De Situ Hierusolimitanae Urbis Atque Ipsius Judaeae

Pseudo-Eucherius

Pseudo-Eucherius. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

"Respondeant mihi, qui hanc terram, quae nunc nobis Christi passione et resurrectione terra repromissionis effecta est, possessam putant a populo Iudaeorum, postquam reuersus est ex Aegypto, quantum possederit; utique a Dan usque ad Bersabe, quae uix centum sexaginta milium spatio in longum tenditur. Neque enim Dauid et Salomonem potentissimos reges exceptis his, quos post uictoriam in amicitiam receperunt, plus tenuisse scriptura testatur. Et hoc dico, ut taceam quinque Palaestinae ciuitates Gazam, Ascalon, Geth, Accaron, Azotum, Idumaeos quoque a meridiana plaga uix XXV ab Hierusolima milibus separatos, Arabes et Agarenos, quos nunc Sarracenos uocant, in uicinia urbis Hierusalem. Pudet dicere latitudinem terrae repromissionis, ne ethnicis occasionem blasphemandi dedisse uideamur. A Ioppe usque ad uiculum nostrum Bethlem XLVI milia sunt; cui succedit uastissima solitudo plena ferocium barbarorum."

Item paulo post: "Quod si obieceris terram repromissionis dici, quae in Numerorum uolumine continetur, a meridie [*]( 1 Hieron. ep. ad Dardanum CXXIX, Migne Patrol. lat. 22 p. 1104 12 cf. 2. Reg. 17, 11 22 cf. Num. 34, 4 ) [*]( 1 hieronimua EP determinabit E epistolam E 2 ex quo P opere que P 3 in qua in qua P iudeae terram E 4 addedit. Haec P 5 quae] qui P 7 iudeorum E est om. P est reuersus E reuersus est Hier. 8 egipto E aegyptum P ad om. Hier. 9 bereabee P quae] qui E CXL P spatium P in longum spatio Hier, 10 enim oin. P 11 regis P uicturiam P amicitia E amiticiam P 12 dicto P 13 palestine E palestinas P ascalonem P 14 accharon E idumea E idomeus P 15 hierosolima E separata est E seperatur P 16 sarracinos P uicina P 17 ne et inimicis P occansionem P 18 blasfemandi E 19 bethleem P XL et C P milibus E 20 plenas P 21 quod sibi quis (om. E) obiecerit EP quod si obieceris Hier. repromissiones P 22 que P in om. E meridiae P ) [*]( XXXVIIII IUn. Hlerosol, ) [*]( 9 )

130
maris salinarum per Sina et Cadesbarne usque ad torrentem Aegypti, qui iuxta Rinocoruram mari magno influit, et ad occidentem ipsum mare, quod Palaestinae, Phoenici, Syriae Coelen Ciliciaeque praetenditur, ab aquilone Taurum montem et Zephyrium usque Emath, quae appellatur Epiphania Syriae, ad orientem uero per Antiochiam et lacum Ceneret, quae nunc Tiberias appellatur, et Iordanem, qui mari influit salinarum, quod nunc mortuum dicitur, trans Iordanem autem duarum semis tribuum possessionem, Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse: et ego fatebor haec tibi repromissa, non tradita."