Epistulae

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

XXX. ENNODIVS FAVSTO.

Non potest doloris magnitudinem eloqui oris infantia, qui mihi de illa re contigit, quod harum perlatoribus ad Liguriam destinatis ab scriptione temperastis, quorum commeationem uos ignorasse non credidi, et praesentiam magnitudinis uestrae a petitionis qualitate deprehendi: datur enim inueniri - a dispositis tractatorem. me tamen urunt epistolarum feriae, quas ad leuamen maeroris mei etiam occupatissimi reppulistis. nunc ad uota redeo. ualete, mi domini, et caelestem circa uos gratiam multiplici resignate conloquio. partum est enim actibus uestris quietis tempore de ea quae in laboribus sata est innocentiae messe gaudere.

XXXI. DOMNO PAPAE ENNODIVS.

Peruigil beatitudinis uestrae cura quasi coram positos in quocumque loci sint obsequentes adtendit et sine ullis feriis, [*]( XXVIIII. 3 predicto B sanino BLTV 4 properanti fort. alscõmi∗sẽL (s eraa.) 6 indicis V 7 principuum L 8 sufficiat Bb 9 distinantar Bb nanctio L 10 ∗∗animae B ) [*]( XXX. 15 ad ligoriam B, allegoriam b 16 distinatis B ab LTV, ad Bl, a B\'lb cõme∗∗∗ationem (mor? ercu.) L 17 a eorr. uidetur B 18 dator B 20 meroris BITY; moeroris B\'b reppolistis B, repulistis T b 21 dfie T 22 resignare T\' ) [*]( XXXI. Epist. 31-34 ferias dari om. B 26 domnino b 27 positum b 28 adtendit b, attendit L TV )

167
dum gratiae suffragium praestat expertis, inuitat extraneos. etenim plures ex spectaculo fructus capiuntur laboris alieni, quia discit operam nauare in cuius oculis redduntur praemia sudoris et fidei. atque utinam par uotis esset effectus et quod didici pro religione cupere daretur implere! domine mi, famulatus mei humilitatem exhibens parca in maximis elocutione contentus quid domnus episcopus frater uester super directa legatione senserit patefaciendum praefati litteris derelinquo.

XXXII. ENNODIVS AVIENO.

Cum semper sint litterarum inter amantes iucunda commercia et ex his muniis, etiam si Spartana adhibeatur breuitas, gaudia prolixa nascantur sintque huiusmodi officia remedio absentibus, uotiua sollicitis, attamen aeger animus super eorum de quibus pendet prosperitate iactatur et hac tantum curatione respirat, quam cum negat anxiis is, qui nullo labascit incerto, resignat se diligentia non teneri. pauerunt diu animum meum a magnitudine uestra destinata colloquia et hilaritati congrua pabula praestiterunt. quorum nunc abstinentia non adfert tristitiam, sed cogit ad exitium. potuit enim saluti opem tribuere quod ante militauit affectui: abiurata est caritatis religio, quando profutura meae ualitudini uerba denegantur. agnouistis quid fecerunt silentia uestra, quibus emendatione succurrite: nam apud uos si mei non dominatur obliuio, scriptione mutantur. domine mi, salutem largissimam referens deum deprecor, ut aestibus meis superni dispensatio fauoris occurrat et in solacio maerorum meorum illa a uobis indicari faciat, quae delectet agnosci. [*]( 1 expertes T 2 ex b, de LTV fructu b 8 reddunt L 5 capere T\'b, cuperem LTXV et Sinn. m T, mihi L Vb famulatis Tl 7 dominus 11 ) [*]( XXXII. 11 iocunda Tb 14 eger LTV 15 pendet T*, pendit LT1Vb 17 se] sed b 20 eiitum b 22 ualetudini b 23 fecerint b 24 dominantur L mutentur fort. 25 mihi L Vb dominam b precor T 26 diepensatio scripsi, dispositio LTV et Sinn., dispoeitione b occurat L solatio LT Vb 27 moerorum b, merorum L TV )

168

XXXIII. ENNODIVS HORMISDAE ET DIOSCORO.

Scio conscientiam religiosam grande aestimare compendium, si praestandi nascatur occasio, his maxime quos deuotos extitisse meminerunt. ergo quamuis prima reuerentiae uestrae causa sit scripta mittendi et utilitatis adlegatio sit subicienda diligentiae, attamen anxius animus saepe necessaria praeponit affectui. retinet fraternitas uestra domnum papam de expensa, quam episcopus meus apud Rauennam pro eius utilitate me spondente fecerat, restitutionem fuisse pollicitum. sed actum est, ut uix ad uos dirigendi praestaret indutias, et de mea sibi satisfaciendum esse substantia protestatur. nunc quia grandis summa non est quae reposcitur et summum est beneficium me ab ingratitudine eius, quae uidetur iusta, subtrahere, ordinate quod uobis retributio superna compenset. domini mi, salutem abundantissimam reddens deum quaeso, qui animis uestris quod me subleuare possit inspiret. ego autem adfui partibus meis, qui cum contestatione maeroris per paginas indicati direxi fidelissimum perlatorem, qui nobis perferenda sine inminutione suscipiat.

XXXIIII. ENNODIVS FAVSTO ALBO.

Quamuis magnitudo uestra per longum silentium obliuionem mei fuerit contestata et dum ab epistolaribus munus [*]( 2 hormisde TV, ormisdae b diochoro LVb, dioscorio T 3 religio∗∗sam (ni eras.) grandam L, grande religiosam T 4 nascantur L 6 allegatio LTV 8 dominum Tb 9 qua b utilitate espondente L 10 fuisse] suis fecisse L actum est om. b 11 diligendi T1 inducias Vb 12 proteitetur T ∗∗∗∗nunc L (nunc eras. uidetur), sed nunc b 13 quare poecitur b 14 eiusque b I 15 compensit b domine b m T, mihi L Vb 16 dominum b qui b, quo LV, om. T in exitu lineae sed ut s. I. m. 2 18 contestationem b moeroris b, meroris LTV 20 imminutione TV suspitiat T\' ) [*]( XXXIIII. 24 munis T )

169
temperat, memoriam obsequentis abiecerit, attamen prouidentia caelestis desideriis meis prospera uestra non patitur occultari et uariis indiciis successum circa nos resignat optatum. nunc tamen animus meus usque ad hoc deuinctione productus est, Ut proprium ad nos dirigerem perlatorem, qui uiuis pastus aspectibus bona ad me manifesta perducat. credite, domini, magna me uobis esse obligatione constrictum nec ullas pectori meo ferias dari, quibus uisionem uestram non plena intentione disquiram. superest, ut reducta in ecclesia Romana concordia occurrendi uobis contingat occasio. domine mi, salutationem reuerentiae uestrae plenissimam dicens deprecor, ut suggestionem portitoris hominis mei grato suscipiatis auditu et do felicitate uestra uel totius domus statu recurrenti nos instruatis alloquio.

XXXV. ENNODIVS DOMNINAE.

Inter curas et molestias, quibus pro peccatorum fasce subicior, elegi singulare subsidium, ut ad uos domnas meas litteras destinarem, quarum precibus omnia mihi secunda contingerent et ad serena laetitiae depositis angustiarum nubibus reformarer. prima enim maeroris causa est, quod prospera uestra, dum in longinquo degitis, uix datur agnosci, ex qua nascitur circa personam meam omnis aduersitas. adeste ergo supplici precibus uestris, ut per sanctorum dei suffragia aegro animo medela tribuatur. domina mi, seruitium salutationis inpendens deprecor et per deum uos, quem colitis, obtestor, ut continuis me postulationibus et lacrimis, quibus regnum caeleste uim patitur, domino commendetis, quia hoc munus speciale conputo et omnibus commodis antepono. [*]( 28 cf. Matth. 11, 12 ) [*]( 4 perductua L b 5 partus L 6 domine b 8 plenam b 10 domini fort. mi Schottus et Sirm., mihi BLVb, michi T ) [*]( XXXV. 15 dominicae b, domniane T 17 dnaa T 18 distinarem B 19 dopositia L a 20 meroris BLTV 21 degetis B asnosci B 22 omnes B adest Bb, adesto T 24 medella Bl, medeli L mihi BLVb seruitionum B, Berortia b 2b coletis B optestor B 26 postolationibus B caelestem B1 27 munos Bl )

170
XXXVI. ENNODIVS ADEODATO PRESBVTERO.

Caelestis dispensatio religiosis desideriis numquam negat effectum: nam quod pie cupimus maturo praestat studio. desideranti enim mihi per litteras orationum uestrarum postulare suffragia perlatorem domesticum uota pepererunt, ut stimulo scriptionis admoniti pro suscepti anima supplicetis, quia doctor gentium clamat: orate pro inuicem. nihil enim est quod deum diligens etiam pro delinquentibus optinere non possit. laborate ergo promissis dudum patrociniis et gaudia mihi per lacrimas conparate: ueniat ad me fructus innocentiae meritis ignoratus. haec sunt, de quibus sanctum dei admonere praesumpsi. timeo enim facere prolixa conloquia, quia res necessaria strictis est postulanda sermonibus. nunc in Christo ualete, mi domini, et sentire me deprecationis uestrae munera prosperis indicate.

XXXVII. ENNODIVS IOHANNI.

Ergo falso creditur amorem reddi diligentiae et tacitis animas se interrogare colloquiis, fidem mentium sensus adserere, ut quod inpendimus uicaria nobis relatione debeatur? uocem montium secreta restituunt et in obsequio humanitatis muta fabulantur: sed magnitudinem tuam in contemptu mei contigit silentium pro scriptione redhibere et in astipulatione artificis genii temperando a paginis pertinaciam garrulitatis obprimere naturae lege calcata. facessat a moribus meis sequi quod admissum doleo et subleuare culpas imitando. ecce iterum [*]( 8 Iac. 5, 16 ) [*]( XXXVI. 2 presbitero B 3 religionis b 5 postolare B 9 qaod drb B (um s. I. m. rec.), quoddam b obtinere T 10 dudum mihi T 12 sanctum] secundum b dominumdi B (dominum 8. I. m. rec.), dominum b 14 postolanda B 15 domine B b ) [*]( XXXVII. 19 amatorem B \'20 adsereret b 21 debetur T1 23 famulantur LTV 24 redibere BLTV, reddere b et B m. rec. 8. l. 26 nature B 27 imittando T, emittendo B, euitando b et B s. I. tn. rec. )

171
appello linguae ferias fouentem et in longioribus persequor, habens promissae caritatis memoriam. domine, ut supra salutationem largissimam offerens quaeso, ut debitum gratiae uel nunc exigat inportunitas, dum prouidetur, quatenus ardorem desiderii prolixis satietis alloquiis.

XXXVIII. ENNODIVS FIRMINAE.

Quotiens uotiua res repente contigerit, pretium de ipsa temporis breuitate sortitur. caelestis enim ut crescat beneficii genius, subitum facit esse quod tribuit, ne deuenustet sperantum prolixitas misericordiam largitoris. quis enim affectum desiderii repente suscipiens non auidius impetrata ueneretur P sic litteras magnitudinis uestrae sitiens tempore profectionis accepi. dolebam fateor et uehementer angebar, dum nec obsequiorum meorum perlator existeret nec sospitatis uestrae digressurus bona cognoscerem. ecce utrumque frons bona concessit : accepi pariter indicia optata quae refero et uno eodemque tempore regressum me de Alpibus Cottiis et Rauennate significo iter adrepturum. orate ut uariis laborum iactato incommodis patientiam supernae benedictionis munus infundat. me autem quod ad custodiam gratiae culminis uestri splendor hortatur, facilius credo cursus fluminum in diuersa reuocari et relictis fluentorum alimoniis aether uacuum pisces expetere, quam tantorum me inmemorem delicta restituant. quod superest, ualete, mi domina, et redemptori nostro pro persona suscepti incessabiliter supplicate. [*]( 22 cf. Verg. Ecl. I. 59 ) [*]( 1 appelleo B fereas B fouente Bb 4 quatinuB LTV XXXVIII. 7 ferminae L, flrmine T 8 contigeret B 9 benificii B 10 genias (i m ras.) jB, genus b sperantam (a uidetur eorr.) B, eperantium LT 11 prolexitaa B largitoree B 14 angibar B nec B s. I. 15 Bospitatis B 16 uterque T\' fora T* 17 accipi B 18 cotiia T, coctiis L, gotthiis b 19 adrepturam B* iactatos Bb incommodns Bl, omlcommodis T 22 oursum B (m. rec. s. l.) b 28 expetire B 24 imemorem L dilecta B b quod L s. I. m. ant. )

172
I. ENNODIVS IVLIANO.

Praeceptis magnitudinis uestrae ministerium debitionis exsoluimus, quia fit aequitati proximus qui iusti uiri monitis obsecundat. negotiorum qualitas, quae ab amico ueritatis agnoscenda committitur, cautione instruit animum cognitoris integri. adfectionem infudisset nobis magnitudinis uestrae consideratio, si studia non dedissent. in negotio igitur, quod inter Bautonem regiae domus conductorem et Epiphanium cartarium uertitur, dum anceps in disceptatione nostra euentus nutaret et alterna se partes intentione conliderent, adserente Bautone se sexaginta et quatuor solidos publicos, quos de reliqua indictionis illius emisso chirographo fuerat debere confessus. idcirco non posse restituere, quia per manus sublimis uiri Proiecti quadraginta solidos Epiphanio suffragii nomine contulisset, pro quibus nullum beneficium secutum fuisse doceretur, et replicaret ipse Epiphanius, se si quid accepisset, labore meruisse nec frustra sibi a Bautone quicquam fuisse conlatum uel prolati testis fidem laudibus incessanter adtolleret: statuimus ut sub iureiurando mihi nominatus superius uir nobilis Proiectus et sperati genus declararet beneficii et effectum, si ita esset, adsereret non secutum: quod cum fuisset [*]( I. 3 debitionis] deuotionis b 6 caationem b, cautiorem coni. Schottus 7 infandisset Bb, insudisset L 9 epifanium B cartbarium BLVb 12 publicus Bb 13 chyrographo 6, cyrographo LV, cyrografo B, cirographo T deberi fort. 15 epifanio B, epiphanici T nominis B b 16 docetur V1 17 epifanins BL V 18 ab auctone B 19 collooatum b probati T 20 statuim** (us eras.) L mihi om. Bb 21 beneficio Ll )

173

inpletum, Epiphanius acceptem pecuniae refunderet quanti. tatem. nunc in potestate est culminis uestri decisionem nostram, si placet, auctoritate fulcire.

II. ENNODIVS FAVSTO.

Quantum ad fascem maeroris adiungit interrupta tribulatio, quando ut acrius urat aduersitas, prosperorum mutatione blanditur! ad acrius umquam onus accessit, quod continuatae sarcinam calamitatis abiecit? quam bene me ad patientiam absentiae uestrae longus temporum usus aptauerat, dam hoc, quod felicitas non habebat, didicerant nec uota praesumere! ecce iterum de inueteratis doloribus passio nouella me lacerat, et obductam cicatricem rescindit ictus acutior. inploraueram a discedente misericordiam, ut quod de praesenti confabulatione perdebam, litteris pensaretur, nec hanc frugem omnibus desideriis ieiunus emerui. ego consuetudinis meae non neglegens inter lacrimas scripta concinno, quibus de adflictione mea credidi nil potius indicandum, inlustris uiri domni Pamfroni relatione contentus. nunc, mi domine, obsequia famuli uestri dignanter accipite et animae in angustiis constitutae remedia consueta praestate.

III. ENNODIVS AVIENO.

Quibus magnitudinem tuam discedentem precibus inploraui, merito retexerem, nisi memoriae uestrae inrogare contumelias euitarem. nam qui amantem de his, quae recens sunt acta, [*]( 1 epifanius B 2 decissionem T nostram uestra fort. 3 fulcite T\' ) [*]( n. 6 meroris LTV, memoris Bb 8 nunquam T hoous BLV, bonus T, hooos b 9 me om. T 11 dedicerant B\' 13 rescendit B\'L aocotior T inploraberam B 14 a—perdebam om. B add. corr. in mg. inf. negligens BT 17 scripta Bb, om. LTV 18 indicandns T1 in | illustris B uiris L domini B (A rec.) Tb panfronii T ) [*](m. 24 descendentem B praecibus B 26 deuitarem LTV quae] qui L )

174

conuenerit, fugiendam bonis obliuionem inportunus opponit, cum hoc sit peculiare coniunctis, ut sub quadam praescientia mutuo sibi cupita sufficiant et ad substantiam caritatis efficaci dispensatione quod uotis poscendum est effectu seniore concilient. caelestis dispensatio facienda suggerit, si quid amor optat inquiras. his iungitur quod aestuanti animae, dum iter adriperes, multus in promissionibus subuenisti dicendo sustentandum me esse paginis, qui propriae lucis priuarer absentia. ecce et pollicitatio fide claudicat et spe inritatus ardesco. egit ueniens de remedii praesumptione fiducia, ut difficilius dura tolerentur. sed nunc, mi domine, honorem salutationis accipiens, postquam apud uos quod male est animo declaraui, curatio properata subcurrat, ut qui salutis uestrae status est uel gratiae principalis expectatis reseretur alloquiis.

IIII. ENNODIVS AGNELLO.

Semper famulantes diligentiae paginas nunc in proditione sui dolor exigit et gaudiorum ministras in uocem reserandae traxit iniuriae nec contenta fuco dissimulationis urbanae secreta pectoris aut taciturnitate uestiuit aut in partem aliam transtulit blandimento. noui quidem fabricata, sed fugio et simplicitate contentus cum amantibus serena animi fronte congredior. ubi gentium fuit sub obtestatione dei inter nos promissa deuinctio, ut proficiscentes insalutatum me uelut incognitum linqueretis nec potestatem remanens sortirer necessaria suggerendi? credo prouidistis, ut inbecillus oculis [*]( 1 supponit fort. 2 praesentia V 6 aertuanti B 7 arriperes B (8. I. m. rec.) Tb, adriperis B, arriperis LTav multoB b, multis LTV 9 substantia fort. 11 honorem honorem B 13 saluti* T 14 statas] stat et Bb gratiae Bb, gratia LTV ) [*](IIII. 17 nunc (nc m ras.) L 18 sui — l. 25 incog T alia manu exar. eziget B reseruande T 19 secretum Bb 20 pectoris] corporis T 21 fabricati L et in es corr. L m. ant. 22 camantibus T 23 ostfitatione T, testatione B dei (i postea add.) B, de b 24 diuinctio B 25 liqueritia B sortis L rerls. 2. m. ant. 26 inbicellus B )

175

totum uobiscum lumen amitteret nec diem meum sub amici praesentia clausis orbibus intuerer. haec si per neglegentiam contigerunt, aestimationi relinquetis quem apud uos locum obtineam: ferenda sunt acerbius, si intelleguntur accessisse per studium. nunc uale, mi domine, et animum meum quem in statione consistere suadet innocentia origo propositum, ad potiorem gratiae partem, quia uobis sinceritate patuit, inuitate.

V. ENNODIVS SENARIO

Quamuis te dominum meum per intemeratae documenta fidei principalis sibi cura coniungat et morum claritudo ita publicis rebus misceat, ut amabilis a te saporem quietis excludat, non credo tamen ita religionem amicitiae posthaberi, ut non satisfaciens deo adiuuante regnantis imperiis debita sua refundas affectui. nostis quid poscat aula, quid gratia et uno eodemque tempore nec rerum deestis domino nec amori, quando Christianae mentis integritas per has partes diuisa solidatur. his ergo sollicitudinem meam credo releuari, quibus uenerabilis consuetudo seruatur studiis. tantum est, ut dei nostri solaciis magnitudo uestra adiuta gratuletur. domine mi, salutationis obsequia praesentans spero, ut de uestro uel amici uestri domni Fausti statu hilarem me fieri uotiuo litterarum contingat indicio. [*]( 2 cl∗usis (a eras.) L negligentiam BT 4 obstineam B1 intelliguntur BTV accessisse] aoridisse Sirm. 5 animum meum scripsi, animo meo BLTVb 6 euadit B innooentiae coni. Schottus propolitum] pocitum B b 7 ad om. Sirm. quia BLVb, qua T et Sirm. 8 incitate L ) [*]( V. 11 intimeratae B 12 claritudo (r in ras.) B 13 micescat L 14 postaueri B 16 noetes B et om. Sirm. 20 seruatur—magnitudo om. B add. a. I. carr. 21 Bolatiis LTV m T, mibi BLVb 22 praestans LV1 epero T 8. I. m. 3, sperans L2V, sperant L\' 23 domini Tb )

176
VI. FLORO ET DECORATO ENNODIVS.

Permisi hactenus magnitudinem uestram mobilitatem Ligurum urbanae fuco disputationis incessere, quia et me origo reddebat alienum et uos ab eorum culpis constantia promissa seiunxerat. sed cum una sorte ab oculis uestris et mente discessi, praeconis uoce contestor neminem damnare posse quod sequitur nec saluo pudore sententiam excessibus dictare peccantem. fas est liberos a reatu uitia detestari: quis aequo animo ferat monitorem quod uerbis destruit actibus non uitare? euangelii sententia est qui fecerit et docuerit sic dignum dei gratia posse iudicari. uobis copiosus sermo est, quotiens error arguitur, et sub conuersationis neglegentia puritas amplectenda uerborum. perdidistis lacrimarum mearum memoriam, quam discedentibus gemini doloris ictus effudit. ecce quanti dies sunt, in quibus sub tanta frequentia commeantum nulla neque domni mei amici uestri neque uestra, quae de illo rem uoti indicent, scripta suscipio. absoluistis imitatione culpabiles, non quod Liguribus euenerit propositum, quantum uos dicitis, infidelitatis amittere, sed quod eos contigerit inuenisse in his quae sunt uitanda consortes. rogo tamen seruitio salutationis exhibito, ut tandem aliquando tamquam boni domini precum mearum memores prosperitatem uestram uel domni mei amatoris uestri reseretis muniis litterarum. [*]( 11 Matth. 5, 19 ) [*]( VI. 8 permihisi B actenua B mobilitate LV ligoram Bb 4 ineemer* B 6 seiuncxerat LV 7 dampnare LTY 9 a Bb, om. LTV 10 distrnet B 13 negligentia BT 16 sobatanta B, sobstantia L commeantium T 17 domini LTb 19 enlpabilis JBb ligoribus Bb etaeniret B, eMniret B (4. I. m. ree.) b 20 dieetis Bb 21 eonMrtis B 22 ezibito BL* 28 domni B, domini LTVb 24 Amataris L nestris B (m. reo.) b . )

177
VII. ENNODIVS HELPIDIO DIACONO.

Perfecta caritas corporalis absentiae damna non patitur nec animorum serena coniunctio itinerum sequestratione mulcatur: quorum animae Christo in caritatem sociante conueniunt nulla possunt separari interiectione terrarum. hac ego spe uel securitate de conscientia uestra securus amantem mei adloquor tamquam in amplexibus constitutum. foue, domne Helpidi, quem deo medio suscepisti. habeat suas mundus astutias et urbanitatem fallendi prudentiam damnandus appellet: tu illi dulcedini quam probaui nihil admisceas, nisi quod gradibus ad perfectae caritatis nos bona perducat. domine, ut supra salutationem plenissimam reddens quaeso, ut prosperitatem uestram uel eorum, qui nos diligunt, frequentibus mihi indicetis alloquiis.

VIII. ENNODIVS EVPREPIAE.

Quam bene animum meum ad patientiam sequestrationis absentiae uestrae usus aptauerat, dum prolixa silentia contemptum dulcedinis rerum suarum necessitate pariebant! rescissa . est cicatrix, quae ad medicinam pii amoris accesserat. confiteor, soror uenerabilis, ad antiquum me desiderium litterae tuae nimis noto conditae sapore reuocarunt. ecce uide qua mecum arte contendis, cui nec satietatem de praesentia tua nec obliuionem de silentio pateris subuenire. scit mentium [*]( VII. 2 helpidio LV, hilpidio Bb, helidio T, Elpidio Sirm. diad B 3 esaentiae LTlV dampna LTV 4 itenerum B e. malcatnr scripsi, sequestrationẽ| minuitaltatnr B r exp, et minuit s. I. m. rec.), aequeutratione minuitur b , 5 caritate b 6 in- iectione Llitterarum.LY7secarueYtanquam Y 8 constitum B1 domine Tb hilpidi Bb 9 ustuti|etasset B (et 8. 1. m. rec.), astutias asset b 10 dampnandos LTV, damnas dus B b ) [*](VIII. 16 eupraepiae BLVb, eufpie 1 17 se sequestrationis Bb 19 rescisa L 21 me] qui me Bb; quia me fort. 22 reuocarent B quam b 23 mecum om. Sirm., equfl b ) [*]( VI. ) [*]( 12 )

178
discussor altissimus lectione apicum tuorum animam meam inter penetralia sua non potuisse consistere et ad praesentiam tuam diligentiae euolasse melle conpulsam. habuit Arelatensis habitatio, cum Mediolanensibus muris includerer, et dum ad dulcem sedem libertas mentis excurreret, intra Italiam me corporis captiuitas includebat. o si suppeteret sermonis abundantia ad ea quae cupit animus exponenda aut illa, ad quae lingua sufficit, non pudor eriperet ! paruus amor est qui oris testimonio sufficienter aperitur: confessio est tepidae caritatis, quotiens in ea non cedit eloquium. quod restat, deum precor, ut ualeas et ad subleuandum maerorem meum, quem scriptione tua nimis daedala arte geminasti, bono prosperitatis mutuae reserueris.

VIIII. AVIENO ENNODIVS.

Pompam quam in litteris fugitis optinetis, nec aliud est loqui uestrum nisi declamationum insignia custodire: hoc in uobis natura, hoc peritiae mater indeficiens lectionis cura congessit. sed miseriis meis euenire nulla consolatio potest, quando ante oculos sunt locata quae merui, et quantum praelatus indignior extiterit, tantum in aperto fiunt peccata superati. quid animum meum, inlustrissime hominum, conaris adtollere ? quid in uita, quae plena maeroris est, reseruare liceat tribulationibus meis? pro bono dispensationis caelestis finem uel cum uita constitui. uobis tamen insufficientes refero gratias, [*]( 2 inter Bb, intur T\', intra LT2V 8 aeoolasse B copul∗∗sam L habuit -T (me s. I. m. 2), me habuit fort. 6 habtmdantia LT 7 aut] ant ad Sirm. que B 8 eriperit B\', eripere b paruus L, pauug Bb 11 subleuandis L merorem Bb, meroris LTV 12 scriptionS L tuae B dedala BLTV germinaati T 13 rseruarie B, reseruariB b ) [*](VIIII. 15 ennodius auieno T 16 pom∗pam (alt. p corr.) L fngetis optenetis B 18 paeritiae L eoncessit L 19 conlatio L 20 ante L 8. I. 28 meroris BLTV )

179
qui illam circa me seruatis diligentiam, qua potiorem nec dignissimis praestaretis. domine mi, salutationis reuerentiam soluens spero, ut orare pro me minime desistatis et ad calamitatum solacia ferentia opem scripta mittantur.

X. ENNODIVS FLORO ET DECORATO.

Conpulsoris functus officio ad redhibitionem promissionis suae uix aduocatum coegi, ut quod aduocatis debebat exsolueret. genus durae professionis, ut a nobis dicenda praeueniam: ad uerecundiam clericus inclinaui. quale sit quo molliuntur obstinatissimi et quid sibi uelit qui raptores spoliat aestimate. argenti libram, quam frater Epiphanius dedit, fratri Gaiano ad uos perferendam tradidi, pactis tamen adhuc apud me quae suscepi constitutis. restat ut, si tradere debeam, designetis. domini mi, salutationem plenissimam dicens rogo, ut primum per sanctos pro me orare dignemini, deinde domnis amatoribus uestris obsequia mea sub illa qua me cupere scitis humilitate reddatis.

XI. ENNODIVS AGNELLO.

Male est animo meo, quod de facundiae suae dotibus mihi abundantia uestra nil tribuit et ita eloquentiae opibus incubat, ut partem ex eis facere sacrilegium computetur. turpis est [*](1 seraastis T diligentiam — praesentaretis om. B add. a. I. I eorr. me portionS L 2 praesentaretis Bb m T, mihi BLVb 3 calamitatis T 4 solatia LTV ferentiam B mUtatis sirm. ) [*]( X. 7 redibitionem BTV, redibilcionS L 8 debebat (bat corr.) L ezolneret T 9 dicendam L 10 nericondiam B I# moliuntor V 11 uellit B qui raptores — epist. 13 p. 181, 36 ecce om. Bb, primM edd. Sirm. stimate L 18 pferendam L 14 reeignetis fort. 15 domine T m T, mihi LV 16 per] per me L V1, om. Sirm. pro me sanctoB Sirm. 17 noetris Sirm. ) [*]( XI. 21 est om. T facondie T\' 22 habondantia T et sic saepius nihil Sirm. ) [*]( 12* )

180
- equidem uniuersarum rerum auaritia: contigit tamen, si uerba deneges, plus pudenda. saepe etiam euenit ut frequenter scribentes minus diligant: numquam tamen accessit, ut aliquid caritati reseruet qui in perpetua taciturnitate perdurat. potest nasci de epistolaribus blandimentis ambiguitas: certa fides est ab eo, qui seruat silentium, non amari. haec sunt, quae in festinatione perlatoris celer scripsi, geminis stimulis incitatus uel properationis baiuli uel doloris. ergo taedio animi mei remedia incunctanter adhibete, ut quamuis defuerint hactenus affectioni pabula sua, in statione esse tamen promissa caritas innotescat. domine mi, salutem plenissimam dicens quaeso, ut expectationi meae quod sufficit loquendi peritissimo non negetur.