Epistulae

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

XXI. ENNODIVS ALBINO.

Quater ad magnitudinem uestram scripta prorogaui et adhuc tamquam deses accusor. lingua militauit affectui: adsituitas diligentiam non meretur. credo portitoris aut neglegentia aut inuidia ad hanc me offensam fuisse perductum. ecce tamen scripta multiplico et pro uoto uestro prosperitatis meae indicia faciens de uestra cupio felicitate gaudere. salue, mi [*]( 1 peregrinantis B proinde Sinn. 2 perisse (er in ras.) B 3 liberari B 6 occisione Lx, occasionem T\' ) [*]( XX. 9 ennodias om. T 10 caeler BLV, sceler T 13 res crepera] retia (recia T) parat PTb adque B 14 tutetur T ab ex ad L m. 2, ob fort.; cf. Epist. IV 31, VII 24 15 dioena ergo T 16 dilenificae BLV 17 stimulia] famulis V ) [*]( XXI. 19 ennodius om. T 21 desis BLTXV 22 negligentia BT )

65
domine, et amantem uestri sub omni dignatione releuate,. quia deo proximam rem facitis, patrocinio uestro credentem plena fide et communione releuare.

XXII. FAVSTO ENNODIVS.

Superuacuis ad beneficia laborat inpendiis qui solem certat facibus adiuuare. gratiae plenitudo abiectione non indiget, nec ulla requirit conmendationis augmenta quem ad amicitiarum cumulum merita pertulerunt. inlustrem et patricium uirum Albinum parentem uestrum stili mei cura prosequitur, cui per paginam non inpendo necessaria sed uotiua, et quamuis utilitati eius nihil adiciam, amorem tamen mereor, quod praedicti iussa conpleui. uenerabili ergo domino obsequium salutationis inpertiens precor, ut circa diligentiam suam praedictus uir magnificus recipiat quod mihi, dum uos colit, exhibuit. noni enim cito amplissimum uirum ad cordis uestri esse penetralia. perducendum, quem innocens propositum suis erit apud uos dotibus adiuturum.

XXIII. DOMNO SVO FAVSTO ENNODIVS DIACONVS.

Sine dispendio tulelae orbantur quos ad uos pertinere contigerit: non desunt illis paterna subsidia quos fouetis. Lupicinum Euprepiae nostrae filium loquor: ad ipsum pertinet praefata generalitas, de cuius substantia sublimis uir uenerator uester comes Tancila dixit mihi, a domno nostro rege quod [*]( 2 facitea B\' ) [*]( XXII. 5 ennodias om. T 6 saperuacuus T* 7 indegit (e corr. uidetur) B 8 requiret B au∗menta (g partim eras.) L, aumenta B 9 cumolum B pertolerunt B 10 parentS (alt. e n u m. 1) V 13 domino T 8. 2. m. 2 15 magneficus B colet B exibuit BL (post ras.) P 17 aput B ) [*]( XXIII. 20 domino L domno BUO et Ennodius diaconus om. T 21 dispendio (alt. d in ras.) B 23 eupraepiae V, aeuprgpxiae B, eappie T 25 comis B domino Pb ) [*]( VI. ) [*]( 5 )

66
referri graue sit. inpetratum. nam uniuersas matris eius facultatulas a Torisa uel aliis adserit fuisse conpetitas. aliud, quod infelicitati pupilli potuissem praestare, non habui, nisi ut uestram notitiam instruerem et ueri fungerer relatoris officio. uestrum est inspirante deo circa miserum prouidere quod adiuuet: ad me respexit quae mihi resignata sunt indicare. domini uere mei salutationis obsequia praesentans de clementia diuina postulo, ut laborem uestrum iuuamen caeleste comitetur.

XXIIII. DOMNO SVO FAVSTO ENNODIVS DIACONVS.

Dispendium credo esse diligentiae nullas commeantium manus litterarum dote munerari, quae solent lectione etiam uultus ad longinqua portare et carorum imagines officio praesentare sermonis. ad ista iungitur etiam bene de utrisque merentis sublimissimi Luminosi portitoris occasio, qui ad religionem meritorum. uestrorum suae quoque gratiae fructus adiungit. quis geminus patiatur ut sub quacumque neglegentia hebetetur affectus, si a paginis temperem, quas dignatio uestra exigit, et si illas nominatus non accipiat perferendas ? deo gratias, quod in fronte epistulae locandum fuit, quia felicitas uestra uotiuis erigitur aucta successibus, quod tumida inimicorum ceruix Christo deo nostro grauata subcumbit. spe praeceperam quod effectus ostendit. bene enim sententiae caelestis finem praenoscit qui nouit qualitatem eius de actuum humanorum [*]( allis 2 adserit V, asserit aliis T 3 prestare B 5 adiauit B 6indicateTlsaV 6 indicate T1 8 upostoulo V ) [*]( XXIIII. 10 domino L fansto inscr. T 11 nulla seommeantium B 13 presentare TV 14 de om. T utrisqaae B, utriasqae Pb merentes B 15 occasio L\' 17 geminos B F1, gemin\' T (sed in mg. geniI, genius b negligentia B\'T 18 18 haebetetar L\', hebitar B, habitetur b effectus T temperiem LVl 19 nominatas V* 21 ersgitar B aata T 22 noatro scripsi, non BLTVb, nunc P praeciperam B 28 effectus (pr. e in ras.) B 24 acUum L )

67
serenitate colligere. uale ergo longum, mi domine, et amantem uestri stili usu releuate, ut quicquid subtrahunt interualla terrarum tabellaria conpenset oblatio.

XXV. FAVSTO QVAESTORI ENNODIVS DIACONVS.

Pro caelesti dispositione reditus med indicia fieri: nullo magis quam amico Rauennam properante conuenit, cuius fidelis relatio etiam pagina cessante suffecerat. sed usu abstinere non potui, quo si sub quocumque neglectu temperem, uideor damnasse stili frequentiam quam amaui. iungitur quod praedicto obuias in negatione manus exhibere non potui, qui scit ab amantibus sui securus exigere quod eis pro religione conscientiae nouit fideliter exhibere. Rauennam ergo digressus, quae quicquid in praesenti uita habeo dulce conplectitur, Mediolanum salua corporis ualitudine Christo prosequente perueni, male ferens quam in redeundo hieme inpellente optaui forsitan contra desideria celeritatem. sed ad deum cuncta referenda sunt, cui adiacet humana facta conponere et diligentiam corporalem aeterni amoris sapore mutare. nunc ad scriptionis causam dicta humili salutatione et conmendationem me confero perlatoris, qui si pro mentis uestrae serenitate gratuletur beneficiis, agnoscit se aut recepisse quod uestris praestitit aut qualiter amare debeat incitari. quem, si uel nolit, festinum redire conpellite, quia et affectui meo praesentia eius est necessaria et si deus promissionem statuerit, cum ipse iusserit, utilitati expectatur adcommoda. [*]( 1 se∗renitate (d fort. eras) L colligitur Tl 2 steli Bx reuelare Tl quidqait B subtrannt B1 ) [*]( XXV. 5 faasto inscr. T 6 iudicia LP 7 amico (a ita ras.) B cui. T 8 cessente B snfficerat B 9 quod L, a qao fort. 11 exibere L (post. ras.) T 14 quidquid. B 15 christus T 17 referenda sunt ouneta T 18 compositione T 19 conmen- dationem scripsi, coameudatione B, commendatione LPTVb 20dicto T\' 22 au se T preetitit B 23 incitare T\' nollit B redire festinum T 26 ezspectatur V acomoda T ) [*]( 5* )

68

XXVI. ENNODIVS LIBERIO.

Aut alitur aut sustentatur scriptione diligentia: ministra affectionis est epistularis confabulatio: muta caritas simulacrum praesentat ingrati: depretiat genium suum quae in uocem non prorumpit amicitia. bene secretum pectoris reseratur claue sermonis: dignatione uestra iam potior. haec pro ingenii uiribus paginalis conmercii libamenta dedicaui, per quae usurpo uindicare mihi meritum plus amantis. nemo enim taciturnitatis repagulo ora porrigit, quem decisi foederis memorem proditor mentis loquela non deserit. principem ergo locum in litteraria communione possideo et maiori cultura dignus sum, qui prior quid gestirem patefeci linguae testimonio. ecoe religionem dirigendae paginae sine nube disserui. uestrum est in me fouere quod recepistis, ne iudicia culminis uestri me iacente patiantur examen. exponit enim censurae sententiam suam quisquis quod elegit non tuetur. domine mi, salutationis reuerentiam pleno dependens obsequio deum rogo, ut beneficiorum circa uos suorum incrementa multiplicet, quia solus census est meorum plenissime conmodorum, qui celsitudinem uestram ad fastigia quae debentur extulerit.

XXVII. HONORATO ENNODIVS.

In uicinitate uos degere moderna scriptione signastis, iungentes ad dispendia gaudiorum statum uestrae ualitudinis inminutum. non nego, sic mereor, ut semper mihi cum dulcibus [*]( XXVL 2 ennodius om. T 3 aUtor B scriptionem T1, sabscriptione L 5 repraesentat Sirm. depciat LPT quem T 7 dignationem Sirm. nestra BTb, nestram LPV et Sirm. potior BPb, patior TV et Sirm., patior L 8 uendicare T 11 loquilla B 13 qui Tl 14 disserui T corr. M. 2 15 coepiBtis b, cepistis b 16 paciantnr B 17 elegerit T mihi BL V 20 plenissimns fort. cdmodorum (c5 ex con) L h ) [*]( XXVII. 23 ennodias om. T 24 nicinate L deg.ere L 26 ego Т1b at Y a. I. m. 1, ut T s. I. m. 2, et L, om. P )

69
amara socientur. hactenus uos Rauennatibus occupatos excubiis aduersa tenuerunt, unde quia lazari contigit, corporalia in uobis est labefactata substantia, ne in totum liceret optata promereri. quam dura est humanarum rerum condicio, quae quotiens desideriis aliquo sapore responderit, mox et in foribus concessa permutat. expani tamen calumniam, quam oratoria et nimis Daedala preuisione litteris indidisti, ut indidisti pro utilitate tua nolle me credas, si efficere non potuisse signauero. o artificis ingenii secretum, quod plus commoditati prospicit quam de amore confidat! deus testis est me tibi non negaturum esse quod ualeo. tu deum roga, ut actionem. meam infelicium quas diligis litterarum non patiatur calamitatibus inpediri. nihil est enim quod magis pro obice metuam actionis inpositae, quam illud, quod noui, accipere scolasticum nil mereri. confer magis ingenium tuum ad squalentia iura, per quae quicquid scabrida poposcit lingua mox meruit aut, si non meruit, mox auulsit. domine, salutationis gratiam soluens spero, at effusis laborem meum precibus iuues, quia, cum non habeam. docti aut eruditi meritum, saepe in causis sustineo fata perfecti.

XXVIII. AVIENO ENNODIVS.

Deo gratias, quod principe loco ponendum est, qui magnitudinem tuam quae a me erant offerenda fecit exigere. dedisti pretium garrulitati, quam uix hactenus intra uerecundum. penetrale continui. eliciti utor stili genio, quem duriter ab [*]( 1 sociantur P, sentientur T actenas B, ∗actenus L raa uennantibuB L 5 respondent B 6 permittat Tl men B, om. T 7 dedala LTV, ded∗la B prouissione L indedinti B 9 artifices B comoditati T 10 negaturum non T 12 diligis Bb, diligit LPTV 18 enim eet b 14 acholasticum B 15 ad] ab T 16 quidquid B 19 ąępe (q postea add. m. I) V, spe Pb susteneo B fata BTYb, facta fata P, facta L et Sirm. ) [*]( XXVIII. 21 ennodius om. T 22 principe BT\', principis LP T1Vb 24 precium LTV uix ex iaa corr. T ∗actenus L, bactinas B uericandum Bl 25 geno B )

70
inportuna scriptione reuocaui : meritum coactae uocis inusitata loquacitate possideo. nam postquam me iussisti paginas destinare, animo meo; quod tacueram, commendasti. euge, frons diu prodiga aliquando mihi contigit ad affectionis copiam sine tui dispendio peruenire. discamus non odisse quod adiuuat. silentii gratia fecit, ut te libera iam loquamur: expectantur a nobis saepe fastidita conloquia. non ibo longius: adseritur, ut uideo, linguae officium raritate sermonum. in qua parte non clauda laetitiae meae fides est, sententia nostra ueri adstipulatione fulcitur. ecce ille, qui doctorum epistulas grauidi dotatas messe conloquii summis labiis uix libabat, tabellae nostrae culmos non dedignatur accipere. gemina, pudor, mihi hilaritate profuisti, cum tu in statione certus es et cum frequenter contempti desiderantur affatus: facta est ecce melior eius sententia, quem amamus. nobis ergo uerecundia, consuli nostro emendatione prospeximus. sed ne in longum procedat pagina transcendens terminos praefinitos et loquendo multa quod tacuimus demonstremus non fuisse consilii, uale, mi domine, et amantes tui hac communione dignare, quia praecelsi honorum tuorum apices haec sola recipiunt augmenta, quae de humilitate nascuntur. [*]( I cohacte B in naitata fort. 2 post////|quã (qui eras.) L iussistis L 3 comendasti T, commodasti fort. 4 prodig-a (i eros.)\'Lcontingit T19 letitiae V fidis B soutentis TJ uestra T 10 grauidi] grandi Sirm. 11 messe colloquii messe Tx 12 calmus B 16 emendatio B 18 demostremas LV, demustremus P 19 sttantes Bb, amantis LPTV poessi T* 20 agmentsT* 21 dė B s. k )
71