De Laude Heremi

Eucherius of Lyon, Saint

Eucherius of Lyon. Sancti Eucherii Lugdunensis. Formulae spiritalis intellegentiae Instructionum libri duo Passio agaunensium martyrum Epistula de laude heremi (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 31). Wotke, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

Quid ille quo maior inter mulierum natos non surrexit nonne in deserto clamans in deserto uiuebat ? in deserto ab hoc baptismus traditur, in deserto paenitentia praedicatur, in deserto primum mentio regni caelestis infertur. ibi haec ille audientibus primus ingessit, ubi haec citius ambiens quisque promeruit. nec inmerito futurus hic arduus habitator deserti, — ante faciem domini angelus mittitur, — uiam reserat in caeleste regnum et praecursor et testis dignus, qui patrem e caelo loquentem audiret, filium baptizando contingeret, spiritum sanctum descendentem uideret.

Ipse quoque dominus ac saluator noster baptizatus confestim, ut scriptura ait, a spiritu in desertum ducitur. quis hic ergo est spiritus? cunctatio subest nulla, quin sanctus. quod deinde spiritus sanctus pertrahit in desertum. nimirum istud ille dictat, ille istud tacitus inspirat, fitque [*]( 3 (IV Reg. 2, 6, 4 13) 8 (III Reg. 17) 10 (IV Reg. 6) 14 (Matth. 3 et 11) 24 Matth. 4, 1) ) [*]( 2 inclaruit H 4 postmodum] postremo EFH 6 magistri uirtutem etiam hoc H 7 exsuscitat R 8 expectabant E 10 choros H 14 natus E (corr. m. 2.) natos mulierum H 17 hic illis B 18 hoc H 19 neque H deserti habitator EFH 21 regnum christi EF 22 audierat E 25 deserto EF 26 ergo] igitur EFH nulla subest EFH 28 istud illud dictat ille illud H )

185
heremus spiritu sancto suggerente digna suggestio. mystico ergo flumine infusus nihil sibi prius agendum putat, quam ut ad secreta contendat. et tamen ille sanctificantes semper aquas tunc sanctificauerat nec peccati hominem purgatus abluerat; peccatum enim ille neque fecerat neque metuebat. et heremi tamen ardore flagrabat atque in omnibus salutaris auctor exempli hanc sibi non dignam nobis desiderabat. quae si uotiua deo ab erroribus libero, quanto magis necessaria homini erroribus obnoxio? si petita non delinquenti, quanto magis exoptanda peccanti?\'

Ibi etiam in famulatum domini remotis circumstrepentium turbis tacita diuini uigoris ministeria succedunt, et in heremo constitutus tamquam iam in caelum reuectus occurrentium excipitur officiis angelorum. ibi tunc tentantem notae artis insidiis hostem illum antiqui temporis confutauit, supplantatoremque ueteris Adam nouus Adam reppulit. o laus magna deserti, ut diabolus qui uicerat in paradiso in heremo uinceretur!

Desertus etiam locus ille erat in quo saluator noster quinque uiuorum milia panibus quinque et piscibus tantum duobus pauit, satiauit, expleuit. semper in deserto suos pane Iesus pascit; suis praetulerat olim manna diuini muneris fidem, nunc fragmina praetulerunt, eodemque miraculo uictus tunc esurientibus decidit, ita nunc uescentibus creuit. cunctis dono suo epulae auctioribus maiores fuerunt cibis quam fuerant inlatae conuiuiis. desertis, inquam, desertis tantorum nunc signorum causas demus; uirtus potentiam declarasset, si habuisset locus copiam. [*]( .11 (Matth. 4, 11) 19 (Mattli. 14) ) [*]( 1 spiritui sancto suggerenti EFH 2 flnmini E prius om. EF 3 deserta H 4 purgaturus abluefet H 6 et om. EFH amore FH 8 libero-erroribus om. H 11 circumstrepentibus EF 12 tacita—reuectus om. H 13 iam om. H caelo E 15 antiquam H 16 adam om. H 17 uixerat H 19 ille locus EH 22 iesns suos EF 24 tunc] nunc JR ita—conuiuiis om. 2t comptus damna sua epulis anterioribus maiora fuerunt EF 26 latae H )

186