De Situ Hierusolimitanae Urbis Atque Ipsius Judaeae

Pseudo-Eucherius

Pseudo-Eucherius. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Longitudo uerum terrae Iudaeae a Dan usque Bersabee praetenditur ab aquilonali plaga in meridiem producta. Dan quippe uicus exiguus est in exterioribus Iudaeae, quae septentrionalem partem contuentur, in quarto a Paneade miliario Tyrum pergentibus, de quo Iordanis erumpens a loco nomen sortitus est. Ior uero Ebraei fluuium appellant. Ceterum Bersabee, ut supra diximus, ad austrum uergens uicus est maximus uicesimo a Chebron miliario.

Igitur longitudo siue etiam latitudo Iudaeae quanta sit, [*]( 1 hietico E hierosolima EV hierusolimam P oriente aestiuo V estibum E XCII P 2 iordannis E iordanes P 3 inde terrae E iudeae terrae PV IIII. et XV. PV 4 helia E elia V seperatus P separatur EV primo E tuberiadis P tyberiadis V insecans PV adque E 5 placidis P V 6 Hierosolyma EV XX. P 7 millibus V 8 cebron EP cibitas E condam E gygantum V ferme] uero E firme P XX et II PV 10 magnum] rubrum V nusquam om. E uicinus E circa] iuxta PV ioppem V 11 pos- sedit PY XL P ęstibum E 13 uerum om. PV Iudaeae om. V ad iudae E israhel P usque bersabę E 14 protenditur PV aquilonis E aquilonale P in] ai PV 15 quippe] quoque V indae P inde V que P 16 partem] plagam V IIII P contuetur V a om. P panide in rasura V 17 tirum E turum P iordanes P erumpens] erom P, om. V a om. V nomine E 18 hebrei PV ebrei E flubium E 19 uersabe E bersabe V 20 XX PV ac ebron E milibus V 21 longitudo siue etiam om. E iudae EP )

129
sanctus quoque Hieronymus determinauit in quadam epistola ad Dardanum, de qua nos huic operi, quae necessaria uidebantur, excerpsimus, in qua aduersum Iudaeos de terra repromissionis disserens etiam haec addidit: