Epistulae

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

XVI. ENNODIVS AGAPITO.

Iure responsum multiplicibus posceretur alloquiis, si non ingratas extitisse paginas meas magnitudinis tuae silentium testaretur. clamat enim taciturnitas uestra garrulum displicere et nouum uindictae genus, ut opinor. inquirit, quando se non uidet promouisse, quod siluit. agitis epistolari abstinentia, ne ab inperitis ad uos scripta mittantur: ademptus tamen est effectus. prouidentiae uestrae profutura tractate: crebrior factus sum in scriptione contemptus. sed breuem sermonem decet exhibere eum, qui magna doluerit. cultorem uestrum fratrem meum Panfronium epistolaris apud culmen uestrum cura comitatur, cui quicquid gratiae concessum fuerit me quoque inpensorum uinculis obligabit, cui etiam aliqua de Vicariae dignitate suggerenda conmisi. uos petitionem meam ad effectum perducite, quia adsum partibus meis, quotiens apud emendatissimos hominum cogor subire testimonium, dum certis exhibeo. [*]( 1 abieotum deBet T residuum] al. remedium P in mg. m. alia 2 et ** B 3 sublimissorum B 4 muniui om. T 5 iusta (a ex c uel cc corr. m. 1) V tribuistis L\'Pb 6 posthabetes B mihi BL V 7 saluti T\' 8 imperi L; finit add. B ) [*]( XVI. 10 acapito L 11 poscentur Tl, poscetur L1 13 di- 1 spicere B 14 inquiret B 16 ademtus B 17 affectus Pb tractare Pb 18 contemtus B 19 uestrum] uero T 20 apnt T 21 quicquid (quic 8. I. m. 1) V, quidquid B quoquo B impensarum b, al. IpSafl P in mg. m. alia 22 obligbit L uicariae (caria in raa.) Y 23 cdmissi L1 25 oertis] al. disertis P in mg. m. alia elhibeo] finit add. B )

111

XVII. ENNODIVS DECORATO.

Recte creditur enuntiatrix esse lingua penetralium, quae latentis secreta animae ad lucem uocat eloquio: nesciretur amor pectorum, nisi illum sermo proditor indicaret: iure ueterum sapientia epistolis usa quasi clauibus repositum per eas uulgauit affectum. tracta est in testimonium scriptionis mens testata diligentiam: mutari caritatem non licuit, quam desiderans pagina interueniente promisisset. huic me ego consuetudini uel legi potius mancipaui, adserens litterarum fide quid de magnitudine tua sensibus inoleuit. uos si mecum pari cura in deuinctionem conuenitis, si fida interpres amicitia se aestimans uotum uidet alterius, responsum deferens tabella significet. ego munera salutationis inpertiens deliberationem meam non tamquam uerborum auarus occului.

XVIII. ENNODIVS FAVSTO.

In adserendis quibus suum non denegat honestas plena suffragium multiplicibus non utor adloquiis, ne prolixus sermo tamquam a negaturo uideatur inpetrasse beneficium: soletis enim quae poscenda sunt precibus anteferre. ad sublimem et magnificum uirum Opilionem parentes eius in Africa consistentes direxerunt certam diligentia inspirante personam, qua ad patrium solum remeante hoc mihi muneris praefatus iniunxit, ut ad magnificum uirum Agnellum pro commendatione suorum a uobis [*](XVII. 3 lingua esse Pb 5 peccorum Tl indicaiet∗∗ L 9 promisit P*; promisit. Et fort. consetudiai B 10 quod Pb 11 inoleum T1 12 diuinctionem BLPV conuenitis scripsi, conuenientes BLPTVb si] se T* int∗erpres (a fort. eras.) L 14 imptiens V, impartiens b 15 occului] finit add. B j ) [*]( . i XVIII. 18 asseruendis T 20 uidetur B eolites B i . 21 sablimen T\' 22 eus L, om. T affrica T 23 dirizerant B 24 remeante (mea corr.) L prefatis L iniunczit B )

112
scripta mereatur. quam rem, emendatissimi hominum, non negabitis, non contenti benignitatem uestram solos in Italia positos agnouisse. nunc obsequia mea litteris reddens causam scriptionis uerborum conpendiis indicaui. uos dicenti pauca praestate praecipua.

XVIIII. ENNODIVS APOLLINARI.

Producendo circa amantem uestri silentia ad absentiam corporalem animum transmisistis: retinendo paginas in inmensum creuit quae hactenus diuisio nil ualebat. res eo rediit per abstinentiam tabellarum, ut ueteris aeui prouidentia conferat nil amori. rancescit caritas, quam uerborum auarus despicit uentilare: sine cultura est diligentia in usum non reducta per paginas: stili frequentia uiuaci pabulo insitam pectoribus nutrit amicitiam. facilius, frater, fuerat desideriis meis te nullo tempore cupita tribuisse, quam saepe indulta subtrahere, quia otium corda nesciunt, quae cibis dulcibus pastor artifex inritasti. aliquanto enim tempore continuando scriptionem inmemorem me sequestrationis effeceras, dum effigiem uenerabilem placido inserebas adloquio: at nunc commeantium uacuas manus nudus inquisitor inspicio. ego tamen nolo errore meo alienas culpas adserere, ut quod factum doleo admisisse conuincar. accipe ergo, emendatissime hominum, desideriorum solacia per caelestem gratiam absentibus adtributa et perlatores, si mei estis memores, subleuate, ut nesciant peregrinationis [*]( 1 mereat** L 2 contempti T solos T*Pb, solus BLV, solas uel sola T1 5 pcipua (p ex pre corr. m. ant.) Lj finit add. B ) [*]( XVIIII. 8 aestris B silentia] laetitia B 9 retendo L1 ) [*]( 10 nalebit Ll 12 ranciscet B, rancessit L, ranceBsit T et Sirm. 18 dispicit B 15 amitidam T fater L 20 nnerabilem B ad B 21 aspicio V 22 quantum T quod 8. L m. 2 amisisse T 23 accipergo B 24 solatia LTV perlatoris T1 25 mei si V mei estes B, estis mei T mei si es|tis memoree L transpositionis signa add. m. tmt. esciant Tl )

113
incommoda, dum nominatis patriam commendatio amica contulerit. quibus remeantibus nuntio me uestrae ualitudinis subleuate.

XX. ENNODIVS IVLIANO V. L

Exercetur bonum diligentiae scriptione multiplici: linguae enim indicio animorum secreta panduntur. adsiduis curam inpendit adloquiis qui otium amore commutat. haec sunt officia, per quae tacitus innotescit affectus. familiaris perlator, nisi reddendas culmini uestro paginas accepisset, me oblitum reuerentiae debitae testaretur. nescio enim esse caritatis neglegens nec partam labore gratiam quieti seruiens effugare. multa debeo uerba foederi, sed ad breuitatem cogit epistola. uale, mi domine, honorem salutati accipiens et circa me adultam serua dignationem. sic bono in medium adscitus reipublicae de felicitatis tuae diuturnitate gratuleris.

XXI. CONSTANTIO EPISCOPO ENNODIVS.

Vigilius subdiaconus uester experiri uoluit quanta mihi a uobis caritas redderetur et ad occasionem profectus sui coniunctionem nostram conatus adducere, statum inter nos amicitiae, dum augetur honoribus, uult metiri, quatenus ad ipsum fructus redeat, quem ex diligentiae messe condidimus. hunc, si mereor, ad diaconii sacramenta perducite, ut dignitas praefati ad spem mihi proficiat maiora poscendi. sed ne petitionem [*]( 2 subleuate] finit add. B ) [*]( XX. 6 exercitnr B diligentiae bonum Pb 8 alloquiiB LTV, eloqtnis Pb 9 que B 10 culmine B accipisset B 11 debitae] neetrae Sirm. teetarentur B caritatis eese LPT Vb negliens B 19 labore (e in ras.) B 18 foederia B a*d (b erae.) L 14 saluti B 16 gratuleris] flnit add. B ) [*]( XXI. 19 anbdiaconfa B i T 20 coclsionem L1 • ****profectoB L 22 quatinuB T 24 diaeoni Lb perducitis P1, perdnoatifl b ) [*]( VI. ) [*]( 8 )

114
meam negatus frustretur effectus, sic concessum. meritis uestris locum per longa temporum interualla teneatis.

XXII. SVMMACHO PAPAE ENNODIVS.

Quamuis sublimi uiro Laurentio adsistat pro pignorum commendatione probitas sua. et patris prudentia causas subolis exequatur, attamen sollicitudine genitali ad ampliora procedit et uix credit pro filiis sufficere quod meretur. adiutricem in adstipulatione germinis paginam quaerit et trepidante diligentia patrium ardorem nititur cum uniuersitate partiri. cogitate si uiro optimo negari effectus potuit et pia et iusta poscenti. tribuat diuinitas effectum precibus eius et hunc beatitudinis uestrae nominatis conciliare dignetur affectum, ut erigat paruulos inplorata coronae uestrae miseratio, quatenus anxii circa ipsos genitoris uota superentur. domine mi, spero ut promissa dudum benignitas in ea parte testimonium ferat, si conprehensis superius geminatam inpendi gratiam qui per me precatur intellegat.

XXIII. ENNODIVS DOMINATORI.

Oportuerat quidem desideria uestra, quae fratris Agnelli patefecit allegatio, ut tabella reseraret et ad elicienda conloquia formam sermo praeuius exhiberet, quia potuit tibi restitui quod debebis nec ullo me colore defenderem te loquente a paginis abstinendo. in tuo iure fuit linguae nostrae ferias [*]( 1 meam om. sirm. frnstetar T sic] si B 2 teneatis] finit add. B emp. corr. ) [*]( XXII. 4 symacho BT 5 sublimis B larentio T adsigstat T 6 aobolis LTV 7 exsequatur LTV ampliore L procedat B1 9 adatipolationem T tepidante X1 10 patram P et Sirm. 18 me T ut uidetur paraolns B 14 quatenuB BPb, qaatinas LTV 15 mihi BLV 16 comprehensit T1 17 pcatari B intelligat finit B ) [*]( XXIII. 21 pateeoont allegatione b ut eac at T tn. 2 22 exiberet T1 23 debebus P te ex to T M. 2 loquenta B 24 suo T )

115
exercitio commutare et rubiginem rusticantis eloquii fabrilibus studiis amouere, quia sicut damnum caritatis est primum cupienti non dedicare sermonem, ita promulgatae scriptioni silentium reddere nec amicitiae suadet memoria nec pudoris. nunc tamen accessit ad genium meum quod paginas imperasti, etsi subtrahitur testimonio, quod numquam in amore uires interrogo. facessat ab ingeniis liberalibus, ut credas fascem esse intolerabilem, quem amicus inponit. tu tantum exacta conplectere et censuram castigans rancida iudicantum depone fastidia. absit a te eum non fouere qui paruit. in spem altioris meriti trahitur, etiamsi ueniat a moneta triuiali, qui tibi inpositum oris mancipauit obsequium. ergo uale, mi domine, quia nolo fieri prolixa quae non sunt ad perpendiculum fabricata conloquia. tu messem gratiae iuxta fiduciam meam tamquam uber solum restitue, quia in tuo posthac erit arbitrio, si crebro epistolas meas accipere uolueris, his me muniis inuitare.

XXIIII. ENNODIVS FAVSTO.

Aeger animus sicut silentia non patitur, ita processum narrationis abiurat: contestationi maeroris nec taciturnitas nec conloquia prolixa conueniunt: artatur pagina cui uix inter gemitus uerba tribuuntur. sed quid adsero linguae ferias plus loquendo et coactam necessariis epistulam terminis garrulitate polliceor? deum quaeso, ut anxietati meae de manifesto pro-

speritatis uestrae succurrat indicio. ille admittat lacrimas meas, cui clausa ora fabulantur, cui ad plenam legationem sufficit a conpunctione defluens imber oculorum. ego labefactatam non [*]( 2 dampnum LV 4 suadet] suae et B memoriae B 5 adcessit B inperaiti B 7 ingeniis (iia in ras.) T 8 qm poasitamieusT9iudicantiumb11aom.Bm poasit amicas T 9 iudicantium b 11 a om. B tribiali B 12 obseqtL B feri B 15 to Y 16 inuitare] finit ndd. B ) [*]( XXIIII. 19 eger B 20 meroris LTV 21 arctatur TV 22 tribnntnr L 24 pollioeor] prolixo fort.; sed ef. Epist. VII12 queeo TV allegationem fort. 27 inber B labefactam T1 ) [*]( 8* )

116
solum quietem meam sed et salutem inimicorum ualitudine et rumorum procellis agnosco. potens est diuinitas inmensae tempestatis incerta bono serenitatis amouere. uos, si de deo mereor, saluete et amanti in uobis conscientiam con Rauennates excubias tabellarum promulgatione consulite.

XXV. ENNODIVS BASSO.

Si uetus diligentia, quae a parentibus meis erga amplitudinem tuam fructus uberes de gratiae messe condebat, circa personam meam pro fidei memoria seruaretur, monstraret frequentia litterarum et insepuitam caritatem testis pectoris sermo recluderet. at nunc oblitum mei te sentio nec aliquam melioris saeculi retinere concordiam, quando nulla quae sollicitudinem tuam resignent scripta diriguntur. sed ego desiderii inpatientiam ad uerba conuerti, qui scio tunc nouellam amicitiam habere dulcitudinem, si annosa seruetur, et illud esse in affectione purius, quod nostri examinauere maiores, sciens quia si Camillum mente retines, Ennodium non omittes. qua de re salutationis munera epistolari cura persoluens precor, ut baiulum praesentium clericum meum, quem ad Gallias et suae utilitatis et meae iussionis causa perduxit, susceptum habere digneris. quo remeante prospera uestra scriptione signate, ut si quid in amore damni fecit obliuio, epistolaris sollicitudo restituat.

XXVI. ENNODIVS EVGENETI V. I.

Faustum caelo omen adueniens auspicia uestra conroboret et tirocinia canae dignitatis suis muniant diuina consiliis. [*]( 1 in amicorum Pb 2 inmense B 3 si om. T 4 salnate B, salute L 5 consulite] finit add. B ) [*]( XXV. 12 ad B suaeculi B, saeculis V1 14 inpatientia me fort. 15 *abere B , dnlcedinem LTVb 17 quod] qui T sciens — retines om. Ll, add. in mg. m. ant. catnellom BPTVb 19 pręcor ex poęor L baiolum B 20 sna P utilitatis B Tb, utiliias LPTlV insBionns T 22 ut] 4 T s. l. m. 2 dampni LV fecerit T 28 restituat] flnit add. B ) [*]( XXVI. 26 ũι J3, om. T 27 tyrocinia BLPV )

117
per uos supernus fauor regat dominum libertatis, ut ex pec* toris uestri fonte ad aures principis defluat quod in uobis aetherius imber infuderit. ecce quae debui uota rudimentis lieet coactis in artum sermonibus enarraui. uos mementote promissi amoris et foederis, ut sine mutationis dispendio debitum mihi quaestura dissoluat. tenete circa me animum decessoris: dignitatis uestrae pollicitatio non frangatur uariata personis domini mei. saluete pro desiderio supplicis et in magna bene. ficiorum promulgatione suscipite parca conloquia. talis enim est usus felicium et natura meliorum, ut linguae copias rebus et praestitis antecellant.

XXVII. ENNODIVS SENARIO.

Festinatio perlatoris in artum coegit epistulam et dolentem magna fecit pauca dictare. apud eum tamen ista non grauant, qui inter sermonum angustias interpres est sensuum. super tarditate enim domni Fausti et opinionum uarietate discrucior. uos post deum anxietati meae celeri rescriptione succurrite, quia deterius est incerta macerari spe quam manifestam desperationem indicio amantis agnoscere. ualete, mi domini, et aduertentes quid cupiam uotiua uel necessaria promulgate conloquia.

XXVIII. ENNODIVS AGAPITO.

Si mihi ex sententia dies fluerent, non negotiosis operam paginis potius quam obsequentibus exhiberem nec munus [*]( .ł\' 1 fauor] amor T liberatis B ut Bb,-et LPTV 3 ae- thereaa Pb, aeternus Sirm. 5 dispendio non dabltum nichifrangatur T (corr m. 2) 6 animam T* 7 persona fort.; post personis uulgo interpungitur, cf. Wiener Studien II p. 231 \' 10 usus L S. t m. ant. cupias B 11 antecellant] finit add. B i ) [*]( XXVII. 14 et om. Sirm. 15 magnam L ***ista L. 16 sens*um L 17 domini B 19 disperationem JS 90 cegnoseere T 21 conloquia] finit add. B. )

118
caritatis ad officia peregrina transducerem. sed coactus rem diligentiae necessariis commutaui. sublimis enim et magnificus uir pro dolosis inimicorum laborat insidiis, qui per me aequitatis uestrae inplorat patrocinium, ne praua concinnatio opinionem eius permittatur incessere et fabricati rumoris ferat forte conpendium. domine mi, salutationem largissimam dicens deprecor, ut ille qui in uobis notus est uigor adsurgat et quod a partibus uestris poscitur mei sermonis obsequio ad inpetrationem congruam perducatur.

XXVIIII. PAPAE ENNODIVS.

Caelestis utilitatem sequacium cura disponit: inauspicata bene de deo merentibus dona tribuuntur: ingerit superna dispensatio etiam quod supplicare humanitas non praesumit agnouerunt aduersarii sedis uestrae quo propugnante uincantur, quod proxime de Aquileiensi redemptor noster persona reserauit. et ideo inter excellentia munerum diuinorum peto, ut mei corona uestra meminisse non abnuat. inuitat enim ad famulandum plurimos qui quamuis longe positum diligit obsequentem. uale.

XXX. EVGENETI V. I. ENNODIVS.

Postquam prima spei meae effectum dedere conloquia, ad usum sermonis ora diu feriata laxaui: animatur enim successibus etiam cui per conscientiam non subpetit Latiaris eruditio. cessantibus studiis saepe facundum gaudia reddiderunt: [*]( XXVIII. 1 peregrinatums ducerem T 4 continnatio L 6 domine om. B, domini B (8. I. m. rec. F) b mi T, mihi BLPV, nostri B (s. 2. m. rec. ?) b 8 imperandum L 9 congruãt B perducatur] flnit add. B , ) [*]( XXVIIII. 12 sequatium LT inauspica T 13 de deo ex debeo B bona L1 ingerit s. dispensatio om. T 14 praesumet B 16 aquiligensi B, aquiliensi T 17 numerum L 19 diliget B ) [*]( XXX. 21 eugeniti tι̃c. B 22 dederet Tl 24 latiares B, lanaris T 25 cessantibus ergo Pb facundus B, facondum Tl meroris BLTV )

119
maeroris nubila si hilaritas depellit, mox rutilantia per sudum uerba discurrunt. itaque aut perfectos nos laetitia monstrat aut infantes facit aduersitas. haec, mi domine, nobis etiam adstipulantibus confirmantur. ergo tempus prosperitatis amplexus reddo debendae salutationis affectum, sperans ut circa me nobilis promissio, quae a plenitudine gratiae sumpsit exordium, quasi incrementis egena geminetur. uale.

XXXI. ENNODIVS AVITO.

Licet multam nobis per litteras magnitudinis tuae occasionem gaudii lamenta pepererunt, cum ad hilaritatis obsequium index funeris sermo militasset, non tamen par lacrimis iucunditas contigit nec maeroris turbidum ex toto alloquii serena depulerunt. retinet adflictionem mens de tanti decessione pontificis etiam post desiderata conloquia, ob hoc quia natura rerum est, ut quaelibet laetitia uel modici angoris conlatione superetur. sed quid noua commemoratione facimus quae animum clandestina hactenus iactatione domuerunt? uotis uestris cum dei adiutorio comitem me promitto, dummodo salua domni papae nostri incolumitate talem uos elegisse cognoscam, quem eum, cui animae cura est, laudare non pudeat. nefas est enim credentem ad obliqua prouocare et quem affectu obligastis per incerta deducere. uale.

XXXII. ENNODIVS EVGENETI.

Non aestimo rem obsequii frequentia posse rancescere nec culturam diligentiae uitio garrulitatis adscribi. suppetat forte [*]( 1 ai om. Sirm. depellet B 2 ita \' B letioia nos T 5 daebende L, debende in debite corr. T m. U 6 a] ad L 1 ) [*]( XXXI. 10 occãsionem Ll ut saepius 11 gaudia B pepererint P indiz B1 12 p non B p B iocanditas B\' 13 meroris BLTV colloquii Sirm. 15 ob] ab SWm. cf. Epist. II 20 16 letitia V 17 clandiBtina B 19 promito T 20 eti B exp. eorr. 21 pudeant L 28 diducere LV oale om. TV ) [*]( XXXII. 25 engeniti B 26 ranciscere B )

120
de abstinentia tabellarum excusatio illis, qui publicae utilitatis muniis occupantur: ueniam non meretur, si ab scriptionis adsiduitate temperet absolutus. liquido confitetur amoris neglegentiam qui cum possit epistulas, in quibus est affectionis pabulum, non ministrat: error otiosi est, si bene conperta mens per linguae ferias desideratis adtenuetur inpasta conloquiis. sed sicut nos religionem gratiae fouere conuenit curis saecularibus nil debentes, ita, nisi magnitudo uestra partibus suis adfuerit promulgatione responsi, damnatis probe facta reticendo, quia si tollantur uirtutibus praemia, quem laborasse non pudeat ? ecce, quantum aestimo, breui elocutus utrorumque propositum animo meo male esse confiteor, quod remeante Montanario, cum dedissem paginas, non recepi, quod debitum posco lege restitui, pudore geminari. nunc uale, mi domine, et uestram quaerens, propriam nuntians sospitatem deum precor, ut si mei memor est, prospera uestra multiplicet.

XXXIII. ENNODIVS SENARIO.

Si amor pudori adquiesceret, si caritatis inpatientia uerecundiae lege teneretur, a paginalibus officiis temperarem et silentii formam uestri imitator adsumerem, non inprouidus aestimator coniciens illa, quibus remuneratio a uobis subtrahitur, non amari nec suaderi facilius tabellarum abstinentiam quam tacendo, uiros comitatensis exercitii per linguae ferias clamare quid respuant. sed non ita est magnitudo [*]( 2 muniis Pb, munue BLT1V, moneribus T* ab] a Pb 3 confi**|tetur (te eras.) L negligentiam BT 4 est T s. I. 5 occiosi T 7 gratia B, anime T 9 affaerit LPTVb dampnatis T, damnates B 11 utrorumquę B 13 recipi B 14 podore B1 geminati T* 15 querqns B 16 memore. Ll m eras. et re in rS corr. m. ant. multiplicet] finit add. B ) [*]( XXXIII. 19 pudore fbrt. inpacientia B 90 tenetor L 21 silentii in silentium carr. T m. 2 formam Bb, om. LPTV imitatur B impronide Pb 22 aestimatar B subtrahetur B 24 uiro comittat enais Bb )

121
tua lineis quadrata fabrilibus, ut quolibet tecta uelamine amantis oculos possit effugere, quia sine obstaculo uestium penetralia respicit mens amici. nemo aestimet quod latentis interna consilii apud caros aulicis excocta fornacibus celet urbanitas. sed credo, querelis meis illud ordinis uestri aptum excusationibus genus opponas: non recte ab occupatis otiosorum munia postulari, uix ad haec officia posse descendere obsequiis principalibus adhaerentes. audiui quidem saepe talia, sed confiteor non recepi, quia frequenter necessitates desideria transcendunt et sine intermissione timor cedit affectui uoluntas in culpa est, quae concinnata excusatione defenditur. ecce, mi domine, quam magna doleam, cum officio salutationis adserui, perlatorem utrimque earum pro fide sua et nobilitate commendans, ut beneficio culminis uestri inimicorum eius insolentia technis suis oppressa subiaceat. uale.

XXXIIII. ENNODIVS HORMISDAE.

Postquam uotiua mihi necessitas uestra beneficio proximitatis desiderii spondere coepit effectum, animo ad longiora transistis et cum Liguriam paene manu contingitis, linguam feriis deputastis. minus licuit absentiae, dum sanctitatem uestram prolixa uiarum interualla tenuerunt: pensabat confabulatio dispendia uisionis et in remediis prouisa diligentiae litterarum commercia praestabantur, per quae officia inter habitatione discretos nil peribat affectui. sed credo eligitis [*]( ( 1 quodlibet BT1 uelanime Z* 2 posei B sine] ai B 4 aput B orbanitas B 5 quaerillis B, qugrelis L,, querulis T* 6 occopatis B 7 diacendere B 8 adherentes B 9 recipi BPb necessitatis B 13 utrimque scripsi, utrique BLPTVb etsuauit B 14 eius om. Pb 15 tagnis BLV, regnis PTb ) [*]( XXXIIII. 17 hormisde LT 18 uotiuum T nra T beniflcio B 19 caepit epondere Sirm. longior L 20 contigitia L linguax T 21 deputatis T absente T1 scanctitatem B 23 remidiis B 24 prestabautur B 25 nihil B )

122
amicis difficiliora tribuere, non putantes beneficium, si pascar in tanta uicinitate conloquiis. at ego casum meum uersa aestimatione suspiro, ne beatitudo tua retulerit ad iudicium quod exhibuit blandimentis, dum quod praecessit adscribit tempori non amori. facessat a nostro in amicitiis frons picta proposito: nos ad hanc fabricam nulla praecedentium studiorum lima conposuit: nudam scimus ad coniunctionem adferre conconcordiam : urbanitatem inter caros ut uenena respuimus. ergo, mi domine, salutationem accipiens amantem tui in hac potius parte sectare, ut et culturam fidei per frequentiam sermonis inpendas et ex secreto pectoris infucata expectanti uerba concedas. uale.

XXXV. ENNODIVS APRONIANO V. I.

In usu est uiris morum claritate fulgentibus religionem amicitiae per culturam nutrire conloquii, ut dum gratiae germina fotu confabulationis animantur, ad messem coniunctio foederata perueniat. per haec enim munia uoluit senior prouidentia absentiae nil licere. merito de uobis emendatissimus hominum domnus Faustus praedicat singulare testimonium. sine nube datur agnosci nihil de eo dubitandum quem probatus attollit. sed nunc ad epistulae angustias me reducens secretis debitam laudem claudo penetralibus, ne quod apud externos faciendum est apud uos inportunitate rancescat. uale, mi domine, salutationem obsequentissimam accipiens: deum precor, ut prospera uestra in longum producens mihi quoque secundis amicorum successibus spondeat auctionem. uale. [*]( 2 ad L* ut uidetur 3 Simatione B 6 Acta V, proflcta L 6 praecidentium B 12 uale om. PTV ) [*]( XXXV. 14 approniano T ui. Bb, om. LTV 15 oiri B, uir** 1 (is eras.) L 17 coniuncto F o in ras. 22 debitum T 24 ranciscat B 25 d∗m (n eras.) L 27 actionem T aale om. T )

123