 benefica G 29 sed (om. kd) Q )
1100
curandas iniurias ? quid illa fidelius non uanitati, sed aeternitati? nam ideo tolerat in praesenti uita, quia credit omnia de futura uita, et suffert omnia, quae hic immittuntur, quia sperat omnia, quae ibi promittuntur: merito numquam cadit. ergo sectamini caritatem et eam sancte cogitantes afferte fructum iustitiae, et quidquid uberius, quam ego dicere potui, uos inueneritis in eius laudibus, appareat in uestris moribus. oportet enim, ut senilis sermo non solum sit grauis sed etiam breuis. [*]( a 1 curendas (corr. m. 1) G uanitate G aeternitate GQl 2 tolerat M: tolerat omnia GQ 3 imittuntur M immituntur Q 5 afferte MQ: afficite G 7 inueneretis M eius GQ: cuius (in ras.) M uestris GM: uestri Q 8 sit] sic M1 9 breuis] b. gia est d5 ompi benedicto amen. KXPUCTVTTT EXCERPTA. DB LEBRIS BEATI AVRELII AVQVSTIliI EPISCOPI HTPFOtfIENSIS. BEKEDICTVB niiitii QVI ADIVV AT IN OMMB: M EXPLICIT LIBER G exptcc Q )
1101