Epistulae

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

XVIIII. SIMPLICIANO ENNODIVS.

Diuini fauoris adiumento adulescentiae tuae rudimenta solidentur: ipse det successum frugibus qui contulit ornamenta principiis, ut quod in cano flore praemisisti in pomorum maturitate non subtrahas. est propositi nostri prima curatio, ut de incipientis laude solliciti ad deum uota mittamus, quatenus quod in bonae indolis eruditione praesumptum est de superna ope maturescat. ille ingenii segetem perducat ad horrea, qui altricem hominum herbam exegit e cespite: ipse de terreno lacte expressam in triticum formet effigiem, cuius imbre soli facies maritata fecundatur. tibi autem, erudite puer, habeo gratias, quod quamuis dicendi splendore nituisses et in illa urbe litterarum scientia adstipulante lauderis, mei quoque desideras adiumenta praeconii. accessit tibi fructus diligentiae meae, etsi nulla tribuuntur rusticantis ornamenta testimonii. libens dicta tua cum facundissimis praedico, cum quibus sententiam meam, ut bonorum ditescam societate, coniungo. proximum est, ut non diuidantur meritis qui in qualibet iudicatione consentiunt: unus est, nec enim procul euagatur ab arce sublimium, qui ad hoc, quod illi pronuntiant, non dispari admiratione concordat. ad epistolae tuae tamen dictionisque

mella me refero: cui sic est blanda de praesenti et tenera aetate praefatio, ut non subtrahatur uirtus et genius de futura. constitit concauatis Latiaris elocutio, dum per alueum suum [*]( 2 adripuet B conualiscat Ll ut uidetur ) [*]( IYHIL 4 simplicio Bb, cf. Epigt. VI15 5 adolescentiae BTb 6 ipso L ∗∗∗frugibus B 9 quatinus LT 11 maturilCat B segitem B perducat ad horrea B ita ros. 12 exigit fort. ciapite B 18 expraessam B 14 fecondator 7* 16 urbae B 17 adoesait B frnctns tibi T 18 in illa T 20 bonorum] beatorum T ditiscam B 22 nnns] secnndns fort., cf. Wiener Studien II 256 enagatus Sirm, 25 blandita fort. 27 concauatil] concnmatibus B, contumacibus b Latiaris] lauaris T )

188
Romanae eloquentiae unda praelabitur: ad quae se porrigat, uix conprehendit aestimatio, qui maximus adparescit in foribus. in matutina luce meridiano fulgore rutilasti. tueatur circa te caelestis gratia munus suum et ut frequentibus amantem epistolarum colas muniis, salus nostra Christus inspiret.

XX. MAXIMO ENNODIVS.

Dum prelorum famuli autumni dotem conplerent et teneras uuarum tunicas properata calce disrumperent, ego ad summatem uirum parentem fratremque meum et oculos et uerba reuocaui, iustum esse coniciens, dum uineta uberem tribuunt liquorem, me sobriam alloqui cum iucunda hilaritate personam. solue ergo Pythagoricam taciturnitatem et mecum peritiae et facundiae tuae bona partire: sit inter nos felicium uindemiarum uice colloquium: currant dulcia musta sermonum. habes quae cum diacono, sanctissime, de institutis morum nota dicendi ubertate communices. nam qui ecclesiastica, ut uos, probitate subsistunt, silentii apud illos iusta uitatio est. scribite qua aurea castitas districtione teneatur, per quem callem obscena fugiatur auaritia, quibus modis turpis fallendi declinetur obscuritas: in summa, sine dissimulatione docete quae geritis: illud praecipue scire cupidum dignanter instruite qua sponsae uel blandimenta saeculi religionis districtione respuantur. domine, ut supra, salutationis munera praesentans precor, ut gratanter accipias quod inter curarum moles exigit fieri iocorum non respuenda subreptio. [*]( 2 apparescit B (s. l. m. rec.) b, adpariscet B, apparescet (es ex is) t L, apparescet T, apparescat V 5 inspiret] finit add. B ) [*]( XX. 8 praelorum BV, plorum T, praelatorum Schottus autumnni a1 • T dote Bb; dote lacus fort. 11 co«niens L uberem (pr. u in ras.) B 12 licorem B iocunda BTb 13 solnet Bb b pithagoricam LTV, pytagoricam B 14 facondie T mecum partire T 15 curant L1 sermofi T aues B que BT, qui L 16 Banctiasimo LTV 17 comunicis B qui (i m ras.) B ppbitate T 20 falendi Bl 21 geretis Bb 22 praecipuie B 23 blandimenta uel fort. 25 gratenter B molles L\' exiget B )

189
XXI. MAXIMO ENNODIVS,

Vbi est fides splendentis periclitata conscientiae, quam et in annis puerilibus cana reuerentia non relinquit, quam per seni praeiudicium obseruantia honestatis inradiat, quae in tempore iuuentutis actibus maturescens infantiam ingressa praelabitur? numquid aequum fuit amantis paginis tantum mandata restitui, aut par fides est liberae scriptioni et famuli? numquid dignum probatis moribus censuistis prouocantem ad officia religiosa non subsequi, uel nefas putastis epistolas reddere, quas uobis inter excessus contigit non cepisse? haec igitur est tua disciplina? non talem te probitas olim manifestata disseminat. ego tamen loquacitate qua notus sum indurata nitor mutare silentia. numquid tibi inpar est lingua natalibus ? aut non testimonium generis adnuntias flore sermonis? . numquid ostrum loquendi deserit pectoris fecunda dictatio? nihil nisi malitiam resignat qui cum possit desideranti uerba non tribuit. ecce inter ructationes Lyaeo debitas qualia Silenus alter uerba conpono. scribendum sciatis nomen uestrum ad genii mei purpuram et libellis propriis inserendum, ut, etiamsi nihil tribues de responso, ego tamen arcem teneam, quod ad doctos uiros dirigo sine trepidatione aliqua quod legatur. domine mi, accipe nostrae salutationis obsequia reddens debita litterarum.

  1. Sic tibi uirginitas mansuro constet in aeuo,
  2. Nec pereat quicquid uita beata dedit,
  3. [*]( XXI. 3 est om. b et om. Sirm. 4 pauperlibus L . reliquid T 5 periudicium L 6 maturisceus L 7 paginas V1 mandat b ; 8 libera Bb scriptioui scripsi, scriptionis BLTVb famulae fort. 10 nefos L1 11 in nobis LVl excunus fort. contiget B coepine B 12 te olim (olim te T) probitae LTV 13 dissuniuat B 16 ostium b deseret LTV feconda Tl 17 maliciam B resiguat] designat B (me rec. 9) b 18 selenus B : 22 poet aliqua 8-9 litt. eras. B 28 michi T, mihi BLVb accipite Bl 24 litterarum] finit add. B exp. m. rec. 25 sic—p. 190, 4 float om. T )
    190
  4. Sic tua non maculent nigrantes membra puellae,
  5. Nec iaceas propter Tartaream faciem:
  6. Vt cupidum sanctis releues per scripta loquelis,
  7. Deque tuis fratri fontibus unda fluat.

XXII. MAXIMO ENNODIVS.

Fidelius a sublimitate tua uocem suscipiunt aut interrupta montium aut secreta siluarum: praebent hominibus naturae institutione et muta responsum : redit ad mortales uicissitudo clamosae solitudinis: non perit quod linguae acceperint uel lustra beneficium. quare istud in magnitudine tua laudis et philosophiae genus est nihil dicere et silentii tenere inter declamantium incerta cautionem? homo, quem nec infecundum natura protulit, nec infabricatum doctrina dereliquit sed, credo, me dedignaris affatu, opicis nolens pretiosa dare uerba iudicio. quid quod signum est diuitis eloquentia uiri nec indoctis sermonum cupita subtrahere? mendicus fluminum cursus est, qui tantum nobilissimorum satiare putatur ardorem: ubertas imbrium et nihil paritura saxa perfundit. liquidae rationis ordo est, ut paupertatem resignet qui damna formidat: quicquid non procurrit exile est. de uolucribus tamen munus singulare destinaui, quod cepit accipiter. nam progressi ad Bromium et Bacchi orgia, inter aues bella commisimus: profuit quaestui nostro certamen sociale pennarum. memento quod solam anatem direximus, scientes quia numero deus [*]( 25 Verg. Eel. 8, 75 ) [*]( 1 toa om. b nigrantes Sirm., nigrantis BLVb membra L 2 propter iaceas LV ) [*]( XXn. 10 acoiperint B, acciperent B (M. rec.) b 12 et] est Bb fylosophiae Bl ut uidetur 13 infecondam Tl 14 natura Bb, terra LTV dereliquid L 15 crędo L opiciB Bb, obicia LTVt opici coni. Sirm., operis eoni. Schottus; nihil mutandum est, nam opicis est hominis inculti 16 uir b 17 substrahere B 19 im- • brium (pr. i m rGl.) B 20 resignit Bl (tit uidetur) b dampna LTV 22 distinaui B, destinaui. L caepit V, coepit Bb ad] a T 28 bacoi B, bachi LTV 24 queatui TV, quetui L pinnarum B 25 dizerimnfl L scientis B )

191
inpare gaudet. dona nostra institutio est: sume, si diligis, pro dogmate quod iocamur. fac meam frugiferam esse laetitiam. si tibi perpetuae diligentiam castitatis indixerit, laborabit in laudibus tuis lingua, quae modo exercetur in monitis. uale, domine, et amanti ut doctus, si mereor, sequestrata dissimulatione responde.

XXIII. ENNODIVS MAXIMO.

Producit magnitudo tua nuptiarum festa temporibus: dum rem, ad quam coactus es, sub diuturnitate prosequeris, subito necessitas tua facta est desiderium. aliquis negotio illi perenniter incumbat, ad quod descendit inuitus P sic recessisti a custoditae beatitudinis diligentia, quasi prolixis temporibus didicisses, qualiter institueretur uxorius. triginta feliciter dies abierunt, et te ciuitati adhuc (et) meis oculis longa me macerans expectatione subducis. uere quicquid uis facias: si uixero, quae tibi dicenda texui, non tacebo. tamen honore salutationis accepto gustum de guttulis, ut fratrem decet a fratre, directa suscipite. erubesce tu, quia nec aegrum requiris nec de nuptialibus deliciis quae possent fastidium releuare transmittis.

XXIIII. ENNODIVS STEPHANO.

.Exigit a me filii communis Marcelli adhortatio, quem natura uobis, mihi dedit affectus, ut ad scriptionis munia praeuius adspirarem et solacium litterarum, per quod uetustas uoluit absentiae nil licere, amore uictus inpenderem. iam debes mihi duplicem gratiam, etsi responsa restitueris, ob hoc quod primus [*]( 2 laetitia B 8 indirex T 6 responde] finit add. B exp. tn. rec. ) [*](XXIII. Epistulas 23-29 om. LTV 8 maximo] uersus add. B ap. m. rec. 12 inoombat B discendit B 14 dedicisgis B 15 et] et adhuc B ted adhuc deletum et addidi, om. Bb 16 quae B, qui b 18 gattnlis B 20 diliciis B ) [*]( XXIIII. 25 literarum b nolnit B (m. rlC.) b, nolnet B )

192

incepi. ille dilectionis ianuam pandit, qui in conloquiis praestat exemplum:. propositam custodiunt formulam qui scripta restituunt. ergo auctore deo nuntiam prosperitatis nostrae epistolam destinamus. illud ad gaudium uestrum, quo uestrum paterna mens exultet, adiungimus, filium uestrum in studiis liberalibus ingenuitatis testimonium iam tenere et talem se in hac cura praestare, ut auara suorum uota transcendat. spes perfectionis est honesta in adulescente inchoatio, nec ab erudito distat qui inter exordia boni gloriam occupat instituti. salutans ergo adfectione qua debeo spero, ut reparata opportunitate de bono me faciat uestrae prosperitatis adtolli.

XXV. ENNODIVS SVMMACHO.

Lex desideriis scripta uix creditur: inpatiens rigidioris praecepti diligentia non iugiter dignum facit, reprehensione quod libera est. redditur saepe amabilior de reatu, cum per effrenationem sortitur genium plus placendi: nam delictum suum quodam ipsius praesumptionis melle commendat. ego a praefatione me tueor, quia ad epistolas primus adspiro. restat in potestate celsitudinis uestrae, si sustinere eligetis garrulum, non tacere et de originario Symmachiani fontis lacte me pascere. uale in Christo nostro, Romanae gentis nobilitas, et me iam ut clientem et famulum pro morum et naturae luce dignare.

XXVI. ENNODIVS AGNELLO.

Pro uoto meo produxistis epistolam, dum res nulla fuscatas nube purgatis. felicissima defensionis sorte adsumus innocentiae [*]( 1 colloquiia b et B carr. 2 exemplum B s.l. 4 quod Bb 6 ac B 8 adoliscente (0 ex u m. 1) B incoatio B 10 oportonitate Bl 11 faciatis fort. nisi reetius filius suppletur ) [*]( XXV. 13 EnnodiuB symmacho missa per ipsum ursum B b 15 repraehenaioue B 16 effrinationem B 18 a] ac B praephatione B 20 caelaitudinia B eligitis malim. ) [*]( XXVI. 28 faelicissima (jpr. a in ras.) B )

193
et dextro semper omine per se splendentibus usuram uocis inpendimus. facile eius lucem qui nitet adfirmas, nec deest sermo qui commodetur absolutis. sic de caballo promisso processistis adfatibus, quasi uobis aliquando obscena mentiendi fuisset adfectio. uere per animam meam facilius sacros crederem labi in hanc foueam posse pontifices. uitia maturos nesciunt, nisi quos primaeuos inbuerint: infitiatio in hominibus noua non germinat: quicquid in moribus nostris est, et sequitur et praecessit. proinde ualete, ostrum Latiaris eloquii, et mihi uicissitudinem amando restituite, illud prouidentes, ut pro conpensatione tarditatis dignus mihi munere uestro equus succurrat.