De Laude Heremi

Eucherius of Lyon, Saint

Eucherius of Lyon. Sancti Eucherii Lugdunensis. Formulae spiritalis intellegentiae Instructionum libri duo Passio agaunensium martyrum Epistula de laude heremi (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 31). Wotke, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

Et tunc dominus Iesus ad excelsi montis remotiora secessit, cum tribus tantum sibi adhibitis electis insolita claritate uultus effulsit; qui cum adsumptum palam hominem praeferret, declarandae maiestatis iudicium secretis credidit ibi tunc ille apostolorum maximus: bonum, inquit, erat nos hic esse adamans scilicet magnitudinem signi in remotione deserti.

Idemque dominus Iesus, ut scribitur, in desertum locum ibat ibique orabat. locus ergo ille iam uocetur orationis locus quem exorando deum idoneum deus auctor ostendit docuitque, unde facilius nubes humilians se oratio penetraret adiuta loco, quia honorata secreto, atque ipse illic orando cum peteret, demonstrauit, ubi orare nos uellet, cum peteretur.

Quid nunc ergo Iohannem Macariumque commemorem aliosque quam plures, quorum conuersatio dum in desertis est, in caelis facta est? adpropinquauerunt illi tantum domino quantum adpropinquare domino hominem fas sinebat, admissique sunt in diuinarum opera rerum quantum carne circumdatos licebat admitti. fixam in superna mentem caelestibus inseruerunt secretis, hinc comitantem gratiam aut reuelationibus tacitis aut clamantibus signis protulerunt et suffragante secreto usque in id prouecti sunt, ut terram corpore tunc quidem contingerent, caelum uero spiritu iam possiderent.

Hoc igitur heremi habitaculum dicam non inmerito quandam fidei sedem, uirtutis arcam, caritatis sacrarium, pietatis thesaurum, iustitiae promptuarium. nam sicut in magna domo pretiosa quaeque claustris obsignata in remotis habentur, ita magnificentia illa sanctorum abditorum heremo, [*](5 Matth. 17, 4 8 Luc. 5, 16 ) [*]( 3 quia E hominem palam H 4 declarandum EF 5 inquit om. E erat inquit FH 6 remotionem R 8 idem quoque EFH 9 iam ille EF 11 humiliantis H orantis EF oratio J oracum E 13 uelle competeret EF 15 nunc om. EF 29 obsignata] obserata H )

187
quam difficultatibus suis natura obseruauit, deponitur in terra quodam conclaui deserti, ne conuersationis humanae usu abolescat; apteque mundi a domino haec pretiosa diuitiarum supellex in illa mundanae domus parte non solum conditur, uerum etiam, cum usus est, ex reconditis promitur.