Epistulae

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

XXVIII. ENNODIVS BEATO.

Qua mihi uicissitudinis, qua obsequiorum cura pensabitur, quod te et frequentibus paginis alloquor et officio sermonis [*]( XXVI. 4 cupet B 6 adceptos B me esse] messe B 7 agnoscerem B 8 solatium BTL uestre B ) [*]( XXVII. 12 quamui. (x eras.) B 8*1 L c eras. et i in ras. 13 mole] ole ei B domui scripsi, somni LVb, omni B, sflptus T 14 ueetrae b, uestrae (ueatre B) et BLPTV 15 debit B pene BLT 16 Buspicet B 18 domna Sirm., dona b serniciis B proseques L 21 eos] uos b 22 ezortata L tuae b soleti B 23 refrenit B ) [*]( XXVIll. 26 uicessitadinis B osequiorum B 27 te et] te in Pb, te et in SiNn. )

218
tui in lucem exire publicam non detestor? non me aetas tua, non ingenio meo potest reuocare par formula. eligo benignis plus credere quam peritis, ut bona originis anteferant studiis: quod fidelis es, diuini est muneris in natura: eruditio per deum ueniet res secunda. necesse est, ut totum tibi amor integritatis exhibeat primarum partium insignia iam tenenti. ergo honore salutationis accepto noueris me iuxta petitionem uestram epistolam ad uos admonitionis quamuis sub festinatione dictasse, quam ad domnum patricium Symmachum idcirco dirigere procuraui, ut quod in ea emendatione dignum est corrigatur. sed propter subreptionem neglegentiae te quoque eius exemplaribus informaui. qua de re tu apud te esto et caue ne tibi ad te perlatam manifestes conprehenso superius eminentissimo uiro ceu rem nouam postulans, quia si eius eam magisterio placuisse cognoueris, ad notitiam perferre eorum qui sapiunt non timebis.

XXVIIII. ENNODIVS BEATO.

Non mihi tuus error inlusit nec retrouersa decepit adfectio: tu aetatis naturae propositi ordinem custodisti: ego deliqui aliter de te quam poscebat ueritas iudicando. ad hoc redeunt quos diligentia insulsa captiuat. proinde iam sine circuitione loquendum est. quo te inmemorem tui duxit insana praesumptio, ut sancto presbytero diceres in uersibus illis quamuis in temporis momento conpositis aliquibus uideri affectum coniugalis gratiae non expressum? aut ego diffamareuolui quod scripseram ? aut epitaphia hoc poscebant aut ratio? quis hoc inperitus, [*]( 22 cf. Terentii Andr. ns. 202 ) [*]( 3 origenis B anteferani T - add. m. 2 ut uidetur 4 in in & corr. T m. 2 7 honore om. B adcepto B notteris (e in ras.) B 8 ammonitionis T suffestinatione B 9 symmacum iccirco T 10 diregoJ B Pcuraui L, prorogaui B 13 manifestis B, manifestas L1 conpraehenso B 14 emmenentissimo B 15 eorum perferre LPTVb ) [*]( XXVIIII. 20 ego] ergo B diliqui BL 22 infusa Pb 23 praesumtio B 24 presbitero diceris B 25 mumento B 27 epjtafio B )

219
quis tecum sanitate uacuus dixit, ut carmen, quod in summam gratiam domnus Faustus excepit, te et participibus tuis rodentibus laederetur? forte de tertio Phaleucio qui Terentianum nesciunt habuerint, quod de una syllaba quaerentes occasionem loquerentur. uere dignus fui ista quae pertuli, quia et scriptum est margaritas ante inmunda animalia non esse mittendas. quamuis dictionum et inperitiae meae bene sim conscius, te tamen nec scire aliquid nec sciturum ante didiceram. uale et ad alios te, de quibus debeas loqui, conuerte.

XXX. ENNODIVS ADEODATO PRESBVTERO.

Acerbo aegritudinis inpetu et ualida febrium nimietate contritus, cum ut fidem ueteris testimonii Christus noster in me quod in Lazaro fecerat ostendisset et euangelii fidem praesentibus declararet exemplis, litteras uestras accepi. ordinauit ille qui potuit, ut diebus quibus uitam restituerat amicorum quoque suorum eam et confirmaret et fulciret alloquiis. de uersibus, unde tibi portentum illud dixit, risum mihi stulta iudicia fecerunt. scias illos in summo pretio apud domnum habitos, quamuis in temporis angustia et ueredarii transcursione conscriptos. sed si eos non scripsisti, nec facias. mihi sufficit, dum feci, uota conplesse. nunc ad eam partem me confero, quae specialiter a sanctis poscenda est, ut pro aegro et amante [*]( 6 Matth. 7; 6 ) [*]( 1 dUit-l. 9 conuerte om. T 2 domnus] dom B particibus Ll 3 lederetur B, laederentur LP1 V faleucio LV, falicio B 4 siUaba B, sylla LV occasionem L1 5 et B, om. LPVb 8 aliquid] se B, rem fort. 9 de om. b et Birm. ) [*]( XXX. Incipit extrema pars epistolarum ennodii inscr. T(recetm6 wr. 469) 11 ennodins om. T presbitero B 12 nimitate X* 13 ut m ad corr. T m. 2 (aine causa, nam at fidem pro ut fides esset duxisse uidetur) 17 eam] amet B confinnaueret B et om. B aloquiis B 19 praecio B habitus B 20 neredarii scripsi (cf. p. 194,25), uiridarii BLPТ2Vb, uiridiarii T1 conscribtus B 21 non s.] conscribsisti B sufficet B 23 a Bb, om. LPTV amantem B )

220
adtentius ores et, si mereor, crebra mihi et instructionis et consolationis praestes alloquia.

XXXI. ENNODIVS BOETIO.

Consideratio magnitudinis uestrae exegit epistolare commercium, sed festinatio portitoris epistolam breuitate conclusit. non potui morari properantem, sed nec his uacuum muniis propter res necessarias emisi. crebras super domo, quam poposci, litteras destinaui. si possibile est cupita tribui, iam referte, quia omnia aedificia sub neglegentia consenescunt. domine mi, salutationis obsequia dependens rogo, ut iuuetis sine uestro dispendio supplicantem.

XXXII. ENNODIVS SVMMACHO.

Rem necessariam prouidet qui parenti omnium orbatos et peregrinos insinuat: unica uia est apostolatus uestri solacium, quae medetur externis. absit adflictos dicere quos ad uos contigerit peruenisse: creatores patriam opes alibi non requirunt quos coronae uestrae cura susceperit. praesentium baiulus, ortus nobiliter profutura ad testimonium ingenuitatis studia Romana requirit. hunc beatitudini uestrae mea subplicis uestri commendat adsertio, ut salutationis seruitiis dignanter acceptis quod usu facitis pro mei consideratione geminetis. [*]( 1 oris B et si] si Sirm. 2 consulationis B praestis B alloquia b, eloquia BLTV, eUoquiA P ) [*]( XXXI. 4 boethio BLVb 5 exiget B, extgit P, erigit b 7 potuit B 8 ejuisse B 9 poposci] pesce B 10 edificU B; eius adà. LPTYb conseniscunt B 11 mi Pb, mihi BLTY ut] ut uos Pb iubetis B. ) [*]( XXXII. 15 proaidit B orbatus B et (ut uidetur) L 16 pere. grin\' L uia om. B solatium BLT 17 meditur B exianis L adflictus B 18 creatores (i. e. patres ucl pareatee) scripsi (cfEpist. VII 31, VUII 4), creatoris libri 19 cura T 8. I. susciperit B praesentum T et Sirm. baiolns B 11 requiret B hunc BL, nunc PTVb 22 seruitus L adceptis B 23 facetis B geminetur LTVb )

221
XXXIII. ENNODIVS HORMISDAE DIACONO.

Et quod es miseratione ornatur et quod futurus es pietate conquiritur, et diaconum his studiis extulisti, cuius rei promittit cura pontificem. praesentium baiulus honestus moribus natura sublimis genuini solacii orbatus praesidio Romam pro honestis artibus, licet peregrinaturus, expetiit. uide si mereantur a religioso bene nato locupleti iuuari ista quae praetuli. nunc officio salutationis exhibito rogo, ut si me, si bonam quam coemisti opinionem diligis, inpensis portitori adulescat auxiliis.

XXXIIII. ENNODIVS PORCIANO ABBATI.

Diuinis declaratur exemplis, nisi per dei gratiam uisitationem hominum caelestium non uenire. quae enim recordatio potest esse peccantium, nisi occultis itineribus fauor caelestis operetur et per uiam mentibus inspiratam quae propter peccata subrepere poterat eliminetur obliuio? inpetratae iam diuinae misericordiae fiducia est cultorum dei animis non deesse. ergo gratias refero trinitati deo nostro, qui ut me reuerentia uestra alloquiis uisitaret exegit. suscipio et oboedientiam uestram: nec enim exiguus cultus debetur obsequentibus, cum Christi gloria maneat imperantem. orate pro me, qui humanitatis imbecilla, dum adhuc estis homines, euitastis, quos contigit necdum corpore [*]( XXXm. 2 hormisde BT diaconua BL sed u ex o ut uid. corr. L 3 Et] tu Pb 4 studi sextilisti B promittet B 5 baiolus B 6 gemini Pb solatii BLT praesidii B 7 ezpetiet B 8 iubari B 10 portitor Pb aduliscat ausiliis B , ) [*]( XXXIII. 13 ennidius L portiano LT 15 celestium B enim-nisi om. B 16 fabor B cęlestius L 17 uim uel insperatam fort. subrepere Pb, subripere BLTV 18 eliminatur T1 inpetrate B 21 exiget B suspicio fort. et B, om. LP TVb obidentiam B 22 debitur B 23 inperantem B, parentem fort. orte B inbicilla B 24 euitastes B contiget B )

222
sequestrato ponderibus carnis absolui, et seruitiis salutationis acceptis frugem circa me gratiae, dum sermonis adulescit cultura, concedite.

XXXV. ENNODIVS AVRELIANO PRESBVTERO.

Inamabilis quidem desideriis meis militauit occasio et uotis aditum necessitas uix ferenda patefecit: amplexus paginam praefatione blandientem sequenti eius elocutione confusus sum. nam dulce principium et sereni mella conloquii relata calamitas quasi ueste noctis obnubit. uere loquentibus uobis ingesta sunt oculis quae legebam. nam dum absentiae felicitatem pagina sapientis intercepit, coactus sum illam Aetheriam nimis uidisse terrenam et a sublimitate uocabuli in tartarum duce culpa depositam. taceo quid debuerit parentibus, quid pudori, ex qua domo infelix processit ad scelus, quod secuta est relictis dei cultoribus lupanaris uice coniugium. credite mihi: ultionem criminis, dum admittit crimen, exsecuta est, et turpi mersa contubernio et flagitium et poenam flagitii repperit in marito. secum rei personam portauit et iudicis mulier, dum elegit indignum. producerem litteras, nisi memoriam infaustae feminae desiderarem obliuione sepeliri. uos, ut Galliae expulsione illorum subleuentur, eligitis: nos, ne Italia coinquinetur optamus. expetant potius Libycas Syrtes et ab humanitatis consortio diuidantur: quia si inde domnum Aurelianum fugerint, hinc Ennodium, ad quae loca declinabunt? domno praefecto quae [*]( 1 sequestratio L 2 adceptis Bb, om. LTV aduliscet B XXXV. 5 presbitero B, om. T 6 desiderii B ocasio B 7 additum B inplexus B 9 relata relatamitas B 10 obnubet B 11 infelicitatem fort., felicitate B 12 intercipit fort. 13 a om. T, as B 17 admittet B, admitit 1x 19 eliget B, eligit fort. 20 nisi om. B, uncinauit Schottue infauete B 21 sepiliri B 22 eligitis T1, eligetis LTlVb, religetis B quoinquinetur B, coinquinentur LTV optamus om. Sirm. 23 lybicas BLV, libicas PT sirtes T 24 diuidant Bb fugerent B 25 innodium Bl ad quae] atque B )

223
iussistis pressius intimaui, qui praecepta regia mox exegit, per quae credimus uiros bonos et amicos occasionem inuenisse praestandi et uos tamen animum ab anxietate remouete, quia caelestis sufficiet ad ultionem malorum uigor examinis. domini mi, salutationis obsequia praesentans precor, ut crebro me prosperitatis uestrae, quia commeantium opportunitas ingeritur, releuetis alloquiis.