Vita Sancti Severini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 2) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Sane patria, de qua fuerit oriundus, fortasse necessario a nobis inquiritur, ut inde, sicut moris est, texendae cuiuspiam uitae sumatur exordium, de qua licet me fatear nullum euidens habere documentum, tamen quid hinc ab ineunte aetate cognouerim non tacebo.

cum multi igitur sacerdotes et spiritales uiri nec non et laici nobiles atque religiosi, uel indigenae uel de longinquis ad eum regionibus confluentes, saepius haesitarent inter se quaerentes, cuius nationis esset uir, quem tantis cernerent fulgere uirtutibus, nec ullus ab eo penitus auderet inquirere, tandem Primenius quidam, presbyter Italiae, nobilis et totius auctoritatis uir, qui ad eum confugerat tempore, quo patricius Orestes inique peremptus est, interfectores eius metuens, eo quod interfecti uelut pater fuisse diceretur, — post multos itaque familiaritatis adeptae dies erupit quasi pro omnibus et ita sciscitatus est dicens: \'domine sancte, de qua prouincia deus his regionibus tale lumen donare dignatus est?\' cui uir dei faceta primum hilaritate respondit:

csi fugitiuum putas, para tibi pretium, quod pro me possis, cum fuero requisitus, offerre\\ his talia serio mox subiciens: \'quid prodest\' [*]( 1 uirtitibus M pr. opulentus] opimus L 2 per] p (= pro) N uebeitur M euehitur CGL 5 ut inde MNTV: unde CGL texende GV texendo N 6 qua] om. L; ea Sauppe licet] om. C GL fateor CGLM 7 tamen-tacebo MNTV: om. CGL 8 cum multi igitur MNTV: nam cum multi CGL spirituales CG 9 noftilei V 10 re#gionibus T sepius GMNV esitarent N hesitauerint C esitauerint M excitauerint L 11 querentes GN 12 fulgere] fleere M nullus G penitus LV penit\'us M ,13 inquirera N primfnius L pr. pimenius CG Italiae] om. M 15 oreste N iniquQ G peremtus N 16 uelud N 17 itaque] om. CG adepte NV 18 siscitatus G sc5 LN prouintia MT 19 deus] om. M lumen] lumen xpf M 20 hylaritate CGL 21 precium MNV 22 serio CG: senior MNTV seuerinus L subitiens M )

5
inquit \'seruo dei significatio loci uel generis sui, cam possit id tacendo facilius uitare iactantiam, utpote sinistram, qua nesciente cupit omne opus bonum Christo donante perficere, quo mereatur dextris socius fieri et supernae patriae cinis adscribi? quam si me indignum ueraciter desiderare cognoscis, quid te necesse est terrenam cognoscere, quam requiris? uerum tamen scito, quia deus, qui te sacerdotem fieri praestitit, ipse me quoque periclitantibus his hominibus interesse praecepit\'.

tali memoratus presbyter responsione conticuit nee quisquam ante uel postea beatum uirum super hac parte percontari praesumpsit. loquela tamen ipsius manifestabat hominem omnino latinum, quem constat ad quandam orientis solitudinem feruore perfectioris uitae fuisse profectum atque inde post ad Norici Ripensis oppida, Pannoniae superiori uicina, quae barbarorum crebris premebantur incursibus, diuina compulsum reuelatione uenisse, sicut ipse clauso sermone tamquam de alio aliquo referre solitus erat, nonnullas orientis urbes nominans et itineris inmensi pericula se mirabiliter transisse significans. haec igitur sola quae retuli, quotiens de beati Seuerini patria sermo ortus est, etiam ipso superstite semper audiui.

indicia uero mirabilis uitae eius huic epistolae coniuncto praelatis capitulis [*]( 2 cf. Matth. 6, 3 ) [*]( 1 sui loci uel generis CGL possit MNTV: potius CGL ) [*]( 2 facilius] facilius possit CGL euitare CGL iactandam MN-, eorr. m. 2 M 8 omne] om. N op\' (= opus) add. M1 in mg. 4 sotius T cinis] ciues N cui\' (= cuius) V 5 adscribi MTl (d ras. in T): ascribi CGLNV quam] qua (uirgula rasa) L desiderare CGMTV: desiderante N designare L cognoscis - terrenam] om. M 6 requiris] qugris L ueruntamen GL uerflptamen M 8 me] om. V 9 quicqua (sed c in ras. a m. 2) L 10 percunctari M 12 constat] constat prius CGL quendam G1; corr. m. 2 13 ad] om. M norici L nurici M TV 14 opida L 15 premebantur L compulsu N reuelatione] uisitatione L 16 tanquam CGTV 17 immensi LN immensa CG 19 hortus G 20 semper] sepe M inditia M 21 prelatis C prqlat\' (= praelatus) N )

6
commemoratorio recensita fient, ut rogaui, libro uestri magisterii clariora. superest, ut eius orationibus tuas sociare non desinas et indulgentiam mihi poscere non desistas.

[*]( 1 fiant CG rogauit M uestro G magisterio G magistri M 2 tuas sociare1 t. sotiare T tu associate N 3 et libri: ut Sauppe mihi] om. M desistat L nrcxpmrr CAPITTLA DE HIS QVAE IV COMEMORATORIO CONTINENTVR (rubric.) ID EST QVIB; VTTE (om. N) TEL GEBTORV SCI SEYERIKI PANDYNTYR INDICIA NT ExpliC prologus. Incipiunt capitula. Quomodo primum beatus seuerinus in opido quod asturis uocatur. Et cetera. Expliciunt cap. Eiplic uita et obitus beati seuerini. Incip epta paskasii diaconi ad eugepiQ prbm L Explicit epta (om. V) Incipit uita sfci (beati V* in ras.) seuerini abbatis ab eugepio pftro edita pascasio diacono directa MV; sed uerba inde ab abbatis om. V Explicit prologus. Capitula dimitte C )