Epistulae

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

XII. ENNODIVS FLORO.

Qua te deuinctione teneam, qua diligentia conplectar, ex animi tui potes qualitate colligere. uix enim amari continget nisi quos sinceriter amare constiterit. congreditur inter se constiterit uigor animarum et studia sua. mutis sibi pandit affatibus, et ideo si uicissitudinem mihi reddere disponis, insiste domno, ut suburbanum illud, dato si dignatur a me pretio, comparari iubeat, quod. dum in Liguria fuero, feliciter [*]( 1 consolatum L ornata B actorem T* ingeneortl L\' 2 eligantiam BL eror B 3 delitifccere BV 4 habaistis T iussus L tibi uisus su V in ras. 5 alloquio fort. 9 blandimenta L legis dedero B 10 uiorui L, uxoris Pb deputate T* 12 debis B 16* credere te b 14 audiam T 15 non∗∗∗ L, hunc T me L s. I. 16 de] dede B ) [*]( XII. 20 diuinctione B 21 enima V in ras. contiget B 22 constitrit B 24 eflfctibus B ideo si B; ideo LPTV, iam b uicessitudinem B 25 domino Pb si dignatur dato P\'b //// a B )

209
habeam et post obitum meum ipse suique possideant. mihi tamen post deum libertatem substantiam uidetur ipse conferre, si hoc beneficii per ipsum fuero consecutus. sed sic filia tua uiuat, sic de illa quales optas filios teneas, sic deus animam tuam sanctos suos faciat coaequari et frater tuus uiuat, ut insistas suppliciter inportune, quatenus ad effectum petitionem meam perducas. cogitet deum, cogitet necessitates meas, quia nihil est quod potentia ipsius, quod affectus circa me maius possit praestare.

XIII. ENNODIVS AVRELIANO PRESBVTERO.

Affectionem mentior, si uobiscum digrediens non remansi et beatitudinem uestram mecum quamuis locatam in statione non detuli. quia animus in me, ut in ceteris, imperator est corporis, ipse circa diligentiam uestram est tota intentione captiuus. ergo salutationis honorificentiam debita humilitate persoluens nihil ualitudini meae de itineris confractione indico decessisse. ecce qua sollicitudinem uestram benigni studii cura remuneror: facite, quod scriptum est, accepta restituentes de prosperitatis uestrae me significatione gratulari.

XIIII. ENNODIVS FAVSTO.

Tacerem molestias meas, nisi intellexissem, quod sollicitudo uestra me subleuat. nondum agnoscitis, quam uariis [*]( 14 cf. Sallasi Cat. c. 1 ) [*]( 4 uinat] niuat sic B 5 acantos suos B, sanctis suis PTb faciet LPITI V coequari B 6 simpliciter T quatinus LTV petionem B 7 cogitet deum B 8. I. cogites SWm., cogite b cogitee Sirm., cogite Pb 8 maius circa me T 9 praestare em. Schottus et Sirm., stare BLPTVb ) [*]( XIII. 11 ennodiua om. T 12 afflictionem L mencior B 13 quamuiz locatum B 14 et quia BLTVb, et deleui ceteris] teris B inperator B 16 captiuos B 17 ualitudine B 19 remmuneror B adcepta B restituenstes B 20 nre B ) [*]( XlIII. 28 tarem B 24 sublenet L non (o corr.) T, nam B LPVb agnoscitis Bb, agnoscetis LPTY, cognoscitis Sirm. ) [*]( VI. ) [*]( 14 )

210
morborum fatigor incommodis, pro peccatis meis febribus frequenter addicor et uires, quae uidebantur restitutae, franguntur. ergo uos remedia consueta praestate et usum illum sanctae conuersationis inpendite, ut quicquid medicina mortalium non ualet fusis ad deum nostrum precibus inpetretis.

XV. ENNODIVS EDASIO.

Ante experimentum amicorum fides occulta est: postquam in lucem processerit, eorum qui aliquid saporis habuerint sibi mentes obligat. est tamen nimis libera seruitus, quae caris exhibetur. confiteor magnitudini tuae: latebat me ante relationem hominis mei quid in sublimitate tua et saporis et gratiae sub nobili humilitate delitesceret: didici hominem, qui canam in fide beatitudinem, dum amicorum absentiam bene tractat, exsuperat. plura quidem discedens promiseras, sed ad genium conscientiae tuae maiora praestitisti. domine fili, salutationis effusissimae munus inpertiens ago atque habeo insufficientes gratias de his, quae mihi in prima notitiae fronte conlata sunt. quod restat, deprecor, ut residua illa mancipia teneri iam facias. ecce fiduciam de bonis praecedentibus descendentem: qui ante ignoto preces metuebat offerre, iam non dubitat imperare.

XVI. ENNODIVS BARBARAE.

Non ego debiti inmemor ab officiis temperaui nec constituta despiciens garrulitatem meam ab obsequii exhibitione suspendi. [*]( 1 imcommodis B 2 uidebantur restitute B 3 scantae B 5 praecibus B ) [*]( XV. 9 processerint B 10 est] et T, aest B1 nimis] minus Sinn. 11 magnitudini (postr. i in ras.) B laebat me∗∗∗∗ B 13 delitisceret BLXTV 14 absentiam (abse in ras.) B 15 exsuperit B 16 filis amationis effuasimae B 17 imptiens LTY, impartiens b 18 notitiae scripsi, potitiae BLV, potitie P, potentie T, pueritiae b 19 mantipia L 20 praecidentibus B discenIdentem B n in fine lineae postea add. sed m. 1 21 offere B 22 inperare B ) [*]( XVI. 24 barbare BT 25 temporaui (po in ras:) B 26 obsequi B )

211
sed postquam ab urbe regressus sum, continuo me uariae aegritudines et quicquid ad mortem uocat artauit. uere, domna mea, sic uobis uestrisque laeta contingant, quia ad testimonium ueteris mysterii Christus noster iterum quamuis peccatorem nec ut illum, qui amicus dici meruit, sed rursus uocauit Lazarum de sepulcro. est facti unitas in distantia personarum, eo nunc amplior magnitudo diuini operis, quia quod ille meruit mihi cessit indebite. haec causa me ab officii promulgatione reuocauit. postquam tamen ad uitam reductus sum, continuo me ad seruitia uobis soluenda conuerti, rogans deum, ut uos uestrosque superno tueatur auxilio. promitto mihi etiam et desideriis meis, quod cum felicitate uestra et gaudio ad comitatenses excubias, quae uotis meis satisfaciat, dignitas adepta uos euocet. noli, domna, huic te labori, huic oneri submouere. uideant bona Romanae ciuitatis prouinciae, et quae monitis uix instituuntur per bona, quae uobis deus contulit, formentur exemplis. rogo tamen reuerentia salutationis exhibita, ut expectatissimo me releuetis alloquio, sed nec alterum dictare patiamini quae ad me scribetis: sic numquam ab impetratione oratio uestra pellatur.

XVII. ENNODIVS STEPHANIAE.

Credo uos et ignorantes meis periculis subuenisse: aut quare confidam nescire quicquam quos per deum contingit uniuersa [*]( 5 cf. Io. 11, 11 ) [*]( 1 uariare L 2 aegritadinis B dña PTb 5 di dici fort.; cf. p. 212, 4 sed] secundum fort. 6 sepulchro BLTV 7 eo] et Pb 8 cessit] accessit fort. indebitae B 11 ausilio B 12 nro L1, uestrae B comitatensis PTVb, commitatensis B 14 dna PTb laborari L oneri Pb, honeri BLTV submore L, snbmittere b 15 prouintiae LV 16 institu.untur B bona] ea fort. 17 ezspectatissimo F, ezspectantissimo L 18 reuelatis B 19 patiamine B quae-impetratione om. B imperatione L ) [*]( XVII. 22 stefaniae BLY, stepbanie T 28 pecolis B 24 continget B uniuersa∗∗∗ L ) [*]( 14* )

212
praenoscere ? postquam enim ab urbe redii, reparata sunt in me diuina mysteria et quod senuerat temporibus nouellis resurrexit exemplis. iterum uocatus est Lazarus de sepulcro, non quidem illius par merito qui amici redemptoris nomen emeruit: sed in diuersitate actuum unius conuenit forma mysterii. deductus per aegritudines multiplices ad sepulcra, sed caelesti uoce reuocatua, ad haec primum quae uobis soluuntur officia me conuerti, credens placere deo, si cultoribus eius per linguam, quam ipse reddidit, principe loco exhibeantur obsequia. ergo reuerentia salutationis inpensa deprecor, ut pro me, sicut poposci, orare adtentius procuretis, ut per meritum uestrum diuina clementia dignetur confirmare quod tribuit, et frequenter me pia litterarum uestrarum promulgatione subleuetis. rogo, ut nullum alium dictare facias, per dommi Asteri animam et professionem tuam: sic ei nitor quem optas usque ad consummationis tempus adsistat.

XVIII. ENNODIVS FAVSTO.

Coegit me ad studia mea portitor praesentium litterarum et quod uolebam prope inportunus exegit. sic contulit beneficium qui poscebat. iste in negotio suo probatum mundo iustitiae uestrae poscit examen, nec ab aliquo ueritatem causae suae discerni aestimat, si cessetis. pro hoc precator accedo, ut dum adestis mandatis caelestibus et ueritatem tota intentione perquiritis, adflicti hominis necessitatibus subcurratis. spero etiam seruitio salutationis inpenso, ut indicio me prosperitatis [*]( 1 raeparata B 2 nonuellis B 3 resnrrezerit L sepnlchro BLTV 4 per B 5 act.i1 L formam B misterii PT, ministerii b 6 aegritudinis B sepnl«cra B, sepulchra LPTV celesti B 9 ipsed F1 12 tribuet B 14 Asterii Sirm., Ansterii Pb 15 obtas B ) [*]( XVIII. 19 psentium portitor T literarum B 20 uelebam L exiget B 21 poscebat iste scripsi, eoacebatis te B, exigebat iste LPTVb probatus in B 22 nestre B ab aliquo (ab ali cx alib corr. uid.) L 23 praecator B 25 snbcnrratee B 26 seruitio salntationis B, salntationis offlcio LPTV inditio B, indictio L )

213
uestrae non neglectis quae frequenter se ingerunt occasionibus salutationis.

XVIIII. ENNODIVS FAVSTO.

Quamuis omnis frequentia litterarum uideatur rara sollicitis nec sufficiat prouidentia pro pietate suspenso, tamen pars ista, cui inpenditur, nisi responderit, ab humanitate seiungitur. ergo salutationis officia praefatus deo tribuente indico mecum sanctorum suffrages et uestris precibus iam melius agi et illam despsrationis et febrium intepuisse ualitudinem. nunc, quod restat, spero, ut petitionem meam, quam per confamulum meum fratrem Florum destinaui, suscipere solita. benignitate dignemini, quia, etsi mihi ad praesens res uidetur esse conpendii, uobis, quibus magis futura cordi sunt, utilitas ex hac parte summa respondet.