Vita Epiphanii
Ennodius, Magnus Felix
Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
Praestrictis ergo his quae oportuit non omitti, ut cui innotesceret opere uir inmensus praesentaretur et uultu, transeam ad illa, quae de cultoribus dei nostri non mediocriter laudanda fronte narrantur. erat in eodem sermo ad doctrinam congruus, fabricatus ad blanditias, ad intercessiones iam tunc artifex, ad corripiendos singulos auctoritate plenus, ad exhortandos quosque necessario lepore dulcissimus: nos sonora, suco uirilis elegantiae condita, nec tamen agrestis ac rustica nec infracta gradatimque a mascula soliditate deposita. illum quicumque uidit, c.um necdum dignitatum aliquod limen intrasset, omnia eum transisse credidit quae sequebantur insignia.
Talis iam ad octauum decimum aetatis suae peruenit annum. in quo in secundo a leuitis numero dedicatus, senum coetibus puer adiunctus est. stupuere conplurimi, sed externi, qui mores illius cum aetatis inmaturitate iungebant : seram credebant dignitatem hanc redditam esse qui nouerant, at ille uenerabilis Crispinus episcopus, fauoris nescius, pertinaci tenens districtione censuram et quem numquam nisi bona conscientia duxit ad gratiam, sic eum mulcebat sensibus, ut morderet obtutu, et sub specie frontis rigidae clandestinum circa discipulum nutriebat affectum. pascebatur alumni sui optabili conuersatione pater et in omnibus eius actibus oculos amoenabat. in quo tamen ille subdiaconii ordine nihil amplius quam [*]( 2 admittere libenter b 8 exuperat V, exsuperat L 6 trans- eamus T 7 nostri non BТ2b, b. non L, non non T1 V, non P et Sirm. modiocriter L 9 fabricatas B 10 exortandos libri 12 sncco T eligautiae BLV 15 oreditqae (itque in ras. eorr.) T 17 decimum octauum Sirm. 18 in (ante secundo) om. Sirm. cetibni T 19 puer B, per LPTV, om. b atupuerunt b cõplurimi (õ ex ũ corr.) T, plurimi P et Sirm. 26 sai om. T 27 in om. Sirm. amenabat PT 28 subdiaconii B, subdiaconi LTV, subdiaconum b )
Circa metas tamen praefati honoris et terminum unum eius opusculum summotenus libet adtingere. Summias uocitatur ager, qui in eo loci situs est, in quo terrenum marginem gulosus Padani gurgitis morsus adrodit et flexuose serpens fluuius largitur in conpendio alterius quod furatur ab altero simulque fit lucrum finitimi aliena calamitas. de huius praedii fluuius antiqua cum clericis Burco quidam lite certabat: ad quod iurgium dirimendum senile nimis et praeter quam conici possit annosum adhuc puer me dirigitur. electus est enim, qui et fortiter inlatas intentiones exciperet et maturitate consilii inferendas temperaret. adtulit tamen quod solet omnium criminum mater intentio. nam processu sermonis et scandali ipse Burco, qui malitiae suae sordido lenocinaretur adsensu, summum facinus sine aliquo timore commisit: nam sanctum uirum ita fuste percussit, ut sanguis protinus ebulliret. at ille paratissimus iram repressit nec uindictae spe prouocatus efferbuit, turbatumque potius et adtonitum percussorem blandissimo delinibat affatu. ilico miseram sa clamans et orbatam filio ob atrocitatem facti Capraria Burconis mater occurrit crederes eam circa funus pignoris sui illa qua fugatur omne consilium in carorum mortibus lamentatione iactari. lambebat uestigia sanctissimi iuuenis heiulans mater et \'parce\' clamabat iiii, [*]( 1 commemoratos L 2 diuis B 4 praesnmserant V eiigebant B 5 quod d. penitus T in ras. paenitus BLV 6 unum ex un T corr. 7 snmmu BT uocetatur B 8 loco B* 9 adrodet B flexnosse B 11 fit fit Y 12 *d] at 10 ... B 16 senihileminis B 15 inlstu) illas Sirm. exceperet B 20 at] ad B 21 pacatissimus Bofl. repraesrit B 23 delinebat B, deliniebat Boll. illico L ob] a.b (o? eras.) L 24 attrocitatem T fasti B crederis B 26 landebat B )
Breui post ad diaconii euectus infulas, uicesimum annum aetatis ascendit, facie necdum bene barbata. turbabatur suscepti honoris tirocinio homo, qui iam ducem poterat implere Christianum: singulorum pro pudore declinabat aspectus quem uniuersa ciuitas quasi salutis signum aliquod adtendebat. interea supra dictus antistes omnem ecclesiasticae conuersationis substantiam et diuitias pauperum suorum in eius potestate committit, uolens ante episcopatum cognoscere qualem futuris temporibus praepararet episcopum. et cum uix sit, \'ut ab eorum personis, de quibus successionis seritur quantulacumque suspicio, inuidia temperetur, in istius gratia sibi credebat perire sanctus pater quicquid minus fuisset exhibitum: quaedam in illo sua, quaedam uolebat esse maiora. at iste cotidianis profectibus etiam cupidissimi in oratione genitoris uota transcenderat. erat enim genitor, cuius eum per euangelium conceptum uerbi caelestis semine feta aluus effuderat. nam de [*](1 ad om. B illa T at] ad B 2 si L comitaret BI 5 eietium B\', ezicitiam T 8 discipula B satisauffi- ciebat Tl 10 quereret L ludicando T pretorire T1 12 uicensimum B, uigesimum L2V2 16 Q barbata bene R1 et BoI. 14 tyroeinio BV 17 aatestis B eclesisticae B 19 committit PTb, committitur BLV20 praeparet Bdl. 11 suscessionis V, ssuccessionis L 22 suspicio ex susexpio V m. 2, suscipio B 23 pater] papa P\'b quidquid B exibitum B 24 cottidianis B 26 transcederat B 27 effuderat Tu ) [*]( VI. ) [*]( 22 )