Excerpta ex Operibus Augustini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 1) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1885.

DE CORPORE DOMINI POST RESVRRECTIONEM. EX EPISTVLA AD CONSENTIVM DE EADEM RE CONSVLENTEM.

Quaeris, utrum nunc corpus domini ossa et sanguinem habeat aut reliqua carnis liniamenta. Quid, si adderes, utrum etiam uestimenta, nonne augeretur quaestio? qua causa, nisi quia ea quae in usu uitae huius nostrae corruptibilia nouimus, sine corruptione cogitare uix possumus, cum diuinorum miraculorum [*]( 6 Rom. 2, 8—6 16 Sap. 8, 1 18 Sap. 7, 24 sq. ) [*]( 6 o homo] io homo V 15 in deo o: ideo MV 17 a finesuaoiter MY: otn. a fine usque ad addidi: om. MV disponit SCt\'ipft (cf. p. 1064, 3): disponet MV 21 inqaoinquinabilem MY 22 cap. CCCLXXIIl MY: om. GP ) [*]( TIIII. ) [*]( 67 )

1058
quaedam documenta iam data sint, ex quibus liceat coniectare maiora? nam si uestis Israhelitarum per tot annos in heremo sine tritura esse potuit, si morticina pellis calciamentorum tamdiu sine labe durauit, potest utique deus quorumlibet corporum per quantum uoluerit tempus incorruptam protendere qualitatem. ego proinde domini corpus ita in caelo esse credo, ut erat, quando ascendit in caelum. dixerat autem discipulis suis, ut in euangelio legimus, de sua resurrectione dubitantibus et illud quod uidebant non corpus, sed spiritum esse putantibus: uidete manus meas et pedes; palpate et uidete quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me uidetis habere. sic eorum, cum esset in terra, contrectatus est manibus, sic eorum est, cum iret in caelum, deductus aspectibus. ibi uox angelica sonuit: sic ueniet, quemadmodum uidistis eum euntem in caelum. fides adsit, et nulla quaestio remanebit.

Nisi forte de sanguine requirendum est, quia, cum dixisset: palpate et uidete, quia spiritus ossa et carnem non habet, non addidit: sanguinem. 11-on ergo et nos addamus inquirere quod ille non addidit dicere et de compendio, si» placet, finita sit quaestio. fortassis enim accepta occasione sanguinis urguebit nos molestior perscrutator et dicit: si sanguis, cur non et pituita, cur non et fel flauum et fel nigrum, quibus quattuor humoribus naturam carnis temperari etiam medicinae disciplina testatur? sed quodlibet quisque addat, corruptionem addere caueat, ne suae fidei sanitatem castitatemque corrumpat.

Ex consuetudine rerum expertarum inexperta opera diuina infirmitas metitur humana et acutule sese garrire arbitratur, Quam. dicit: si caro est, et sanguis est; si sanguis est, et ceteri humores; si ceteri humores, ergo et corruptio. eo modo diceret: si flamma est, et ardet; si ardet, et urit; si urit, ergo et uirorum [*]( 10 (et 18) Luc. 24, 39 14 Act. 1, 11 ) [*]( 2 haeremo MV 4 utique MV: ubique a 7 erat quando AIY: erat in terra quando a 12 sic MV: sicut a 22 perscrutator a: praescrutator Y dicit F: dicet a 29 sese scripsi: ses V se a )

1059
trium in fornacem ignis ab impio rege missorum corpora incendit. si autem hoc in tribus uiris miraculum factum esse non dubitat quisquis de diuinis operibus recte sapit, cur non credatur qui fecit illa corpora non posse igne corrumpi fecisse illud corpus nec igne nec fame nec morbo nec senio nec ulla ui alia, qua solet humana corpora labefactare corruptio? quod si quisquam dicit non carni trium illorum uirorum additam contra ignem incorruptionem, sed ipsi igni detractam corrumpendi facultatem, quid ueremur, ne carnem facere nequiuerit non posse corrumpi qui fecit ignem non posse corrumpere? nam si illud non de carnis, sed de ignis mutatione intellegitur, multo est mirabilius; simul enim et hominum corpora non urebat, ne posset nocere, et ligna fornacis urebat, ut posset ardere. sed qui etiam ista non credunt, nimium de diuina potestate diffidunt nec cum eis uel ad eos nunc sermo nobis est. qui autem ista credunt, ex his etiam illa utcumque coniciunt quae fideliter quaerunt. ualet igitur diuina potentia de ista uisibili atque tractabili natura corporum quibusdam manentibus auferre quas uoluerit qualitates, ac per hoc ualet etiam membra mortalia formae liniamentis manentibus, corruptione uero mortalitatis emortua stabili uigore firmare, ut absit labes, adsit effigies, assit motio, absit fatigatio, adsit uescendi potestas, absit esuriendi necessitas.

Constat itaque neque ullo modo dubitandum est, corpus Christi, quod, licet corruptionem putredinis in sepulchro non uiderit — unde scriptum est: nec dabis sanctum tuum uidere corruptionem — clauis tamen et lancea perrumpi potuit, nunc omnino in incorruptione consistere et quod in contumelia passionis mortisque seminatum est nunc esse in gloria uitae aeternae, et quod ex infirmitate potuit crucifigi nunc in uirtute regnare, et quod erat corpus animale — quoniam [*]( 2 cf. Dan. 3, 23 26 Ps. 15, 10 ) [*]( 1 fornacem a: fornace V 5 nec igne MV: nec poase corrumpi igne a 17 coniciunt V: coniciant a 18 nisibili o: nisibilia MV tractabili a: tractabilia MV 22 labes a: labis Y ) [*]( 67* )

1060
ex Adam sumtus est — nunc esse spiritale, quoniam spiritui iam inseparabiliter copulatum est.

CCCXXXIIII. DE CORPORE ANIMALI ET CORPORE SPIRITALI. EX EADEM EPISTVLA AD CONSENTIVM.

Dixit apostolus: seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. proinde sicut animale corpus non est anima, sed corpus, et spiritale corpus ita non est spiritus, sed corpus. quis porro audeat opinari uel Christi corpus non spiritale resurrexisse uel, si spiritale resurrexit, non iam corpus fuisse, sed spiritum, cum hanc opinionem discipulorum refellat, ubi, cum eum uidentes existimarent se spiritum uidere, ait: palpate et uidete, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me uidetis habere? iam igitur illa caro spiritale erat corpus; (nec tamen spiritus erat, sed corpus,> nulla ulterius morte ab anima resoluendum atque separandum, sicut corpus animale, quale animatum est dei flatu, cum factus est homo in animam uiuam, etiam ipsum ei animali spiritale sine mortis interuentu futurum, nisi transgressio praecepti prius commisso peccato infligeret poenam, quam deus. seruatae iustitiae daret coronam.

Vnde dominus Christus per nos ad nos uenit, cum peccatores iustus inuenit, per stratum quodam modo humilitatis nostrae, sed non cum morbo iniquitatis nostrae. nam per animale nobis, hoc est per mortale corpus apparuit, qui utique, si uoluisset, cum corpore immortali primitus aduenisset. sed quia nos humilitate filii dei sanari oportebat, usque ad nostram infirmitatem descendit et fidei nostrae meritum ac praemium uirtute suae resurrectionis ostendit. ideo sequitur [*]( 6 I Cor. 15, 44 13 Luc. 24, 39 17 cf. Gen. 2, 7 ) [*]( 1 sumtua MV: sumtum a spiritale o: spiritalem MY 3 eap. CCCXXXini MV: om. GP 15 nec tamen—sed corpus 8: om. MY 19 futurum MY: fuerat futurum a )

1061
apostolus et dicit: nouissimus Adam in spiritum uiuificantem, siue intellegatur primus Adam, qui de puluere ante formatus est, nouissimus autem Adam, qui de uirgine procreatus est, sine in unoquoque homine utrumque compleatur, ut primus Adam sit homo in corpore mortali, nouissimus Adam idem ipse in corpore immortali: tamen inter animam uiuentem et spiritum uiuificantem hoc interesse uoluit, ut illic sit corpus animale, hic spiritale. anima quippe in corpore animali uiuit, sed non uiuificat usque ad auferendam corruptionem; in corpore uero spiritali, quoniam perfecte adhaerens deo unus spiritus est, sic uiuificat, ut spiritale corpus efficiat, absumens omnem corruptionem, nullam metuens separationem.

Et nos, inquit, commutabimur. ergo istam commutationem in melius sine dubitatione oportet intellegi, quia omnes et iusti et iniusti resurrecturi sunt, sed, sicut dominus in euangelio loquitur, qui bene fecerunt, in resurrectionem uitae, qui mala egerunt, in resurrectionem iudicii, iudicium appellans poenam sempiternam, sicut alio loco: qui non credit, inquit, iam iudicatus est. proinde illi qui ad iudicium resurrecturi sunt, non commutabuntur in illam incorruptelam, quae nec doloris corruptionem pati potest; illa namque fidelium est atque sanctorum. isti uero perpetua corruptione cruciabuntur, quia ignis eorum non extinguetur et uermis eorum non morietur.

Quid sibi ergo uult ista distinctio: et mortui resurgent incorrupti, et nos commutabimur, nisi quia omnes incorrupti resurgent, sed ex his iusti etiam immutabuntur in illam incorruptelam, cui omnino nulla possit nocere corruptio? ac per hoc qui non commutabuntur in eam, incorrupti quidem resurgent in integritate membrorum, sed tamen [*]( 1 I Cor. 15, 46 11 I Cor. 6, 17 14 (et 26) I Cor. 16, 52 17 Io. 5, 29 20 Io. 3, 18 24 Es. 66, 24 ) [*]( 10 uero a: uiro V 11 deo MV: domino a 21 commutabnntur a: commutabunt MV 28 ex his a: his MV )

1062
corrumpendi dolore poenarum, cum audierint: ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. a quo auditu malo iustus non timebit. de illa uero commutatione iustorum cum dixisset: nos commutabimur, tamquam quaereremus, quomodo istud fiat uel qualis illa commutatio futura sit, adiungit et dicit: oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem et mortale hoc induere immortalitatem. non, ut opinor, dubitandum est secundum hoc dictum: caro et sanguis regnum dei non possidebunt, quia non ibi erit corruptio et mortalitas carnis et sanguinis; secundum enim qualitates hoc loco carnem et sanguinem nuncupauit.

Quocirca, ut aliquid exempli gratia ponam quod interim occurrit, sicut scriptum est: ne forte temtauerit uos qui temtat et inanis sit labor noster, atque hic intellegitur diabolus, tamquam deus omnino non temtet, de quo alio loco scriptura dicit: ipse autem neminem temtat, nec contraria est ista sententia ei qua dicitur: temtat nos dominus deus uester, sed soluitur quaestio, cum uocabulum temtationis diuersas intellegentias habet eo, quod alia sit temtatio deceptionis, alia temtatio probationis; secundum illam non intellegitur qui temtat, nisi diabolus; secundum hanc uero temtat deus: ita cum dicitur: caro possidebit regnum dei, et: caro et sanguis non possidebit regnum dei, etiam huius nominis intellegentia discernatur, et nulla erit quaestio, quoniam caro secundum substantiam, secundum quam dictum est: spiritus ossa et carnem non habet, sicut me uidetis habere, possidet regnum dei; caro autem cum secundum corruptionem intellegitur, non possidebit. hoc enim expositum est, cum diceretur: caro et san g u is. regnum dei non possidebunt, in eo quod continuo [*]( 1 Matth. 25, 41 3 cf. Ps. 111, 7 6 I Cor. 15, 53 9 I Cor. 15, 50 14 I These. 3, 5 17 Iac. 1, 13 18 Deut. 13, 3 27 Luc. 24, 39 ) [*]( 11 secundum MY: secundumhas a 13 aliquit F 24 et sanguis MV: om. a 28 possidet F: possidebit a )

1063
additum est: neque corruptio incorruptionem possidebit, sicut satis, quantum arbitror, disseruimus.

CCCXXXV.
VTRVM SINGILLATIM A CREATORE DEO CORPORVM LINIAMENTA FORMENTVR. EX EPISTVLA SVPRA SCRIPTA..

Quod autem quaeris, utrum singillatim a creatore deo corporum liniamenta formentur, non te mouebit, si, quantum potest humana mens, potentiam diuinae operationis intellegas. quomodo enim negare poterimus deum etiam nunc operari , cuncta, quae creantur, cum dominus dicat: pater meus usque nunc operatur? unde illa cessatio septimi diei ab ipsis naturis condendis intellegenda est facta, non ab earum administratione quae conditae referuntur. cum ergo natura rerum a creatore administratur et per ordines praefinitis locis et temporibus suis cuncta nascuntur, deus usque nunc operatur. nam si deus nunc ista non\'format, quomodo legitur: priusquam te formarem in utero, noui te? quomodo etiam accipi potest: quod si faenum agri, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, deus sic uestit? nisi forte credendum est faenum a deo uestiri et a deo corpora non formari. cum enim dixit: uestit, non de praeterita ordinatione, sed de praesenti operatione satis indicat. unde est etiam illud apostoli de seminibus, quod supra commemoraui: non, inquit, corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum fere tritici aut alicuius ceterorum; deus autem dat illi corpus, quomodo uoluerit. non dixit: "dedit" aut "disposuit", sed dat, ut creatorem intellegas efficaciam sapientiae suae rebus, quae cotidie suis [*]( 10 Io. 5, 17 17 Hier. 1, 5 18 Matth. 6, 30 24 I Cor. 15, 37 sq. ) [*](8 cap. CCCXXXV MV; om. GP 10 dicat a: om. MV 11 unde (u ex o uel e corr. m. 1) V 14 admimstratar a: ministratur Y 25 fere MV: ut puta a )

1064
temporibus oriuntur, condendis adhibere. de qua sapientia dictum est: pertendit a fine usque ad finem fortiter et, non dixit: disposuit, sed: disponit omnia suauiter. multum est enim uel tenuiter sapere, quomodo commutabilia et temporalia non commutabilibus et temporalibus creatoris motibus, sed aeterna, stabili uirtute condantur.

CCCXXXVI. DE ANIMAE QVAESTIONE. EX EPISTVLA SVPRA SCRIPTA.

Vis etiam per me scire, utrum dei flatus ille in Adam idem ipse sit anima. breuiter respondeo: aut ipse est aut ipso anima facta est. sed et si ipse est, factus est. de anima quippe loquitur per Esaiam prophetam deus, ubi dicit: omnem flatum ego feci. quod sequentia satis indicant; sequitur enim: propter peccatum modicum quid contristaui illum, id est ipsum flatum, et cetera, quae nisi de anima humana intellegi nequeant. in hac enim quaestione maxime cauendum est, ne anima non a deo facta natura, sed ipsius dei substantia, tamquam unigenitus dei filius, quod est uerbum eius, aut aliqua eius particula esse credatur. tamquam illa natura atque substantia, qua deus est quidquid est, commutabilis esse possit; quod esse animam nemo non sentit, qui se habere animam sentit. nam quod attinet ad eius originem, qua fit, ut sit in corpore, utrum de illo uno sit qui primum creatus est, quando factus est homo in animam uiuam, an similiter fiant singulis singulae, nec tunc sciebam nec adhuc scio. [*]( 2 Sap. 8,1 12 Es. 57, 16 eq. 24 cf. Gen. 2, 7 ) [*]( 3 non] n prior eae d (?) corr. m. 1 V 6 aeterna stabili MY: aeterna et stabili a 7 cap. CCCXXXVI MY: om. GP 18 tam- quam a: tam MV . )

1065

EX EPISTVLA AD OPTATVM PRIMA.

Non erubescendum est homini confiteri se nescire quod [*]( 372* ) nescit, ne, dum se scire mentitur, numquam scire mereatur. quis autem negat non unius tantum, sed omnis animae creatorem deum atque factorem, nisi qui eius eloquiis apertissime refragatur? sine ulla quippe ambiguitate per prophetam dicit: omnem flatum ego feci, animas uidelicet intellegi uolens, quod uerba consequentia manifestant. non utique unum, quem facto ex terra homini primo inspirauit, sed omnem flatum ipse fecit, ipse adhuc facit. quaeritur tamen, utrum omnem flatum ex illo uno flatu, sicut omne corpus hominis ex illo uno corpore faciat, an uero noua quidem corpora faciat ex uno, animas autem nouas ex nihilo. quis enim congrua suis originibus genera rerum etiam de seminibus facit, nisi qui ipsa semina sine seminibus fecit? sed ubi res naturaliter obscura nostrum modulum uincit et aperta diuina scriptura non subuenit, temere hinc aliquid definire humana coniectura praesumit. secundum uitas autem, quas proprias habere incipiunt, nouos homines dicimus nasci sine anima sine corpore. at uero secundum originale peccatum ueteres nascuntur; ideo baptismate . renouantur.

Aliquid ergo certum de animae origine nondum in scripturis canonicis repperi. nam qui nouas sine ulla propagatione asserunt animas fieri, inter testimonia, quibus id nituntur ostendere, proponunt etiam illa duo quae paulo ante commemoraui: qui fingit spiritum hominis in ipso, et: qui fingit singillatim corda hominum. de quibus uides quemadmodum possit a resistentibus responderi: utrum enim, cum fingit, ex aliquo fingat an ex nihilo, incertum est. illud tamen inter cetera testimonium uidetur esse praecipuum, quod in libro Salomonis Ecclesiaste legitur: et reuertetur [*]( 7 Es. 57,16 26 Zach. 12,1 Ps. 32,15 31 Eccle. 12, 7 . ) [*]( 2 nescire] i ex e corr. m. 1 Y 11 omne a: omnem Y 20 originale a: originalem Y 23 canhonicis Y repperi MY: comperi a 28 possit a a: posita MV 31 ecclesiaste a: ecclesiuten V )

1066
puluis in terram, sicut erat, et spiritus reuertetur ad deum, qui dedit eum. sed facillime respondetur: corpus in terram, de qua factum est primum hominis corpus, et spiritus ad deum, a quo facta est prima hominis anima. "sicut enim nostrum corpus" inquiunt "(quamuis) ex primo illo corpore propagatum sit, eo tamen redit unde ipsum primum corpus effectum est, sic anima nostra, quamuis ex illa anima propagata, non ad nihilum, quia immortalis est, sed ad illum redit a quo ipsa prima anima facta est." ac per hoc illud quod scriptum est de spiritu cuiusque hominis, quod redeat ad deum, qui dedit eum, non soluit istam obscurissimam quaestionem, quia, siue ex illo uno siue ex nullo alio, deus utique dedit eum.

Itemque illi qui propaginem animarum inconsiderata temeritate defendunt, inter alia testimonia, quae suae causae suffragari arbitrantur, nullum quasi manifestius et expressius pro se possunt putare proferendum, quam id quod in Genesi scriptum est: omnes autem animae, quae introierunt cum Iacob in Aegyptum, qui exierunt de femoribus eius. hoc enim uelut euidentissimo testimonio possunt credi animae in filios ex parentibus propagari, quoniam satis aperte dictum uidetur animas etiam de femoribus Iacob, non sola exisse corpora filiorum, ut eo modo etiam illud intellegi uelint a parte totum, quod dixit Adam, cum illi mulier eius ostenderetur: hoc nunc os ex ossibus meis et caro des carne mea; non enim dixit: et anima de anima mea. sed ita fieri potest, ut carne nominata utrumque intellegatur, sicut hic animas nominauit et tamen etiam corpora in filiis intellegi uoluit.

Sed hoc testimonium certe quasi tam clarum atque manifestum enodandae huic quaestioni non sufficit, nec si ita legeretur [*]( 18 Gen. 46, 26 25 tien. 2, 23 ) [*]( 5 quamuis o: om. MV 17 proferendum a: praeferendam MV 21 aperte a: apparet MV 24 a parte a: aperte V 25 caro de I de carne V )

1067
genere feminino: quae exierunt de femoribus eius, ut animas intellegeremus, quae exierunt. ideo autem non sufficeret, quoniam et animae nomine corpus solum posse significari modo quodam locutionis ostenditur, quo significatur per id quod continetur id quod continet, sicut ait quidam: uina coronant, cum coronarentur uasa uinaria; uinum enim continetur, uas continet. sicut ergo appellamus ecclesiam basilicam, qua continetur populus, qui uere appellatur ecclesia, ut per nomen ecclesiae, id est populi, qui continetur, significemus locum, qui continet: ita, quod animae corporibus continentur, intellegi corpora filiorum per nominatas animas possunt. sic enim melius accipitur etiam illud, quod lex inquinari dicit eum qui intrauerit super animam mortuam, hoc est super defuncti cadauer, ut nomine animae mortuae mortuum corpus intellegatur, quod animam continebat, quia et absente populo, id est ecclesia, locus tamen ille nihilominus ecclesia dicitur. haec responderentur, si, ut dixi, feminino genere positum esset: quae exierunt de femoribus Iacob, id est quae animae. nunc uero cum masculinum genus sit positum, id est qui exierunt de femoribus Iacob, quis non ita intellegere malit: omnes animae eorum qui exierunt ex femoribus eius, id est animae hominum, ut etiam sic possint intellegi secundum corpus tantummodo exisse de femoribus patris, quorum erant illae animae, per quarum numerum intelleguntur tot homines?

INTER CETERA.

Si ergo ita potes animarum asserere sine ulla propagine nouitatem, ut ratione iusta et a fide catholica non aliena etiam peccato primi hominis ostendantur obnoxiae, assere quod sentis, ut potes. si autem non eas aliter potes a [*]( .1 (18. 20) Gen. 46, 26 5 Verg. Aen. I, 724 13Num. 6,6 ) [*](8 per nomen scripsi-. nomen V nomine a 10 locum a: per locum V 12 enl (uirgwlam add. tn. 2) V 14 cadaber Y 17siata: sicutibfV 23 exiBse MV: exisse homines o 26 inter cetera scripsi: cetera MY 27 si a: sic MV 30 potes a: potest V)

1068
propagatione facere alienas, nisi ut simul facias ab omni peccati uinculo liberas, cohibe te ab huius modi disputatione omni modo. non est enim falsa in baptismate remissio peccatorum nec uerbo tenus dicitur, sed ueraciter agitur.

INTER CETERA.

Vt autem et a me tua dilectio de hac quaestione aliquid audiat definitum, non parui aestimandum, immo praecipue necessarium atque retinendum, quomodolibet se origo habeat animarum, siue ex illa una siue ex nulla alia propagentur, mediatoris tamen animam nullum ex Adam traxisse peccatum dubitare fas non est. si enim nulla propagatur ex altera, ubi omnes tenentur propagata carne peccati, quanto minus credendum est ex propagine peccatrici animam uenire non potuisse, cuius caro uenit ex uirgine, non libidine concepta, sed fide, ut esset in similitudine carnis peccati, non in carne peccati. si autem peccato primae animae peccatricis ideo ceterae tenentur obnoxiae, quia ex illa sunt propagatae, profecto illa quam sibi unigenitus coaptauit aut peccatum inde non traxit aut omnino inde non tracta est. neque enim non potuit animam sibi trahere sine peccato qui soluit nostra peccata, aut qui nonam creauit ei carni, quam sine parente fecit ex terra, non potuit nouam creare carni, quam sine uiro sumsit ex femina.

INTER CETERA.

[*]( 372b ) Ego enim adhuc, fateor, non inueni, quemadmodum anima et peccatum ex Adam trahat — unde dubitare fas non est — et ipsa ex Adam non trahatur. quod mihi diligentius inquirendum quam inconsultius asserendum est.

INTER CETERA.

Quando autem nos aliquae causae in aliqua quaestione non immerito dubitare compellunt, non etiam hinc dubitare [*]( 15 cf. Rom. 8, 3 ) [*]( 3 in baptismate V: etiam in parualoram baptiamate a 5 inter addidi: om. Y 13 peccatrici V: peccatricis a 24 (et 29) inter addidi: om. V )

1069
debemus, utrum dubitare debeamus. de dubiis quippe rebus sine dubitatione dubitandum est. uides, quemadmodum apostolus de se ipso dubitare non dubitet, utrum in corpore an extra corpus raptus sit in tertium caelum; siue hoc siue illud, nescio, inquit, deus soit. cum ergo mihi, quamdiu nescio, dubitare non liceat, utrum anima mea in istam uitam ex propagine an sine propagine uenerit, cum eam utrolibet modo a summo et uero deo factam esse non dubitem, cur mihi non sit fas dicere: scio animam meam ex opere dei subsistere et prorsus opus dei esse, sine ex propagine, sicut <corpus, sine extra propaginem, sicut) illa quae primo homini data est, nescio, deus scit? unum horum uis ut confirmem. possem, si nossem. quod si ipse nosti, en habes me cupidiorem discere quod nescio, quam docere quod nescio. si autem nescis sicut ego, ora sicut et ego, ut siue per quemlibet seruum suum siue per se ipsum magister ille nos doceat, qui dixit discipulis suis: ne uelitis dici ab hominibus rabbi; unus est enim magister uester, Christus; si tamen scit expedire nobis, ut etiam talia nouerimus, qui nouit non solum quid doceat, uerum etiam quid nobis discere expediat.

Nam confiteor dilectioni tuae cupiditatem meam: cupio quidem et hoc scire quod quaeris; sed multo magis cuperem scire, si fieri posset, quando praesentetur desideratus omnibus gentibus et quando regnum sanctorum futurum sit, quam unde in hanc terram uenire coeperim. et tamen illud cum ab illo qui scit omnia discipuli sui, nostri apostoli, quaererent, responsum acceperunt: non est uestrum scire tempora, quae pater in sua posuit potestate. quid, si et hoc scit non esse nostrum scire, sicut et tempora, quae [*]( 3 II Cor. 12, 2 sq. 17 Matth. 23, 8 28 Act. 1, 7 ) [*]( 10 et prorsus) et et prorsas V 11 corpus sine- sicut a: om. MV 12 unum V: utrum a ut I at confirmem V 28 acciperunt V 30 post nostrum scire add, a: qui profecto scit quid nobis sit utile scire? et illud quidem per illam scio, non esse nostri Mire; om. MV sicut et MV: om. a )

1070
pater in sua posuit potestate? utrum autem originem animarum, quam nondum scio, an sit scire, id est pertineat I ad nos id scire, ne hoc quidem scio. nam si saltem hoc scirem, quod nostrum non sit id scire, non solum affirmare, quamdiu nescio, uerum etiam quaerere iam desisterem. nunc autem quamuis tam sit obscurum atque profundum, ut plus illic docendi caueam (temeritatem, quam discendi habeam) cupiditatem, tamen et hoc etiam uellem scire, si possem. et licet multo amplius sit necessarium quod ait ille sanctus: notum mihi fac, domine, finem meum — non enim ait: initium — (utinam tamen nunc initium,) quod ad istam quaestionem attinet, me lateret.

Verum de ipso quoque initio meo ingratus doctori meo non sum, quod animam humanam spiritum esse, non corpus, eumque rationalem uel intellectualem scio, nec eam dei esse naturam, sed potius creaturam aliquatenus mortalem, in quantum in deterius commutari et a uita dei, cuius participatione beata fit, alienari potest, et aliquatenus immortalem, quoniam sensum, quo ei post hanc uitam uel bene uel male sit, amittere non potest. scio etiam non eam pro actibus. ante carnem gestis includi in carne meruisse, sed nec ideo esse in homine sine sorde peccati, nec si unius diei, sicut scriptum est, fuerit uita eius super terram. ac per hoc scio ex Adam per seriem generationis sine peccato neminem nasci: unde et paruulis necessarium est per gratiam regenerationis in Christo renasci. haec tam multa nec parua de initio uel de origine animarum nostrarum, in quibus plura sunt ad eam scientiam pertinentia, quae fide constant, et didicisse me gratulor et nosse confirmo. quapropter si nescio in origine animarum, utrum illas deus hominibus ei propagine faciat, quas tamen ab ipso fieri non ambigo, scire quidem et hoc magis eligo quam nescire; sed quamdiu non possum, [*]( 10 Ps. 38, 5 22 Iob. 14, 5 ) [*]( 2 an MV: an nostrum a 7 temeri tatem - habeam a: on- MV 11 utinam - iuitium] om. MY 21 sed nec s: sed ne Y )

1071
melius hinc dubito, quam uelut certum confirmare aliquid audeo, quod illi rei sit forte contrarium, de qua dubitare forte non debeo.

Tu itaque, mi frater bone, quoniam consulis me et uis, ut unum horum definiam, utrum animae ceterae omnes ex illo uno homine sicut corpora per propaginem an sine propagine sicut illius unius a creatore singulis fiant — ab ipso enim fieri, sine sic sine sic, non negamus — patere, ut etiam ipse consulam, quomodo inde anima peccatum originaliter trahat, unde originaliter ipsa non trahitur. omnes enim animas ex Adam trahere originale peccatum similiter non negamus, ne in Pelagianam haeresem detestabilem detestabiliter incurramus. si hoc quod ego interrogo nec tu scis, sine me patienter utramque nescire, quod tu interrogas et quod ego. si autem iam scis quod interrogo, cum hoc etiam me docueris, tunc et illud quod uis ut respondeam nihil ibi iam metuens respondebo. peto ergo, ne suscenseas, quia non potui confirmare quod quaeris, sed potui demonstrare quid quaeras. quod cum inueneris, confirmare non dubites quod quaerebas.

Et hoc quidem sanctitati tuae scribendum putaui, qui propaginem animarum iam quasi certus improbandam existimas. ceterum si illis qui hanc asserunt rescribendum fuisset, fortassis ostenderem, quemadmodum id quod se nosse arbitrantur ignorent, et, ne hoc asserere auderent, quanta ratione formidare deberent ostenderem. « [*]( 7 singulis V: Bingulis singulae a 11 originale a: originalem V 22 rescribendum a: si scribendam V 25 ostenderem MY: om. a )

1072

CCCXXVII.
QVOD BAPTIZATI NON A MORTE COMMVNI, SED A SVPPLICIO LIBERENTVR AETERNO, A QVO ETIAM PRIMOS HOMINES DICIT PER DOMINI SANGVINEM LIBERATOS. ET CVR DAVID PECCATO REMISSO QVOD DEVS PER PROPHETAM FVERAT MINATVS IM- PLEVERIT, ET DE MVSTERIO NVMERI VICENNALIS VEL DE S. S. ANIMAE QVAESTIONE. EX LIBRO DE BAPTISMO PARVVLORVM n, PROPE FINEM.

Nequaquam igitur in morte pro iustitia subeunda uel contemnenda laudaretur praecipua patientia, si mortis non esset magna multumque dura molestia. cuius timorem qui uincit ex fide, magnam ipsius fidei comparat gloriam iustamque mercedem. unde mirandum non est et mortem corporis non fuisse euenturam homini, nisi praecessisset peccatum, cuius etiam talis poena consequeretur, et post remissionem peccatorum eam fidelibus euenire, ut in eius timore uincendo exerceatur fortitudo iustitiae.

Caro enim, quae primo facta est, non erat caro peccati, in qua noluit homo inter delicias paradisi seruare iustitiam. unde statuit deus, ut post eius peccatum propagata caro peccati ad recipiendam iustitiam laboribus et molestiis niteretur. propter hoc etiam de paradiso dimissus Adam contra, Aedem habitauit, id est contra sedem deliciarum, ut significaret,I quod in laboribus, qui sunt deliciis contrarii, erudienda esset caro peccati, quae in deliciis oboedientiam non seruauit, antequam esset caro peccati. sicut ergo illi primi homines postea iuste uiuendo — unde merito creduntur per domini sanguinem ab extremo supplicio liberati — non tamen illa uita meruerunt ad paradisum reuocari: sic et caro peccati, etiam si remissis, peccatis homo in ea iuste uixerit, non continuo meretur eam mortem non perpeti, quam traxit de propagine peccati., [*]( 4 cf. II Reg. 12, 13 ) [*]( 1 cap. CCCXXXVII MV: om. GP 28 illa V: in illa a 30 meretur a: meremur Y )

1073
Tale aliquid nobis insinuatum est de patriarcha Dauid in libro Regnorum, ad quem propheta cum missus esset eique propter peccatum, quod admiserat, euentura mala ex iracundia dei comminaretur, confessione peccati ueniam meruit respondente propheta, quod illud ei flagitium facinusque remissum est; et tamen consecuta sunt quae deus fuerat comminatus, ut sic humiliaretur a filio. quare et hic non dicitur: si deus propter peccatum illud fuerat comminatus, cur dimisso peccato quod erat minatus impleuit? nisi quia rectissime, si dictum fuerit, respondebitur remissionem illam peccati factam, ne homo a percipienda uita impediretur aeterna, subsecutum uero illius comminationis exemplum, ut pietas hominis in illa humilitate exerceretur atque probaretur. sic et mortem corporis et propter peccatum deus homini inflixit et post peccatorum remissionem propter exercendam iustitiam non ademit.

Teneamus ergo fidei indeclinabilem confessionem. solus unus est qui sine peccato natus est in similitudine carnis peccati, sine peccato uixit in carne inter aliena peccata, sine peccato mortuus est propter nostra peccata. non declinemus in dextram aut sinistram. in dextram enim declinare est se ipsum decipere dicendo se esse sine peccato; in sinistram autem per nescio quam peruersam et prauam securitatem se tamquam impune dare peccatis. uias enim, quae a dextris sunt, nouit dominus, qui solus sine peccato est et nostra potest delere peccata; peruersae autem sunt, quae a sinistris, amicitiae cum peccatis. tales etiam illi XX annorum adulescentuli figuram noui populi praemiserunt, qui in terram promissionis intrarunt, qui nec in dextram nec in sinistram dicti sunt declinasse. non enim et XX annorum aetas comparanda est innocentiae paruulorum, sed, ni fallor, hic numerus mysticum aliquid adumbrat et resonat. uetus [*]( 2 cf. II Reg. 12, 13 20 (et 23) Prou. 4, 27 27 cf. Num. 14, 29 sqq. 28 cf. Ios. 23, 6 ) [*]( 3 ammiserat Y 5 illud] illum V 6 est F: sit a 8 propter] proper Y illud a: illam V 9 si dictum a: dictum (om. si) V 11 sabseqaatam F 21 sinistram a: sinistra Y ) [*]( VIIII. ) [*]( 68 )

1074
enim testamentum in quinque Moysi libris excellit, nonam autem IIII euangeliorum auctoritate praefulget. qui numeri per se multiplicati ad uicenarium perueniunt; quater enim quini uel quinquies quaterni XX sunt. talis populus, ut praedixi eruditus in regno caelorum per duo testamenta, uetus et nouum, non declinans in dextram superba praesumtione iustitiae neque in sinistram secura dilectione peccati in terram illius promissionis intrabit, ubi iam peccata ulterius nec nobis domanda optamus nec in nobis punienda timemus, ab illo redemtore liberati, qui non uenundatus sub peccato redemit Israhel ab omnibus iniquitatibus eius siue propria cuiusquam uita commissis siue originaliter tractis.

Non enim parum diuinarum scripturarum auctoritati ueritatique cesserunt, qui, etsi noluerunt litteris suis aperte exprimere paruulis remissionem necessariam peccatorum, redemtione tamen eis opus esse confessi sunt. alio quippe uerbo, etiam ipse de christiana eruditione depromto, nihil aliud omnino dixerunt. nec dubitandum est eis qui diuina scripta fideliter legunt, fideliter audiunt, fideliter tenent, quod ab illa carne, quae prius uoluntate peccati facta est caro peccati,. deinceps per successionem transeunte in omnes transcriptione iniquitatis et mortis caro sit propagata peccati, (excepta una similitudine carnis peccati,) quae tamen non esset, nisi esset caro peccati.

De anima uero, utrum et ipsa eodem modo propagata reatu, qui ei dimittatur, obstricta sit — neque enim possumus dicere solam carnem paruuli, non etiam animam indigere saluatoris et redemtoris auxilio alienamque esse ab ea gratiarum actione, quae in psalmis est, ubi legimus et dicimus: benedic, anima mea, dominum, et noli obliuisci omnes retributiones eius, qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes langores tuos, qui redimet [*]( 29 Ps. 102, 2-4) ) [*]( 8 intrabit a: intrauit V 22 excepta—carnis peccati a: om. MV 27 animam a: anima V 28 actione a: actionem V 32 redimet V: redimit a (gr. λvτροὑμενον) )

1075
de corruptione uitam tuam — an etiam non propagata eo ipso, quod carni peccati aggrauanda miscetur, iam ipsius peccati remissione et sua redemtione opus habeat, deo per summam praescientiam iudicante, qui paruulorum ab isto reatu non mereantur absolui, etiam qui nondum nati nihil alicubi propria sua uita egerunt uel boni uel mali, et quomodo deus, etiam si non de traduce animas creat, non sit tamen auctor reatus eiusdem, propter quem redemtio sacramenti necessaria est animae paruuli, magna quaestio est aliamque disputationem desiderat, eo tamen, quantum arbitror, moderamine temperatam, ut magis inquisitio cauta laudetur, quam praecipitata reprehendatur assertio. ubi enim de re obscurissima disputatur non adiuuantibus diuinarum auctoritatum certis clarisque documentis, cohibere se debet humana praesumtio, nihil faciens in partem alteram declinando. etsi enim quodlibet horum, quemadmodum demonstrari et explicari possit, ignorem, illud tamen credo, quod etiam hinc diuinorum eloquiorum clarissima auctoritas esset, si homo id sine dispendio promissae salutis ignorare non posset.

CCCXXXVIII. QVAE SINT PECCATA NOLENTIVM. EX LIBRO QVAESTIONVM LIBRI NVMERORVM.

Quod praecipitur, quomodo expientur peccata, quae non sponte committuntur, merito quaeritur, quae sint ipsa peccata nolentium, utrum quae a nescientibus committuntur, an etiam possit recte dici peccatum esse nolentis, quod facere compellitur; nam et hoc contra uoluntatem facere dici solet. sed utique uult propter quod facit. tamquam si peierare nolit et [*]( 21 cf. Num. 15, 24sqq. ) [*]( 2 eo eo ipso (corr. m. 2) V 5 nondum nati a: non damnati Y ..10 temperatum (?) Y 20 cap. CCCXXXVIII MY: otn. G P 26 possit a: posset Y ) [*]( 68* )

1076
facit, cum uult uiuere, si quisquam, nisi fecerit, mortem minetur. uult ergo facere, quia uult uiuere, et ideo non per se ipsum appetendo, ut falsum iuret, sed ut falsum iurando uiuat. quod si ita est, nescio, utrum possint dici ista peccata nolentium, qualia hic dicuntur expianda. nam si diligenter consideretur, forte ipsum peccare nemo uelit, sed propter aliud fit, quod uult qui peccat. omnes quippe homines, qui scienter faciunt quod non licet, uellent licere; usque adeo ipsum peccare nemo appetit propter hoc ipsum, sed propter illud quod ex eo consequitur. haec si ita se habent, non sunt peccata nolentium nisi nescientium, quae discernuntur a peccatis nolentium.

CCCXXXVIIII.
DE EO QVOD SCRIPTVM EST: ANIMA, QVAECVMQVE PECCA- VERIT IN MANV SVPERBIAE, DEVM EXACEBBAT ET EXTERMINABITVR DE POPVLO SVO. EX LIBRO 8.8.

Et anima, quaecumque peccauerit in manu superbiae ex indigenis et proselytis, deum hic exacerbat et exterminabitur anima illa de populo suo, quoniam uerbum domini contemsit et mandata eius disperdidit. contritione conteretur anima illa, peccatum eius in illa. quae sint peccata, quae fiunt in manusuperbiae, idest superbia committuntur, scriptura ipsa in consequentibus satis exponit, ubi ait: quoniam uerbum domini contemsit. aliud est ergo praecepta contemnere, aliud magni quidem pendere, sed aut ignarum contra facere aut uictum. quae duo fortasse pertineant ad illa peccata, quae nolentibus fiunt, de quibus superius quemadmodum deo propitiato expiarentur admonuit [*]( 14 (et 17) Nom. 15, 30 sq.I ) [*](7 scienter V: scientes a 13 cap. CCCXXXVTIII MV; dectt in OP 14 anima] omnia MV 15 exaceruat MV 18 pro- selitis MV deoma: dum MY 19 exaceraat MV 21 disperdidit o; disperdit MV 24 in F: om. M )

1077
ac deinde subiecit peccata superbiae, cum quisque superbiendo, id est praeceptum contemnendo perperam facit. quod genus peccati non dixit ullo genere sacrificii purgari oportere, tamquam insanabile iudicans illa dumtaxat curatione, quae per sacrificia gerebatur, qualia facienda in hac scriptura praecipiuntur. quae si per se ipsa attendantur, nulli peccato possunt mederi; si autem res ipsae, quarum haec sacramenta sunt, inquirantur, in eis inueniri poterit purgatio peccatorum. quod ergo scriptum est: peccator cum uenerit in profundum malorum, contemnit, iste significatus est quem scriptura hoc loco dicit in manu superbiae delinquere. hoc igitur sine poena eius qui committit non potest aboleri, atque ideo non potest esse impunitum et cum paenitendo sanatur. ipsa enim afflictio paenitentis poena peccati est, quamuis medicinalis et salubris. merito quippe magnum iudicatur peccatum, cum superbia praeceptum contemnit; sed contrario, ut sanari possit, cor contritum et humiliatum deus non spernit. uerum tamen quia sine poena non fit, ideo talia hinc dicta sunt: deum, inquit, hic exacerbat, quia deus superbis resistit. et exterminabitur anima illa de populo suo, quoniam talis omnino in numero eorum qui ad deum pertinent non est: quoniam uerbum domini contemsit et mandata eius disperdidit, contritione conteretur anima illa. quare autem contritione conteretur, consequenter adiungit dicens: peccatum eius i u illo. ac per hoc, si tali peccato debitam contritionem ipse sibi adhibeat paenitendo, cor contritum, ut dictum est, deus non spernit. quamuis in graeco non dictum sit hoc loco: contritione conteretur, sed: extritione [*]( 9 Prou. 18, 3 17 (et 27) Ps. 50, 19 20 Iac. 4, 6 Num. 15, 30 sq. ) [*]( 6 possunt] u ex e corr. m. IV 7 quarum a: quorum MV 9 profundum V: profundo M 16 contrario V: e contrario M 19 bic F: om. M exaceruat (u in b corr. m. 2) V 22 pertinent a: pertinet MV 23 disperdidit a: dispersit MY (cf. Ronsch p. 286 sqq.) 25 adiungit] ex adiungid corr. m. 1 V )
1078

exteretur anima illa: quod ita accipi potest, quasi omni modo terendo extinguatur ac non sit. sed prius natura immortalis animae hunc intellectum recusat; deinde si quod exteritur omni modo efficeretur, ut non sit, non diceret de sapientia: et gradus ostiorum eius exterat pes tuus. uerum illa discretio magis magisque consideranda est, utrum nemo peccet nisi aut ignarus aut uictus aut contemnens: unde nunc longum est disputare.

CCCXL. DE EO QVOD SCRIPTVM EST: NON MORIENTVR PATRES PRO FILIIS, ET DE EO QVOD AIT: REDDAM PECCATA PATRVM IN FILIOS. EX LIBRO QVAESTIONVM DEVTERONO- MII, T. XLII.

Non morientur patres pro filiis, et filii non morientur pro patribus; unusquisque in suo peccato morietur. ecce non solum prophetae hoc dixerunt uerum etiam lex dicit sua culpa quemque interimendum, non aut patris sui aut filii sui. quid est ergo, quod alibi dicitur deus reddens peccata in filios in tertiam et quartam progeniem? an de filiis nondum natis illud intellegitur propter originale peccatum, quod etiam ex Adam traxit genus humanum? hic iam de filiis natis est facta distinctio, ut unusquisque in suo peccato moriatur. non enim trahit aliquid ex patre qui iam natus erat, quando pater eius peccauit. sed cum et ibi dicit: his qui oderunt me, manifestum est etiam illam condicionem posse mutari, si filii parentum suorum facta non fuerint imitati. nam et illud ex Adam temporaliter redditur, quia omnes propter hoc [*]( 5 Eooli. 6,36 10 (et 14) Dent. 24,16 11 (19. 25) Ei. 20, 5 ) [*]( 5 uerum F: neram M 9 cap. CCCXL MY; initium deest j Q; totum in OP 12 deutheronomii V 22 ab est facta distinctio incipit Q (fol. HlSF cod. P) 23 morietur Q 25 et ibi MY: ibi Q 26 etiam MV: cum Q condicionum Q si filii parentum MV: sicut in parentum Q 27 immitati M immutati Q )

1079
moriuntur; non autem in aeternum eis qui fuerint per gratiam spiritaliter regenerati in eaque permanserint usque in finem. quamuis et illud merito quaeri possit, si redduntur pecoata in filios his qui oderunt deum, cur in tertiam et quartam generationem uel praetermissa prima et secunda uel non etiam in ceteras permanente impietate et imitatione malorum parentum. an per hunc numerum, quoniam septenarius intellegitur, uniuersitatem significare uoluit et ideo non ipsum potius septenarium posuit, ut diceret: in septimam generationem, ac sic omnis intellegeretur, quia causam perfectionis huius numeri hoc modo potius intimauit? ideo namque perhibetur perfectus, quia ex his duobus constat, ternario scilicet primo impari toto et quaternario primo pari toto. unde esse et illud propheticum existimo, quod assidue repetitur: in t rib use t quattuor impietatibus non auersabor, per quod uoluit impietates uniuersas potius quam tres uel quattuor intellegi.

DE EO QVOD DICIT HIEZECHIEL: 81 DICETVE PARABOLA ISTA IN ISRAHEL, ID EST IN REGENEBATIS: PATRES MANDVCAVEBVNT VVAM ACERBAM, ET DENTES FILI- ORVM OBSTIPVERVNT.

Ynde hoc dicebat, nisi quia legerat: reddam peccata [*]( 376» ) patrum in filios deum dixisse? sciebat praeuaricatione scilicet primi hominis ad posteros transmissa. hoc et Hieremias dicit. quod ad gratiam noui testamenti pertinet hoc iam non dici, ubi generationis uinculo per regenerationem soluto non dicitur: patres manducauerunt uuam [*]( 14 Am. 1, 3 17 Ezech. 18, 2 21 Ex. 20, 5 26 Hier. 38, 29 sq. ) [*]( 1 fuerint MV: fuerit Q 2 eaquae QV 3 peccata MY: peccata patrum Q 4 hodemnt Q quur MQ 6 permanente MQ: permanentem Y 10 intellegetur Q 13 esse et Q: esset MV 17 ezechihel Q 19 aceruam MQV 22 preuaricatione. (m ras.) Q 24 gratia M 25 ubi MY: ubi ait Q 26 acer. uam MQV )

1080
acerbam, sed: eius qui manducauerit, quia non in patris, sed in suo peccato, si commiserit, quisque morietur.

CCCXII.