Epistulae

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

XXVII. ENNODIVS PROBO.

Eligo iacturam pudoris, ne subeam dedecus non amantis, sciens facilius sarciri posse frontis damna quam fidei. indoctum esse infelicitatis est, uirtutes familiae uestrae odisse res criminis. potuimus disciplinis liberalibus defuisse non delinquentes: nulli sufficit, unde mores excussit. ego in amplitudine uestra coaceruata epistolari sermone bona non uenerer? ego non illud generis lumen amplificatum studiis et probitate suspiciam? uidetur mihi non longe ab honestate desciscere qui colit emendatos, dum creditur quicumque sectari posse quod diligit. proinde uale per gratiam dei et studium meum adprobans amantem tui amplifica munus litterarum.

XXVIII. ENNODIVS ADEODATO PRESBVTERO.

Voto meo obsequitur quae ministra ad uos scriptionis existit occasio. nam et praesentiae uice blanditur adloquium et [*]( 1 homine Bb; em. Schottus et Sirm. uoces B 7 primeiuus B imbuerint B (m. rec.) b., inbuerent B 10 uioessitudinem B\' 12 equue B (a. I, m. ree.) b, equo B ) [*]( XXVII. 16 fareiri B\' ut uidetur 19 nulli/ll B 20 ceaoerbata Bb 22 disciscere B colet emendatus Bb; em. Sirm. ) [*]( XXVIII. 29 alloquium B\'b . ) [*]( VL ) [*]( 13 )

194
promittit sibi de paginarum promulgatione quod exhibet, quia emendatissimi homines sicut derogari uirtutibus suis aestimant, aliquos in diligentiae testimonio praeuios extitisse, ita igno- miniam reputant exempla neglegere. uixit inter sanctos uiros ista communio, ut per intimi hominis prouidentiam nil noceret terrena sequestratio. par est, domine, ut et uotum meam sequaris et formam. ergo salutans principe loco, ut mei memor sis, deprecor, ut quod mihi per neglegentiam meam subtrahitur diuinae gratiae per uos suffragio conferatur. indico ergo non mentiens, nocte tertia a profectione mea ingratam mihi sanctam dominam meam Cynegiam apparuisse in ipso lucis exordio et multum ab ea me de itineris properatione culpatum: non sub uerborum lenitate conquesta est, quare etiam nullis uersibus sepulcrum eius esset honoratum. haec quidem ego non ad imaginem propheticae ueritatis accepi, nec nocturnis forte inlusionibus operis mei sudore litaui. sed quia facile suadetur amantibus, debitum opus non laborauit exigere quae monebat. salua est dominae reuerentia. uersus quos direxi per diem iudicii te coniuro ut in pariete supra ad pedes scribi mox facias. gratum noueris et filio tuo futurum: uult enim merita illius multorum ore celebrari, sed in eo modo quo illos hic inuenis. domnam meam Stephaniam et domnam Sabianam, sed et domnam Fadillam pro me saluta. si scripti fuerint, mox rescribe. domno papae dignare dicere, ut aliquid per sanctum diaconum Dioscorum de mea causa ordinet. quantum in festinatione ueredarii potui, scripsi. domnum et fratrem Hormisdam satis pro me saluta, cui dicite ut clauem illam mittat. [*]( 1 exhibet em. Sirm., exibit Bb 3 praeuius B 4 necglegere Bxb 6 eequares B 8 meam om. Sima. 11 scanctam B, om. Sirm. cynigiam Bb 12 iteneris B 14 sepulchrum B b non s. n. laenitate consequestam (om. est) B, exp. B m. rec., om. b; conquesta est emendaui 15 propheticae (ph m ras.) B adcepi B 16 littaui B 17 quae scripsi, qui b, quim B 18 domine Bb 20 unIt (pr. u in ras.) B 21 inuenit b 22 dominam ter Bb 23 salnta B 8. 1. 24 domino b, dom.no B sanctum diaconum Dioscorum scripsi, Bdiacidi hoscoram (idiacidi patdo minoribus Utteris ab ant. corr. add. in spatio uacuo) B, Secnndiaci Hoscorum b, sanctum Dioscorum Sirm. 26 dom*num (i eras.) B hormisdam (s postea add.) B 27 salutate ex salute B m. rec. ? clauem /// B )

195
XXVIIII. ENNODIVS BEATO.

Non ego epistolam meam intra breues terminos Spartanae memor concinnationis includo nec formam tuam studio coacti sermonis inrideo: abest a me loqui pauca cum modicis. urbanorum eat exiguis producta subtrahere et sine aliqua necessitate paginas, quales poscit hominum mensura, formare. quod in me de his, quae praefatus sum, subtile putaueris, festinatio non semper amica artis et casus exhibuit. magnum mihi est, si dederunt fortuita quod mireris. ergo causam scriptionis insinuo, quam tibi praelata salutatione commendo. digresso mihi urbe procul domnae meae Cynegiae occurrit admonitio, quare sepulcrum eius non honorassem laude ducti in carmen eloquii: quod quamuis reuerentia uiri ipsius facerem, tractaui, quia quod radiat luce meritorum stili ubertate celebrandum est. nam nec deus officium respuit imperiti et contentus ipse quod tribuit a rusticantibus uerborum diademata non requirit. his ergo uersibus scribendum epitaphium destinaui. de quo quid sentiatur, sic pater tuus uiuat et Roma te, quantum ad illa quae in ipsa reprehenduntur, non suum faciat, ut simpliciter et pure indices, nec auribus meis aut sensui fuco mentitae gratiae blandiaris. non erubescas, etiam aliquibus, praecipue tamen et merito domnae Barbarae paginam meam recensere, quia tecum locatur. opto tamen ut tantum tabella mea quantum spes tua sapiat, quae in cano flore et mea et parentum suorum, quamuis sint auara, uota transgreditur. domnum Cethegum et domnam Blesillam sororem eius pro me saluta. Fidelem, Marcellum, Georgium, Solatium, [*]( • XXVIIII. 6 lubtraere B\' 8 que B prefatns B1 9 exibnit B 12 domne B*, dominae B (s. I. m. rec.) b cynigiae B (gi s. I.) b 13 sepulchrum B 14 fecerem B 15 q̲ B s. I. luce (supra e ras.) B caelebrandum B 17 requiret B 18 epitaflum B distinaui B 20 repraehenduntur B 22 blandiares B etiam B, et etiam b praecipuae B 23 tamen] dominae add. Bb; deleui barbare B 26 et uota Bb; et deleui 27 dominum b oythegum B b dominam b blessillam B b 28 fidelem Marcellum b ) [*]( 13* )

196
Simplicianum pro me saluta. quibus dic: si uobis cordi est disciplina domnae Barbarae, domnum uel patres aut fratres eius frequentate, quia est casta luxuque carens: qui aliud fecerit, ad me non speret se esse rediturum.

  1. Optimi pretium uotorum munere Christi:
  2. Quae mihi uita fuit, crux dedit hanc tumulis,
  3. Dissoluens carni subolem sine uulnere mentis,
  4. Quod Fausto felix coniuge praemorior.
  5. Disiecit lacrimas medela cordis.
  6. Quae seruat meritis torum fidelem,
  7. Exoptet similem matrona sortem.

XXX. ENNODIVS FAVSTO.

Solida est spes adulescentium, quam magnorum cultura prosequitur: si cessat curatio, ubertas tritici transit in lolium. Partenium sororis meae filium diu circa diligentiam litterarum, quantum patris ipsius reserauit allegatio, culminis uestri metus adtraxerat. sed nunc per absentiam uestram uenerandae solutus lege formidinis molitur obscena: aetas illa peccatis amicior multos reperit ad errata ductores. inplorat fidem propositi mei pater et incolumem filium loco deflet extincti. sic faciunt quibus de profectu suorum fiducia nulla responderit. [*]( 1 dici Bl 2 dominae b barbare B* domnum B1, dominum B (corr.) b 3 luruquae B aliut B 4 sperat b reddituram B 5 Epitaphium Cynegiae inscr. uersibus Sirm. precium B 6 dedit B 8. h hanc tumulis Sirm., haec totam olis Bb, hasc titulis uel tumulia coni. Schottus 7 sobolem b 8, faustone et B b, Fansto et Schattus; em. Sirm. praemolior Bb, em. Sirm. 9 ALITER, desiecet B medella B 10 torum B, totum b 11 patrona coni. Schattus; sed. cf. p. 21$, 3 ) [*]( XXX. 14 adoliscentium B, adoleaoentium T 16 cessit BLV, ceeaet T, eeasat B (a. h m. rec.) b libertas X 19 obscaeno. B 20 reperit T 21: me LTXV incotomem B, incoluA T )

197
nihil mihi residuum fuit, quod remedii loco precibus uictus ingererem, nisi ut eminentiae uestrae conscientiam de excessibus ante dicit iuuenis festinus instruerem. uos medicam manum, uos opem praestate consuetam, ne uitiorum profectus uniuersa in eo, quae boni aliquid potuerunt ferre, succidat. commendate amicis quae agantur: insinuate doctori et quicquid potest subuenire concedite, quia haec sunt, quae praefatis salutati obsequiis consanguineo possim professionis meae memori sine dissimulatione praestare.

XXXI. PARTENIO ENNODIVS.

Par quidem fuerat silentio degeneri uicem taciturnitatis opponi et per ipsum callem uindictam, per quem uenerat error, exire. numquid aequum est, ut in excessibus tuis uo-x, quid deliqueris, et non mutus dolor ostendat? crede mihi, manifestatae indignationi uicina curatio est. te per longum ferire debuit inclusa commotio, si tamen non ex toto ab humanitate discessisti. quid deliqueram, postquam primoribus litteris ueniam fabricata humilitate poposceras ? haec est correctionis fida promissio, ut, postquam delenifica oratione conceptam iram extorseris, erubescas te minora peccasse? quantum uideo, post contestatam uerecundiam solas errorum uitas angustias, nefas aestimans, (si) circa parentem et nutritorem tuum non it tantum extollis supercilium, quanta debuisti pro tot beneficiis communione summitti. aut forte putas quod me puerilis ira [*]( 6 agentur b 7 qui praefatio T salutati scripsi, salutationi .1 Bb, Balatatis LV, salutis T, salatationis Sirrn. 8 memoro B (i 8. I. m. rec.7), memor Sirm. 9 prestare B ) [*]( XXXI. 11 paternio L 12 denegeri L 13 et BLTV, ut B (I. 2. m. rec. P) Тib uindictam Bb, uindicta LTV 14 exire scripsi, eziret BLTVb 15 manifestate Bl. 16 indignationi (indigna s. l. m. 1) V 20 deiinifica B 21 erobiscas te B, erobis cane b 22 contestatd L 23 aeetimans ai scripsi, aestimas B LTVb 24 extolli LTV 25 communione — putas mn. L add. corr. m mg. sup. communione] te add. BLTVb, te exp. T1 et Sirm. )

198
Sollicitet aut ulla necessitas maturum expugnare possit affectum? numquid genitori natorum non grata sunt uerbera? aut creatores reptantium paruulorum non et mulcentur iniuriis ? nihil amarum putant quibus inter desideria quod uotis pro parte aduersetur efferbuit. inuenimus inter triticeas segetes spinas et lolium, et dum frugiferam herbam carpimus, infecunda suggeruntur. numquid ideo culturae respuenda diligentia est aut cessandum est a uomeribus, si non in toto satisfecerit terra cultori ? deum precor, ut a te quod detestor excludat: ego tamen numquam, si credis, deseram monitoris officium. audiui te patris tui relatione circa studia iam remissum et, quasi arcem scientiae adeptus sis, ita nullatenus esse de lectionis instructione sollicitum. nosti, fili, istius rei summam nisi adsiduitate nimia non teneri. non profuit in hoc opere laborasse aliquando hominem, qui a laboris intentione destiterit: pernicibus alis neglegentes fugit scientia, et quicquid mora et sudore partum est sub celeritate transfertur. te salutatum et uigilem uolo, ut profectus tui messem cotidianae catenis lectionis adstringas. ad me uel nunc, si quid te deceat cogitas, rescribe, quia, si credis, numquam similem dictionum tuarum inuenies in qualibet orbis parte fautorem. [*]( 1 ullane L eipurgare T 3 et] etiam T, ex b 4 proa L 6 frugifieram B capimus B infeconda T1, infaecunda B 11 patres B1 16 distiterit B, destitit Sirm. 19 cathenis T 20 rescribere T 21 factorem T )

199
I. BOETIO ENNODIVS.

Optimae spei plenus cui faustum cupio ad curam officii epistularis adspiro. decet enim uestris fascibus hac praefatione delibari et inter purpuras possessoris luce crescentes qualicumque non abstinere conloquio. numquid solius doctrinae beneficiis amor agnoscitur nec fas esse credendum est prodire in medium desideria rusticantis? simplicius innotescunt uota nullo peritiae uelata praestigio. ergo nos hoc sumus ore quod pectore: non amara praecordiorum delenificis possumus mutare sermonibus: pudens laudator est cui in concinnatione blandimenti dicenda mens suggerit. deo ergo omnipotenti gratias, qui in uobis, dum uetera familiae uestrae bona custodit, noua multiplicat et, quod plus est apice dignitatis, dignos facit esse culminibus. redditur quidem uestrae gloria ista origini, sed, quod est clarius , merito inpetrante personae. fuerit in more ueteribus curulium celsitudinem campi sudore mercari et contemptu lucis honorum sole fulgere: sed aliud genus uirtutis quaeritur, postquam praemium facta est Roma uictorum. noster candidatus post manifestam decertationem debitum triumphum, dum numquam uiderit bella, sortitur. iudicio exigit laureas et congredi non necessarium duxit armatis. inter [*]( I. 3 fantom LTV dupio B at ad L 4 dicit Bb 5 delib.ari (e uel er eras.) L porporas Bl poBsessionis T arescentis Bb 10 non] nec LTV delinificis Bb 11 concinnatione B (ro. ree.) b, concenatione B, condempnatione LTV 12 siigerit Bl gratias omnipotenti LTY 16 morem LTY 18 sole] luce Sirm. 22 exiget B; exegit fort. )

200

Ciceronis gladios et Demosthenis enituit et utriusque propositi acumina quasi natus in ipsa artium pace collegit. nemo dissonantiam Atticae perfectionis metuat et Romanae nec praecipua gentium bona in societatem dubitet conuenire. unus es qui utrumque conplecteris et quicquid uiritim distributum poterat satis esse auidus maximarum rerum possessor includis. eloquentiam ueterum, dum imitaris exsuperas: dicendi formam doctissimis tribuis, dum requiris. est apud me epistulae uestrae, quae huius rei fidem faciat, ueneranda conpositio. utinam quae a uobis diriguntur tam essent crebra quam suauia! dicatis forsitan: par fuit propinquum laudare in commune augmentum laborantem, quia non est proprium quod quasi singulariter uidetur palmata conferre: uenit ad me equidem portio de curuli. sed, si mihi creditis, plus erigor de genio et studiis sublimati. interdum accesserunt ista de casibus: soli contigerunt illa uirtuti. prope inops ad scipionem adducitur suffragii consularis qui tantum de parentibus gloriatur. tibi utrumque in peculio est, Latiaris scientia et uena purpurarum. o si mihi non stili epistularis consideratio in longum equidem producta manus opponeret! quod alii relatione ditant ego crudum etsi confusis ordinibus explicarem. redeo ad tabellarum fidem. ualere me nuntio et utrum ualeatis inploro, ad summam beneficii postulans, ut dignatio me reciproci sermonis adtollat, hoc quoque deprecans, ut domum, quam in Mediolanensi ciuitate et abundantia uestra et neglectus propemodum iam reliquit, mihi quo uultis genere concedatis. iustum est enim ut parentes [*]( 1 gladius B demostenta SLTVb 9 ipso a. apice fort. colliget B 3 atticae (cae in ras.) B, antioe L profecttonit L 5 destributum B 7 enpenw LT 8 tribnes Bb reqaires B 9 fidem Bb, fidaciam V, fidutiam LT 11 propinquam B in T 8. 1. agmentam T1 13 aequidem B 14 curruli T a 17 tibi est T 18 est otn. T largiaris L 19 epistolaris * B ANuidem B producti fort. 20 dicant (c s. I. m. rec.) B, dictant b st si. (n ? cras.) L 22 ntio et utrum T 23 dignatio me L* 25 habundantia BT reliquid BL 26 genera L concidatis B )

201
uestri habeant quod de patrimonii mole descendit. credite mihi deo teste, quia, si inpetrare sine detrimento census uestri meruero, quasi dono obligatus obsequiis potioribus respondebo. de qua parte, sic nobis feliciter uniuersa contingant, si securus esse debeo , plenarii mihi documenti dirigite firmitatem.

II. ENNODIVS AVIENO.

Par erat magnitudinem uestram ingenii sui opulentiam, dum sancti patris sectatur instituta, depromere et multo adquisitam sudore doctrinam pro diligentiae testimonio uentilare. gemina uobis contingeret ex antefata concinnatione laudatio, quando crescente susceptorum deuotione ferretur in medium palma sermonis: res, quae nobis amorem uestrum reserat, uos extollit. uno eodemque usu et oris pompa multiplicaretur et fidei. in apice constituti illam subiectis adfectionem putantur inpendere, quam locuntur. haec, mi domine, ille occupatissimus pater et in humana locatus arce custodit. nam contemptum manifestat qui in otio degens uerba non tribuit. legisse me memini: sermonis auari nullus honor. nunc ergo seruitiis salutationis exhibitis indico me ualere. superest, ut suggestio mea eliciti gaudeat ubertate conloquii.

III. ENNODIVS MESSALAE.

Post unam epistolam, quam uictus crebris scriptionibus emisisti, in continua taciturnitate perduras, et credo necessitate, [*](1 discendit B 8 portioribos L ) [*]( n. 10 sanctis L 12 contingeret b, contingerit B (e 8. l. m. rec.), continget LTVb, contingit Sirm. ex om. LTV concenatione B1 13 ferretur scripsi, (cf. Epist. VIII 41), ferritnr B, fertur B (s. Z. m. rec.) LTVb 14 deserat T 15 multiplicaretur B, multiplicatur LTVb 16 apice] pace Sirm. 18 arte T conteptun L (te ex ce corr.) V 19 retribuet B me om. Tb 21 adhibitis V (?).. ) [*]( III. 24 messale BLT 26 taciturnitatis L\' )

202
non studio seruas philosophiam nil dicendi, non respiciens ueteres, ut loquerentur melius, in praesentia nil locutos, et illam silentii curam nutricem fuisse sermonis. tu uideris mihi disciplinas Atticas in muta fideliter parte sectari, nolens silentio adquisita uulgare. ostende post oris ferias quae tibi per aurium callem diuitiae commearunt. destinasti mihi dictiones tuas, in quibus etsi non fuit optanda sublimitas, non tamen deprehensa est quae sorderet abiectio. egi deo gratias, quia iam te de uinculo, in quo neglegentia constringebaris, exemeras. promisi sequentibus potiorem successum aestimatione principii. sed nos inchoationem, quantum ad me, cui nihil dirigitis, cum extremitate iunxistis. domne Messala, cotidie cuius sis filius habere ante oculos cordis dei nostri dispensatione contingat. sed nolo prolixa esse quae aspera sunt. uale officio salutationis accepto et correptum te suggestionibus meis frequentibus resigna muniis litterarum.