Epistulae

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

I. SENATORI EPISCOPO ENNODIVS.

Prima res est sancto conueniens sine dubitatione proposito sponte pro iustitia facere quicquid alii solent monitis exhibere, sed honestati proxima uel secunda rectis suggestionibus non grauari. in qua parte et si principem locum non possidet qui monetur, habet tamen dei gratiam, quod ueritatis insinuationibus non repugnat. causam ergo praefationis insinuo, ne et ego utilitatem meam differre uidear prolixitate sermonum. dudum per me suppliciter postulaui, ut de mancipiis, quae de casa mea a uestris sollicitata constabat, unum mihi quod remanserat redderetur. dedistis precibus meis sancta promissione responsum, ut etiamsi uobis puer ipse iure conpeteret, uos tamen gratiam commodis anteferre. regresso me de Rauenna, quod dictu nefas est, pro peccatis meis effectum sacerdotalis definitio habere non potuit. adscribo meritis meis, quod cuius ore damnatur mendacium statuta uiolauit. ecce iterum me ad conscientiam uestram refero, ecce quod filium decet exhibeo, ut per sublimem et magnificum uirum domnum Victorem ad humilitatem conferam quicquid mihi poterat legum saecularium auctoritate praestari. uidete si reus sum, qui elegi uirum antistitum moribus congruentem, qui uel contra aequitatem repugnantium indomita posset corda mollire. effectum mihi [*]( I. 2 Ennodiui om. T 4 quidquid B aliia. T 5 hone* state T suggestibus T1 6 posse4it B 7 *quod L 9 prolexitate B 10 pro me fort. suppleciter poatolaui B 11 unum ex ufi T m. a 13 ut idem ualet ac scilicet, cf. Wiener StwHen II p. 249 14 antefarit T1 ut uidetur 16 diffiuitio PTb 17 damnantur L 18 filium] fidelium B 19 uirum om. 1 B 20 secularium B, saecularum L 22 equitatem B, equitatum T1 )

72
negotii iam promisi, qui legati meritum conprobaui prouidete, si religionem deceat, si a pontifice dignum sit illum, qui potest cautibus inperare, contemni. duo sunt quae mecum faciunt, negotii sinceritas et genius subplicantis: quicquid contra hoc obstiterit, bonorum sententiam mox meretur.

II. EVGENETI ENNODIVS.

Quamuis commercia litterarum magis sint laetitiae quam maeroris nec secretum pectoris aut amicitiae diligentiam bene in lucem digerat clauda recenti confusione elocutio: uidero tamen utrum dispendium caritati inferat sermo rarior, monstrat tamen si nullus prorogetur infantiam. testem diuinitas gratiae linguae dedit officium. sed dicas, mi domine, haec aliena esse ab eo quem nouerim maximis doloribus occupatum, pressum pectus angoribus ad amoris uerba non erigi nec quicquam delenificum lamenta sentire: res quae mentem premit repudiat quod oblectat auditum: qui maior animae fuit portio frater in superis, hanc transtulit ad sepulcra. quid exigendum ab illo sit, cuius diuiduum salutis busta clauserunt? in summis adflictionibus queri non posse uocem gemitibus subiugatam. lacrimarum tempore dictatur inportuna narratio. respondebo, quod par quoque meum pectus acerbi casus maeror intrauerit. nec diuidi me posse ab eius tristitia, quem mihi pro uoluntatum similitudine nonnunquam laeta iunxerunt. ostendo tamen saepe grauioris mali in luctibus indicem fuisse sermonem et intercepta taciturnitatis remedia proditore conloquio. dicam: [*]( n 2 reginem B . 3 qua ex qui T corr. 4 et ex e V eorr. m. 1 ? hoc contra extiterit T ) [*]( II. 7 ennodius om. T 8 commertia LV, commentia PT 9 meroris BLTV 10 uideo T 11 inserat L* 12 protegetur T1 15 pectus eae peccatis T quidquam B 16 premet B, praemit F* 18 superas Lt ut uidetur sepulchra BL 19 diuiduum] dimidium Sirm. 20 quaeri b et sirm. 21 dictatur scripsi, dicatnr BLPTVb 22 meror BLTV 24 nonunquam B iuncxeront BL, iunxerant V 25 saepae B 26 tacetnrnetatis B )

73
qui lamentationi suae paginas denegat in una aetate uult perire quod deflet: non meretur recordatio fratris et docti, ut planctibus quid de ipso senserimus occumbat: feriato ore in planctibus parcus est animus: amati commemoratio quae mandatur tabellis uiscera carorum aculeis uiolenter inrumpit: numquam patitur obitum ueterescere relatio funeris digesta per litteras. hoc studio magnitudinem tuam flens consolator appello, ut uicarii sermonis beneficio et promissus sub inuocatione dei inter nos nutriatur affectus et persona facundiae, quae meritis suis occasum non patitur, nostra quoque confabulatione reuiuiscat.

III. DOMNO SVO FAVSTO ENNODIVS.

Cum scribendi occasio et domestica et amica subpeditet, quare a paginis temperem tamquam indigus perlatoris, maxime cum sedulitas litterarum responsa mihi soleat saepe praestare? huic se studio comitem dedit honorabilis uiri ueneratoris uestri fratris Constanti postulatio, qui industriam suam, qua apud uos domnos, ut efficacem decet, innotuit, meis desiderat beneficiis subiugare. transcribit enim ad aliena iura sudorem suum qui debere uult commendaticiis quod meretur. dedi tamen manus precibus et pro eius desiderio sub occasione exhibendae humilitatis scripta prorogaui deum rogans, ut sub omni [*]( 1 talamentioni B, lamentationis L 3 quid om. B senseri- O mna L mns ex a ? corr. m. 2 feriat B, a feriato TV 4 plantibus T\' mandantur T 5 nunquam B 6 neteriscere B, neterascere T1 7 consolatnr B 10 occiaum L\' ut uidetur i ) [*]( III. 13 d6o B 14 subpedetet B 15 a B in mg. add. temperiem T indigus Bb, indiias V, indictus LP, indiciis T maxima S B 16 sepae B 17 neneratores B, uenatoris LPb 18 fratres B constantii T 19 apnt B domd nos scripsi, domnus BLPTVb 19 decit B\' 21 commendatiis T, cdmentatiis L 22 exhibende B 28 humilitatis (il ita ras.) B deum] deifi T caeleritate B )

74
celeritate nuntios me uestrae ualitudinis et prosperitatis adtollat nominatum tamen pro mei consideratione magnitudo uestra gemino, m indignus precator non- sum, fauore comitetur.

IIII. ENNODIVS ABBATI STEPHANO.

Litterarum uestrarum quam dulce negotium est, quod mihi spiritale munus exhibuit! quam uotiua perlatorum necessitas, quae remedii sui studio desideriis medetur alienis! confiteor, nisi repugnaret proposito, inimica pene ad turbandam aliquorum securitatem uota conciperem. ecce praestant aduersa quod secunda non tribuunt. sanctorum litteras tranquillis rebus unde peccator acciperem, quas numquam meritorum meorum nitor exegit? ecce quantum mihi contulerunt suffragium qui a uobis obtinuisse se confitentur. diuinam aestimo prouidentiam ista tribuere. multum iam credo quod de malae conuersationis fasce deposui. proximus est innocentiae qui sanctorum meretur alloquia. quare dum me saecularis licentia inmunda possedit, numquam tanti uiri apices merui, post etiam per longa interualla numquam huiusmodi bona suscepi. deus magne, quam dignitatem seruientibus tibi tribuis, ut quos respicere coeperis etiam amicis tuis reddas acceptos! uere semper uos singulari cultura suspexi, semper uenerandis moribus [*]( 3 precator (ca in ras.) V fabore B ) [*]( IIII. 5 ennodius—l. 16 prozimus est bis exh. B, priore apographo expuncto folii 55r quod relicum erat et totum folium 55 uacuum ennodius om. T stefano BIV 7 manos B (apogr. 1 et 2) exibnit B (apogr. 1) L* 8 studio] stimulo B (apogr. 2) desiderio T* 9 penae B (apogr. 1 et 2) alicorum B (apogr. 1) 10 conceperem B (apogr. 1), conceperim B (apogr. 2) squa ecce T squa exp. preetant B (apogr. 1. et 2) 11 tribuunt (u eras.) L 12 peccatorum T\' acceperem B (apogr. 1), acceperim B (apogr. 2) quam L 13 contolerunt B (apogr. 1) quia T in ras. m. 2 16 ista] illa Sirm. male B (apogr. t et 2) LTV 17 colloquia Sirm. secularis B 19 per] qui L suscipi B 20 seruientibua] credentibus T 21 ceperu BL TV acceptus B )

75
granata peccatis colla submisi. ecce iam quasi aequalis appellor. erexit me diu custodita subiectio, foue ergo me orationibus tuis: ostendis enim paginis fragile a uobis non exhiberi patrocinium. nam et isti suscepti sunt, qui mihi bona, de quibus gestio, contulerunt. ad rem redeo. perditus ille clericus expauit causam dicere apud episcopum, postquam defendi a me uidit eos, quibus meum deputastis obsequium. suggero, si iubetis, ut unus de ipsis Rauennam ambulet cum uestris ad filium uestrum domnum Faustum commendaticiis, ne in praeiudicio ipsorum uenalis iudicum, qui Mediolani exuberant, sententia depromatur.

V. ENNODIVS MAXIMO.

Grandes hiatus paterer litterarum uestrarum eleuatus alloquio, si non mei conscius inperitiam pudore conprimerem et iudicii lancem tenerem, etiam cum laudor inmeritus. uos dignatio censurae fecit immemores: me propositum intra uerecundum degere penetrale conpellit. uos scripta mea tanquam amantes adtollitis: me necesse est illos metuere, qui rancido despicientes cuncta neglectu etiam edecumata condemnant. ago. tamen gratias quod apud domnum Patricium talem me iudicari scribitis, qualem uestro testimonio reddidistis. insinuationi ergo amor debetur iste, non paginae, quam scaber stilus sine eloquentiae dote signauit. salutationem tamen magnitudini uestrae dignam referens deo gratias ago, quod uotiuis uos auctos successibus reduxit ad propria, quos mens mea pro conexione caritatis numquam sentit absentes. [*]( 1 summisi BV equalis B 2 me ergo Pb 3 eiiberi u BL\' 6 dicere cauaam T 8 adi T 9 cdmendatiis L ) [*]( I V. 17 censure B 19 adtollites B 20 edocumta ex edecnmata B 23 debetur amor T pagina ex pagine B 25 ag.o B uotiuos B 26 actos T, aut eos re B 27 pagin. (m? tras.) L claritatis T )

76

VI. ENNODIVS LAVRENTIO,

Dandae sunt manus amoris imperio: uinctum me tenet adfectio cui uerba concessi, ut quod ad salue debitum pertinet non tacerem. domestici perlatoris occasio mihi perire non potuit, nisi ad diligentiae testimonium scripta transmitterem. salutans ergo reuerentia debita precor, ut uicario me releuetis affatu, quia promitto mihi litterarum prorogatione responsum.

VII. ENNODIVS ADEODATO PRESBVTERO.

Quis uestrae affectionis inmemor nisi qui est inhumanus existat? quis totius religionis personae apud deum nolit habere suffragium? ego maxime, qui et grauibus peccatorum sarcinis premor et uestram gratiam obtinui, quae res mihi absolutionem integram pollicetur. salutans ergo ueneranter et debite spero, ut pro me per omnia sanctorum loca uota facias: quae consecutus dei beneficia sine mora dissoluam, quia conpertum mihi est, quod mereris audiri.

VIII. ENNODIVS AVIENO.

Si offensa praestat, ut magnitudinis tuae scripta geminentur, quam uellem saepe illa sereni pectoris tui tranquilla turbari? et nisi aduersaretur proposito, causas indignationis ingererem, quando quod amor non meretur per culpas optinui. ego tamen errore uacare me nuntio in ea causa, in qua dum accusatis neglegentiam, praemium contulistis. puerum turbatus direxi, [*]( VI. 5 taceret Tl 6 ad (d 8. I.) Y transmitterem (tt ex s ? corr.) L 7 reueletis L ) [*]( VII. 13 exsistat V nollet B 15 gratiam uram (urim in mg. add.) B 16 uenerantur Tl 17 quaeJ quem B 19 mereres B ) [*]( VIII. 23 sepe B 25 obtinui per culpas b 27 praemium V a exp. m. 1 )

77
per quem nihil aliud quam quod opus esset ostendi. libero pectore lingua uacat officiis: mens confusa gratiam salutationis abiurat. ecce deo in utroque gratias, quia nec ego reus sum et uos me reum esse credidistis. beneficium mihi commotio uestra contulit, quod nix dedisset affectio. ego quid tibi debeam explicare non possum: pauper est caritas, in cuius narratione sermo non deficit. domine mi, salutem debitam dicens deum rogo, ut quodlibet animo gesseris semper scribas.