Vita Sancti Severini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 2) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Quae cum auctor epistolae praefatae rescisset, animo prompto remandauit, ut aliqua sibi per me eiusdem sancti Seuerini mitterentur indicia, quibus instructus libellum uitae eius scriberet posterorum memoriae profuturum. hac ego protinus oblatione compulsus commemoratorium nonnullis refertum indiciis ex notissima nobis et cotidiana maiorum relatione composui, non sine magno maerore animi, iniustum scilicet reputans, ut te superstite laicus la nobis hoc opus efficere rogaretur, cui et modus et color operis non sine praesumptione quadam possit iniungi, ne forsitan saeculari tantum litteratura politus tali uitam sermone conscriberet, in quo multorum plurimum laboraret inscitia et res mirabiles, quae diu quadam silentii nocte latuerant, quantum ad nos attinet ignaros liberalium litterarum, obscura disertitudine non lucerent.

sed non ultra lucernae illius igniculum te uelut sole splendente perquiram: tantum ne mihi peritiae tuae radios nube quadam excusationis obducas, imperitiam propriam uidelicet accusando. noli, obsecro, tam duris me uerberare sermonibus, dum dicis: quid tibi aquas expectare de silice? iam utique non expecto de silice plateae saecularis, sed a te, qui spiritalibus spiritalia [*]( 1 praefatae] om. LM prompto remandauit] promptiore mandauit CGL 2 sci et 3 quibus] bis, a m. 1 et 2, scriptum exhib. T 3 inditia M uite V scriberet] scriberet M ederet L 4 memoria (e add. P) TV hac] huic L ego] ergo L 6 oblacione V commemoratorum V com moratorium M 6 inditiis M cottidiana TV quotidiana L relacione V 7 merore CGLMNT timore V 8 superstite N1 rogaretur efficere CGL; ere in ras. G 9 calor M 10 quodam Tl forsita Ll forsitan L\' seculari MT litteratura] littura M 11 multorum] om. CG 12 plurimorum CG inecicia M inscientia N 13 silenti MNT V quantum] quatti V litaralium F; corr. m. 2 14 dissertitudine MNTV sed non MNTV: sed nequaquam CGL 15 lucerne T uelud G 16 periciq V 17 impericiam V propriam] om. N uidelicet propriam C accusando] accusatio Mx accusans M\' \' 18 noli] non M 19 scilice M iam] quam CG nam Sauppe utique] itaque M 20 scilice M spiritualibus CG spiritual ia C spirituali G )

3
comparans nos de firmissima petra illo quo profluis orationis melle recreabis: de quo iam nectareum suauissimae promissionis gustum dirigens praecipis, ut commemoratorium uel indicia uitae saepe dicti sancti Seuerini transmitterem: quae donec in tuae constructionis libellum transire mereantur, nequaquam animum recensentis offendant.

quisquis enim ad construendam domum architectum requirit, necessariam sollicitus materiem praeparat: quod si moles instar parietum impolitis componatur artifice tardante lapidibus, numquid aedificasse dicendus est, ubi nulla magistri structura prorsus interuenit, nulla rite subicitur fundamenti munitio? sic ego quoque pretiosam materiem ingenio uestro uilissima compositione uix praeparans num putari debeo conscripsisse quod cupio, ubi disciplinae liberalis nulla constructio, nullus grammatici culminis decor extitit?

habet plane certum fundamentum solius fidei, quo sanctum uirum mirandis constat claruisse uirtutibus, quod per manus linguae tuae nunc offero collocandum, de tui operis fastigio laudes Christo debitas redditurus.

IIIa. quoque, precor, uirtutum beneficia sanitatumque remedia, quae uel in itinere uel hic apud eiusdem beatissimi patris memoriam diuina sunt peracta uirtute, digneris adnectere: quae quoniam fidelis portitor, filius uester Deogratias, optime nouit, uerbo commendauimus intimanda, sperantes nos baiuli nomen etiam de tui operis perfectione iugiter esse ducturos, [*]( 1 illo quo profluit N ilico profluis M illo pro quo fluis TV orationibus M 2 nectaris V 3 commemorium V inditia M 4 sepe GM dicta V 5 tue TV 6 quisquis] siquis CG 7 materiam OL 8 molses M instar CGMNTV: ad instar L componat CGL 9 nunquid GOT 10 magistrinulla] om. G magistri] magis L post interuenit ras. 10 fere tl litt. V 11 preciosam V materiam MN 12 composione V comparatione M praeparaus] comparans M 14 constructio] instructio suspicatur Hartelius cl. ep. Pascas. §. 5 gramatici T extitit LMNTV: existit CG 15 quo] quod L 16 constat M lingue T 17 offero] confero CGL 19 uirtutum] om. M bnfitia M 20 itinere] itire V apud] ad CGL 21 uirtute* T annectere CGLN 24 nomine CG perfectione pfectione V ducturos Sauppe: dicturos CGLMNTV ) [*]( 1* )

4
ut dei fidelissimus famulus tantis uirtutibus opulentus, sicut ad sanctorum gloriam suis per Christi gratiam meritis uehitur, sic ad humanam memoriam tuis litteris consecretur.