Epistulae

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

VIIII. ENNODIVS OLVBRIO.

Vix aliquando mihi ea quae diu cupita sunt ex sententia successerunt, ut sitim, quam ex litterarum uestrarum ardore conceperam, eloquentiae diuitis unda satiaret et aestus, quos expectatio longa geminauerat, adridentia labiis fluenta restinguerent. sed cur me ad uotorum adseram summam fuisse perductum, cui maius nascitur de inpetratione desiderium, dum de sermonum uestrorum flumine pectus ardescit? ostenditur mihi liquido quam sit rerum nescia mens humana, quae dum pretium propriae ambitionis intellegit, adsuescit plus amare ad quod tarde peruenit, et dum abundat in praesentia quo laetetur, magis superest quod requirat. nunc, confiteor, in litteris uestris superforaneam cautionem mei aestimator expaui, ubi dum secundis in altum loquelae uestrae portarentur uela [*]( h h 1 pertraunt B 2 similia (ia in ras.) T 3 Bubtraunt B beoificii B 4 diligetis Bx 5 offerenda LTV adj et T 6 comercio T perdncant T mihi BLV 7 ualetudine (ne ex nie corr. m. 1) V, constitutis ualitudine B 8 porregantur B ) [*]( VIIII. 11 olibrio T 12 copita B 18 Bitem B qui B s. I. 14 diutis L 15 expectio B1 restingerent T 16 perductã Lx 17 cui] an Pb maius (m in ras.) V 18 peccatus T1 ardiscit B 20 praetium B, pcium L VT nist I. quod T m. 1 pe pcium exh. 21 quo laetetur coni. SchaUus, quod letetur T, quod laedetnr (ledetur L) BLY, quo delectetur Pb 23 super foramet Ll estimator LTV 24 loquillae B )

49
prouentibus et in obsequio militaret quicquid spirat, remigium uestris dicitis deesse conloquiis. non est licita ueri diligentia sequestrata quam pingunt uerba formido. remis opus est, quotiens nullo flaminum puppes iuuantur inpulsu: his non eget cui secundam nauigationem fecit conspiratio deuota uentorum sol facibus non iuuatur nec lunaris globi claritudinem minorum siderum aliquando inlustrauere collegia. domine, ut supra honorem salutati exhibens precor, ut apud magnitudinem uestram studiorum meorum fructu non caream, postquam uobis quid cuperem non celaui, ut scriptionis operam quam hactenus protulistis stili frequentia uel ubertate pensetis.

X. ENNODIVS FAVSTO.

Meritum meum regnator caelestis si adtenderet, aut exigua bona adipiscerer aut magna supplicia et mei idoneus aestimator, quo meritis peruenire non poteram, uoto non tenderem. sed gratias illi, qui delicta nostra sic ne extollamur resecat, ut spem ad latiora perducat. domni Auieni dictionibus a me debentur ista praeloquia., qui necdum ad bonam ualitudinem reductus animum meum sollicitudinis catena laxauerat, dum adhuc inter spem et metum anxii uota penderent. naturam respiciens indicauit quo tonaret eloquio. iudicio quidem ista praeceperam et altricem nobilis metalli uenam in thesauris quos pepererat agnoscebam. sed etiam in hoc peccator euenire uix credidi quod adsequi non merebar. uerum dico teste diuina clementia, si sunt aliqui in Liguria, qui de litterarum possint [*]( 2 licit aneri B\' 3 depingunt B renis L 4 puppia B, pupee T iobantnr B 6 iobatur B 7 colligia B 8 salutationis T apnt B 10 ut] et uel uel fort actinns B 11 protnlestiB Bl ) [*]( L hanc epist. om. T, add. in mg. man. rec. hie deã cpim 14 si meritum B caelestisi V si om. B 15 adepiscezer B 17 ne] non L 18 domini b aneni V, auini L 22 indeeaait V1, indeeasuet B, indioauit Pb 98 praeeiperam B, perceperam Pb thensanria B 24 peperat B 26 glvria L . possint LPV, poesent B, possnnt b ) [*]( VL ) [*]( 4 )

50
genio et splendore iudicare, uos crediderunt in illa dictione laborasse, quam aetati praeiudicans canus iam in puero sensus excoluit. sed ista magis illis cum lacrimoso gaudio dixi, quos aut effusus sanguis albo curiae caelestis adscripsit aut clara confessio, qui secundis confirment primordia nostra successibus. uos famuli humilitate et obsequio salutans opto inter quaeuis, dum istis animum relaxatis, aduersariorum mala gaudere. nihil est enim, in quo inimicorum possimus damna sentire. hoc nobis deus contulit, quod inuidia terrena non subtrahat.

XI. ENNODIVS FAVSTO.

Quid faciam, quando rescribenda uos scribitis et pro bono praescientiae caelo uobis obsequente concessae quicquid alienum pectus potuit inuestigare narratis ? liqueto supra hominem esse duorum sic implere personas, sed ad illum referantur ista, qui praestitit. ego tamen remittere me orationem, per quam in umbram antiquus Tullius trudetur, non promisi, quippe qui acceptum quaternionem sub maiori quam ingenio meo commodabat celeritate reddideram, dum fidei seruiens quae ad profectum poterant pertinere contempsi. nihil apud me de ueneranda tunc dictione remanserat, nisi quod ad fructum, quantum aestimo, bonae opinionis reposcenti memoria furante subduxeram. nolo dicere, quale fuerit quod inuitus restitui, quale etiam quod amaui, ne manifesto credatis uos alleganda sine sui dispendio praedixisse. curis meis tamen super hac parte serenae lucis meae domni Auieni miseratio licet incipientis tamen iam probata succurrit: quandam scedulam, quae [*]( 2 canna Pb, canos BLV 3 lacrjmoso Pb, lacrimo BL V addixi fort. 9 terrqua L subtraat B ) [*]( XI. 12 qA rescribenda T in ras. 13 quidquid B 14 liqueto LPV, liquido B, liquet hoc (hoc in ras. m. 3) T, liquet b, liquet 6 Sirm. 16 praestetit B 17 antiquis B1 21 remanserat (s eorr.) L quod B, om. LPTVb 82 resposcenti B 24 amaui | aui ne (Ai in mg. postea add.) B; amoui fort. 25 haDe L 26 domni B, domini LPTVb 27 succurra̍t V scedolam B )

51
ipsi remanere potuit, ostrum mihi nobilitatis ingessit: hanc hactenus habui, inde sum et locutus et sapui. sed postquam et aliena beneficia iussus sum perdere, perlatore eam sequente destinabo, non eam in me pro peccatis meis intellegens beniuolentiam, ut quod externorum muniret ingenia bene credulus non negarem, sciens me hominibus quod inpugnat propositum cautione miscere. uerum dico illo teste, cui nota sunt omnia, a me illas mundi ore celebratas dictiones uestras, quod credo inscitia mea fieri, cuiquam dari nec tormenta conpellunt. domine mi, salutationem reuerentiae uestrae exhibens contestor, quia neque neglegentia iudicium meum neque adulatio inpugnat affectum.

XII. ENNODIVS ASTVRIO.

Propheticis oraculis sublimitas tua praestat obsequium et ad fidem ueterum sanctionum militat nouellis excessibus. prouidisti ne segnior admonitio remaneret ualitudine subtracta neglectui. scriptum enim est per dei cultores, quorum aures prudentum debeat doctrina transire, quos salsi sermonis sapore pertrahere, allegans perire monita, quae in alia constitutis deliberatione praestantur. ego tamen loco humilis, lingua mendicus solis antea necessitudinis stimulis uerba concessi et ad contestationem diligentiae prioribus litteris exhibuisub sanguinis libertate responsum. nunc male est animo, quod iniuriarum [*]( a 1 hostrum BLPTV nobilitas L hac actenus B 2 locutuset (et fort. eras.) L 3 perdere B, pendere LPTVb perlatorS B \' add. corr. 6 hominabos L1 7 miscere scripei, mieceri BLPTVb dico illo dico T 8 nec credo fort. 9 inscicia T in ras. m. 2 meo B 10 mihi BL V reuerentie ur̃ę (ę ur̃ę in ras.) V 11 neque Bb, om. LPTV negligentia B1T; mea add. T Md m.2 exp. nec Pb ) [*](XII. 14 astirio T 15 profoticis BLPV 17 ne] me PlTl senior B nalitndine sabtracta T tn ras. m. 2 18 neolectui Bl ut uid. est enim T 19 prudentium Tb debaeat L h falsi PTlb 20 pertraere B alligans B moneta B 2& exibui B ) [*](4* )

52
fructu carens sumpsisti forsitan mentita apud te urbanitate iactantiam, nesciens quod auctorem repetunt tela, quae indocilis aduersus alterum manus emiserit, quis putet contumeliam, quae solam conscientiam destinantis adfligit? inproborum natura est, hoc sentire de omnibus quod merentur et in malis solacium nusquam uidere innocentiam. tormenta sunt maculatae conuersationis non sibi credere esse participes. haec illa mente descripsi, qua memor propositi odium conpellor debere criminibus. nullum dens meus nisi de se tetigit confitentem: dum uitia incessimus, reum ira manifestat. nam iniurius sim, si stili loco uomerem sentiam aut mihi scripta conputem quae relegens non agnosco. scit enim dominus quia, si non nostro nomine notata fuisset epistula, ad quem fuisset directa nescirem. tibi habe facetias tuas aut illis reserua, cum quibus uobis sine oris officio per clandestinae familiaritatis communionem clamor est actuum. ecce salutationis honorificentiam soluens deprecor, ut in dirigendis epistulis loca tempora personas adtendas, ne quod ego ad me scriptum non conputo alterum forsitan laedat, quia aestimo te huius epistulae formulam ad plurimos destinasse et sola nominum conmutatione eam per singulos sine meritorum consideratione transmittere.

XIII. ENNODIVS OLVBRIO.

Vt tradit quaedam eloquentiae persona. sublimis, lex est in epistulis neglegentia et auctorem genii artifex se praebet incuria. [*](1 forsita V te om. B orbanitate B 2 actorem T, auctores Plb repetun L 4 distinantis B, deatinatis L adfligit∗∗ B 5 hoc B 8. 1. 6 nuaqaam (s in ras.) T, nflquam LP, nunquam b 7 participes (parti in ras.) V 8 discripsi BL quam LV1 9 den.. (e uel i eras.) V meus tx metis V m. 1 confidentem T 10 reum ex retim V m. 1, reu B manifestat ira T imiurius B 11 steli Bl sententiam LlVl 12 noatro Sirm., neatro BLPTVb 13 nomen enotata B 14 reserua∗∗ (nt cras.) L 15 clamdeetinae T 16 act∗ũ L 19 ledat B 20 commntationem P1T1 1 ) [*]( XIII. 28 olibrio T 25 negligentia BT praebit B \' )

53
in quo opere illud subducitur gratiae, quod cruciatuum testis sudor inuenerit. caminis excocta fabrilibus non flagitat salutis suae nuntius et quaesitor alienae. melius [si] in his commerciis pura elocutionum fronte congredimur: diademata simplex conloquii cultus abiurat: epistularis communio si quando affectatum decorem fugit, obtinuit. sed magnitudinis uestrae dines et elucubrata narratio mendicis limitibus nescit includi nec oris thesaurum quibuscumque artare confiniis: magnorum more fluminum riparum frena contemnit. nam dum conpositum uelamen occupationis locuples lingua transgreditur, his tantum se studiis militare significat, ad quae uel occasione perducta est. et nisi uobis quietis nostrae testimonio reipublicae gubernacula sentiremus fuisse conmissa et rem laboris uestri esse quicquid ubique disponitur uel Italiae curam didicissemus unum pectus ingressam, paene uos sola putaremus paginalis stili cura et adsiduitate macerari. deo debentur haec munera, qui et amatorem scientiae sensum contulit et limam studiorum ad oris fabricam non negauit. non sic pernix aether acta neruis arundo proscindit, quemadmodum inuenta ingenii uestri sermo describit. nulla languescit obice, nullis tardatur obstaculis, fit peruia quaecumque se illi difficultas obtulerit et mirum in modum per allegantis peritiam mutatur natura causarum: hoc facis in merito negotium habuisse quod cupias: ueritas est quodcumque pro ueritate narratis. hinc cautis iudicibus non licet repugnare. minutissimi discussores opinionis lucrum [*]( 1 subducit b cruciatum LIPVI, cruciatuam t. sudor T in ras. m. 2 3 si uncinaui 4 commertiis L V 5 simplix J9 7 DOstre T diuis B elugubrata T 8 thensaurum B 9 con- I tempnit LPTV 10 locupes L, locnpleba B 13 gubernacala//// (2 uel S litt. ercu.) Y laboria (is ex em corr.) V ueetri (i in ras.) T 14 esse mn. T quidquid B dedioessemus B, didicease- IDQS LV 15 ingressum LV1 poene B, poenae V, poenę L 16 adfiiduitatem L 18 fabrioatam L aethar L, ether JB 19 proscendit B, proacindit L * add. m. rec. admodum T in rag. m. 2 20 diecribit BL languiscet B 28 immerito T 24 narrasti fort. )
54
aestimant, si sequantur quo pertrahit oratio inperiosa captiuos. huic ego linguae, his opibus reuerentiam, fateor, . ad quam primus cucurri, debeo singularem. et opto esse plurima quae mihi ad caritatis fibulam agenda mandentur. sed quae iniunxistis de religiosis feminis Speciosa et germanis eius, male est animo quod inplere non potui. nihil enim nunc mihi cum illis residuum est familiaritatis ant pignoris, maxime quia in disiunctis ciuitatibus degunt. ad quas tamen missas ad me litteras mox direxi, quae responsum usque ad illa quibus se uiderent tempora protulerunt. ego ne magnitudinem uestram suspensam tenerem, scripta prorogaui: mox ad uos perueniet, si quid mandauerint, quod libeat indicari. nunc honorificentiam salutationis inpertiens rogo, ut mihi magis cum ecclesia sublimitas uestra si qua sunt agenda, conmittat, quia puto me in adfinium uestrarum causa uel matronae amici circa uos diligentiam pectoris non celasse.

XIIII. AFRIS.

Lucrum forsitan putaret inimicus, si inter pericula, quae Christianis indixit, credentium animos subegisset et perdiuersa domini grege disperso non superesset uel inter paucos a quibus possit fide perseuerante calcari. regnat adhuc ille in numero uestro, qui sibi non tam in multitudine quam in deuotione conplacuit. scriptum enim est datam Satanae potestatem, ut seruos Christi cribraret, ut quod de tritico inueniri posset horreis iungeretur, quod de paleis ad ignium alimenta transiret. ad uos specialiter dictum est: nolite timere, pusillus [*]( 27 Luc. 12, 32 ) [*]( 1 estimatnr Tl ut uidetwr quo* T ofo m mg. add. T captiaas B 2 ego] ergo Sirm. 4 fibolam B 14 si quae b 16 pec∗∗toris L, peccatoris TVl ) [*]( XlIII. 18 afria om. T1; cohortatio ad constaDtiam add. m. rec. T 22 posset fort. 28 qui sibi non tam T in ras. m. 2 24 Mtane BL, sathane PT 25 cribaret BxV1 ut] et B posset Sirm., posBit BLPTVb 26 horręis L ingnium L )

55
grex: conplacuit patri uestro dare uobis regnum. uenit inter uos gladius perfidorum, qui marcidae ecclesiae membra resecaret et ad caelestem gloriam sana perduceret. quos habeat Christus milites certamen ostendit: qui triumphum mereantur per bella cognoscitur. nolite metuere, quod pontificalis a uobis apicis infulas abstulerunt. uobiscum est sacerdos ille uel hostia, qui non tam honoribus consueuit gaudere quam mentibus. maiora sunt confessionis praemia quam nominatae munera dignitatis. ad illa plerumque etiam minoris meriti personas fauor humanus adducit: ista nisi gratia superna non tribuit. ipse enim in uobis et pugnauit et uicit, quem fides meretur et inter hominum tormenta sociari. prolixis non est opus feruorem in uobis caelestem animare conloquiis. habet incrementa sua diuinae uirtutis incendium. nec opus est eos in tropaeo iam positos adtolli laudibus, qui sine monitore uicerunt.- grauat conscientiam Christiani quicquid adferunt blandimenta praeconii. res quidem uirtutis est, quam fecistis, sed summi praemii restitutione superanda. quod tamen directis ad filium nostrum diaconum litteris sperastis, beatorum martyrum Nazari et Romani benedictionem poscentes, fidelibus non negamus. accipite ueneranda patrocinia inuictorum militum, quia et uestram iam fidem in proeliis imperator agnouit: feliciter confessionis munera consummate. dabit deus, cum ipsi placuerit, reducem ecclesiis quietem, ut maerorem, quem induxit aduersitas, pacis dulcedine consoletur. [*]( 1 grex ex rex L post cdplacuit ras. 10—12 litt. L 2 membra eccleaie T in ras. m. 2 eclesiae B 4 quod P, quot Sirm. 5 pontificales B 6 apices B infolaa B abuit stulerunt u. eet T in ras. m. 2 9 a*d (b eras.) L 11 pugna. L Q eras. 13 opos Lx ut uidetur 15 tropeo B, tropheo LP TV attollit L si L 16 quidquid BPb 19 post nostrum spatium, 8-9 litt. uacuum m V, -H. add. Pb; nomen intercidisse non uidetur diač BL 20 nazarii T, nazarqi b 22 et quia Sirm. iam] piam add. ed. Crabb. imperator. T 23 munera in muoia corr. T m. 2 consummatQ V, consumate PT, consummare ed. Labbei acum T 24 reducSin ex reducere T m. 2, reducare ed. Labbei eclesiis B merorem BPTVb, memorem L. indixit Pb 25 consuletar B )
56

XV. EVPREPIAE ENNODIVS.

Caelestis dispensatione mysterii uno tempore mihi sororis, Lupicino refusus est matris affectus, et geminae copula necessitudinis peregrinantem recipere meruit post interualla. reuixisti apud nos post dilectionis quem procuraueras obitum beneficio litterarum: uidimus amorem quasi de quadam sepultura surgentem. inauspicato nobis incolumitatis uestrae nuntius accessit auditu, quam credebamus per contemptum nostri uiuentem busta conplesse. credimus te dura perpessam, sed confiteur inrogasse durissima. quod sustinuisti commune cum bonis est, cum crudelibus quod fecisti. ubinam gentium materna hactenus cura delituit? ubi quod fratri debebatur errauit? ad longiora animus tuus quam corpus abscesserat. si te ad ultima terrarum confinia peregrinationi socia dispulisset aduersitas, illuc sequi debuit germanae fides et sollicitudo genetricis. sed in occasu solis, cui proxima fuisse narraris, frigidum pii amoris pectus habuisti. imitata fuisses aetherii sideris circa debitam diligentiam defectum feliciter renascentem et feriatum a gratia non perpetuo animum gessisses. suscepisti mentem prouincialium, quos adisti: mutasti regionem et propositum pietatis abdicasti. nam abiurans Italiae communionem, non solum circa amicos, sed etiam circa interna pignora reppulisti. [*]( XV. 4 effectus T 5 inter∗nalla B 6 obitil B supra u ras. 8 inauepecato B 9 adcessit B nostrum Sirm., nestri Pb 10 coplesse T 11 sustenuisti B, sustinuisti V ti et proxima syllaba com in rcu. cfoTin ras. 13 «actenus L, haotinus B deli|tuit L li ex le eorr. m. rec. 14 abcesserat T 15 peregrinationis ocia (otia T) LTV1 dispolisset B 16 illuc P et Sirm., illic BLTVb genitricis T 17 occasu L\' pio B 18 amores B habuistis T etherii BL, etherei PV, etberi T 20 ani. h mam om. in textu add. in mg. V m. 1 gesiassee B suscepti B 21 preuintialium V 22 abdi∗casti (s ? erat.) L, om. V sed abdi add. m. 1, abdicasse| B nam (a ex u corr.) V, ntl in mg. add. B, non Pb non s. c. a. a. etiam Y in ras. m. 1 italiam aut curam circa scribendum uidetur 23 prius circa T 9. 1. m. 2, alt. circa V s. I. m. 1 repulisti T )

57
postremo animae tibi mutatio accessit cum mutatione telluris. quam timeo quod longis incuriam tuam incesso conloquiis! quid offensa faciet quae inlaesa contempsit ? dedi iustum dolorem studiis non amantis: quae te innocentem faciant causas ingessi. sed exprobratio ista, si per se respiciatur, . aspera est, si origo eius inquiratur, omni dulcedinis melle condita. grauiter fert circa caritatem neglegentiam qui parentis silentium liber accusat. poteris errata corrigere, si praesentia non uales, scriptione multiplici. salutis ergo gratiam praesentans quaeso, ut mei memineris, qui preces tuas circa communem filium et uota praecessi. ante enim quid debuissem consideraui, quam quid uelles agnoscerem. tu deum religione placa et precum circa nos adsiduitate conpone, qui intentionem meam in eius profectum et cordis secreta respiciat, ut quod ego labore polliceor ille praestet auxilio.

XVI. ENNODIVS FAVSTO.

Par quidem fuerat sublimi uiro Pamfronio commeante ministerium paginae ad uiui sermonis officia transferri nec illum epistulari fasce onerari, quem non tam uerba mea contigit nosse quam studia. sed eius in his officiis manus dantur imperio. postulat adiutricem paginam latentium scrutator animorum, et ideo, ne quid apud eum nostri deesse contingat obsequii, scripta concessi, etsi commendationi non necessaria, [*]( 1 mutatio adceesit B, ảccescit mntatio LV cum mutatione (cum in rae. m. 2) T, commutatione b 2 innecesso B 3 effensa T IU sti inlesa BV dedi P, dedisti b 4 innocentem innocentem B 5 ezprobatio T1V respicitur Sirm. 6 inquiritur Sirm., inspi- ciatur Pb omni] dl T ducidinie B 7 negligentiam BT 9 presentas L 11 consideranti T\' 12 uellis BV 13 praecum B adsiduetate B ) [*](XVI. 18 panfronio T comeante T 19 pagine T 8. I. m. 2 20 bonerari L2T V, honorari BLl contegit B 21 studea L\' 22 postolat B 23 ideo L quit T\' contigat B 24 obsequii. T )

58
praeceptis eius adcommoda. quibus enim sermonibus prosequendus est cui totum magnitudinis uestrae licet sperare de gratia ? ita eueniet, ut angustiora sint supplicantis uerba quam merita perlatoris. quid enim praestes iuuaminis illi, pro quo quantumuis poposceris, plus meretur ? ergo ad stili exercitium iunguntur haec, non ad beneficium conmeantis. iuuat animum sub quauis occasione uestri meminisse, licet nominato scriptione nil tribuam. ecce tamen quia ita iussus sum, illa quae praestantur extraneis insinuationis dicta subiungo. iuuate uos peculiariter expetentem, fiduciam eius dignatione roborantes: quicquid spe praecipit inueniat, ut si meritorum suorum angustus aestimator est, ad me referat quicquid fuerit consecutus. obsequium salutationis inpendens supplico, ut crebris me releuandum ducatis adfatibus, cui inter maeroris sarcinas nullum praeter oris uestri solacia potest esse subsidium.

XVII. ENNODIVS CONSTANTIO.

Nemo peritiam pomposa elocutione condemnat nec spernendum cum pudore ducit esse quod sequitur: sui inpugnator est quisquis elucubratis sermonibus linguae cultum praedicat abiurari. ego tamen in epistulis magnitudinis uestrae diligentiam semper, non uerba pensaui nec adiutricem malitiae facundiam maius pretium habere censui quam simplicitatem, quae infucata fronte secretum mentis enuntiat. hoc in sanctis hominibus et amaui semper et colui. ago nunc atque habeo gratias, quod [*]( 1 eius T 8. I. m. 2 2 licit Bl 4 prolatoris B\' praestis B iouamenis B 5 merewtar (re? eras.) L 6 benificium B iouat B 7 occSsione L\' ut uidetur miminisse L\' 8 nihil Sirm. ita om. Sirm. 9 uos om. T 10 pe- culiriter L\' expectentem B eius///// (eius ? eras.) L 11 quidquid B precipit T sed s. I. m. 2 t presnmit 19 leuandum B 14 meroris BLTV ) [*]( XVII. 19 dicit Pb 20 quisque Pb elocubratia B, elucabrantis L 23 magis T cens.ui (i eras.) L 24 odiibus T 25 adque B )

59
paruitatem meam litterarii sermonis uisitatis affatu et inter occupationes et excubias, quibus uniuersos Rauenna distringit, mei cura non ponitur. reddo ergo effusissimae salutationis officia sperans, ut praesentiam meam apud domnos meos amantes uestri pro dignatione, qua credentem fouetis, faciatis optabilem.

XVIII. ENNODIVS IOHANNI.

Probabiles causas habeo, quibus unanimitatem uestram stili mei morsu quamuis rubigine sordentis incessam, quas, cum sis abundans naturae bonis et ingenii facultatibus locuples, purgare non possis. ego umquam credidi ad alium reditus uestri citius indicia posse perferri? ego curam mei inter quasuis occupationes illud amicis censui consecratum pectus excedere ? ecce ante oculos meos redduntur aliis paginae et amica expectatio sub omni credulitatis meae despectione frustratur. nolo litteras maiori obiurgationis felle conplere: sufficit tristibus stricta narratio. in eo adhuc animus meus quo magnitudinem tuam discedentem monuit persistit statu: uestrum est, si temporum mala contemnitis, promissam seruare concordiam. salue, mi domine, et amantem tui releua communione sermonis, ut scribendo deleas dolorem, quem uides amico per scriptionis abstinentiam contigisse. [*]( 1 uisitatis (ti ex sti? corr.) L 2 uniuereus LV1 3 ponetur B effuBissimae b, effasissime BLPTV 4 dominos V\'b 5 amantes BT7, amantis LPTlVb 6 obtabilem T ) [*](XVIII. 8 ioanni LT 9 unianimitatem BLl 10 rubiginae B 11 habundans PT et om. LP locupee L 12 unquam T, nunquam b redditus L 18 proferri Ll 14 illut B amiciciia (ciciis in ras. m. 2) T censni con T in ras. m. 2 16 crudelita,tis T1V1, credelitatia LV2 dispectione B 17 obiurgationis maioris litteras T 18 magnitudinis T\' 19 mouit V 20 contemnetis B, contempnitia PL 22 uidis B )

60

XVIIII. ENNODIVS CONSTANTIO.

Abundo gaudio nec clauda laetitiae meae fides est ideo aliqua per diabolicam inspirationem nasci certamina, ut tu, qui te ultra emendationem omnium protulisti, triumphi honore gratuleris. non est, ut uideo, effeta Liguria: nobilitatem pariendi nec in temporum extremitate deposuit: inimicum uitiis adhuc et in cineribus nutrit incendium, in cuius fauillis ultrix criminum flamma non moritur nec hostis errorum ignis operitur. quam timui ne uelut exhausta cessaret, dum epistulae uestrae frontem alienis fuscatuam praestigiis sollicitus trutiantor aspicerem, more parentis adtoniti, qui cum carum pignus ad bella transmittit, nec de explorata esse patitur uirtute manifestus. ad incrementa sollicitudinum triumphos filii numerat non quietis: plus expertae metuit felicitati cui formidinem ministrat affectio, quia ignara cautionis est mens instituta uictoriis et in acie amor laudis salutis obliuio. tropaei gustus abdicari imperat lucis affectum: sapor uitae illos tantum possidet, qui de conflictibus uenientia bona nulla didicerunt: semper ad gloriam iungitur quod de incolumitatis propriae cura decesserit. sed mihi in praesentiarum supersedendum est huiusmodi scriptione. non sunt militis nostri plus praedicanda quam adserenda certamina. ubi iaculis opus est, uerba nil conferunt. licet promulgasse sententiam meam fuerit, dum uestram praedico, et hoc sit respondere quod responsa laudare: dei tamen opem precatus obsecutura fidei uerba subiungo, ad [*]( XVIIII. 2 ennodius om. T 3 habundo PT letitiae TV fidis B 6 effe∗ta (c eras.) V, affecta b leguria T1 7 uiciis LTV 8 nutrit] mittit T in ras. m. 2 9 hostilia fort. operitnr ignis T 10 ex.austa L 11 frontem ure T trncinator LiP, troeinator B 12 parentis (p in ras.) V 18 manifestas B, securus LPTVb 14 triomphns B fili B 15 ezpertae Bb, experta LPT, exparte V (a a. I. add. et pa in pe mutauit m. I) 17 tropei B, trophei LPTV 18 possedit B 21 dicesierit T\' 23 iacnlis ex iacutu L 24 meam sententiam Sirm. 26 praecatns B )

61
illum conuertens stili mei cultum, qui, quotiens scribenda est infelix curuis terra uomeribus, se famulis suis germina conlaturum promittit esse, quae iaciant, dicendo: non cogitetis quid loquamini: pater enim uester est qui loquitur in uobis. ipse ergo ad sanciendam promissi ueritatem ueniat et ipse oris mei labantem confirmet infantiam, ut alucinationis nostrae concinnatio non inhumana uideatur. sed quid diu replicanda circumloquor ? unum rogo, ut pro modulo meo rescripta taxentur nec putetur aut legi aut defensioni deesse quod nescio. ergo, ut scriptione testamini, inuentus est homo, qui seruos Christi, quemadmodum ipse promisit esse faciendum, sub hac occasione cribraret, adserens de arbitrii libertate homini in una tantum parte, quae deterior est, eligendi datam esse licentiam? o scismaticam propositionem, quae iuxta apocalypsin scriptas habet in fronte blasphemias! quae ista libertas est, si ualet, edisserat, ubi hoc datur solum uelle quod puniat, aut quare electionem nominet, ubi unam tantum partem adserit fuisse concessam? quod si ueritate subsisteret, locum diuina iudicia non haberent. quid enim boni a nobis deus noster recte quaereret, qui adpetentiam eius de uoluntate subtraxerat? sed iuxta apostolum: numquid iniquus deus? absit. si inter homines a recti discordat affectu qui a subiectis exigit quod in potestate non tribuit, hoc de deo qua conscientia sentiatur aduertite. ubi est illud apostoli clamantis et pro arbitrii libertate testantis: uelle adiacet mihi, perficere autem non inuenio? quid est aliud [*]( 3 Matth. 10, 20 15 cf. Apoc. 17, 5 21 Gal. 2, 17 25 Rom. 7, 18 ) [*]( 1 qui Bb, quo LPTV 2 infelii] infiezis fort. seribendum et curais delendum est 3 eaee promittit fort. non] ne Sirm. 5 promisi Tx 6 et om. Sirm. 8 unum∗∗∗∗ B 9 defen- I r aione Y 11 seruus B 12 cibaret Y 18 q ex quod T 15 apocalipsim T, apud calypsem B blaifemias BP 17 unam V in ras. 19 subsisterit B 22 si addidi, om. BLPTYb hominis ex humanis B 23 exiget B potestatem T 24 conscientiam L sentiantur T 25 adiacit B 26 proficere PT1 )
62
nisi dicere: noui dextrum iter eligere, sed nisi ingredientem iuuerit gratia superna, lassabo? nemo dubitat, nemo condemnat, quod auctore gratia protestante et ipso aequitatis hominibus callis aperitur. dux enim bonorum et praecessor est gratia, quando caelitus multiplici ad requiem inuitamur hortatu, quando nobis dicitur: uenite, filii, audite me. uenite, benedicti, patris mei, possidete paratum uobis regnum. ubi ego sum, ibi erit et minister meus. sed nisi talibus monitis et uoluntas nostra quae libera est et labor praestet obsequium, ad periculum et gehennam non imperio aliquo, sed sponte deuoluimur. itaque aut praemium deuotio aut poenam contemptus operatur. alioquin non erit iusta retributio, quae aut per supplicia refertur necessitate peccantibus aut bonam mercedem offert operi ad quod adtrahuntur inuiti. ergo debemus gratiae quod uocamur, debemus gratiae, quod occultis itineribus, nisi resistamus, sapor nobis uitalis infunditur: nostrae tamen electionis est quod beneficia demonstrata sectamur. uia enim scelerum non imperatrix nostra legitur esse, sed famula, cum de peccatis dicitur: sub te erit adpetitus eorum. quid etiam sibi uult uniuersa prophetae quasi sertis redimita elocutio: nolite aemulari inter malignantes. nolite confidere in principibus. nolite fieri sicut equus et mulus, etapostolus: nolite fieri serui hominum? totiens \'noli in superna admonitione quo respicit, si aliud uelle non licuit? deinde quamuis in persona Christi tamen pro arbitrii adstipulatur eiusdem prophetae nobis [*]( 6 Ps. 33, 11 6 Matth. 25, 81 sq. 8 Io. 12, 26 19 Gen. 4, 7 21 Ps. 36, 1; 145, 3; 31, 9 23 I Cor. 7, 23 ) [*]( 2 lassabor PTb 3 autore B, actore T gratiae Pb protestante B, prestante LV, praestante PTb ipso BLTVb, ipse P et Sirm. 4 predecessor T1 6 fili B 7 patrea B V1 uobis ratum T 10 inperio L 11 diuoloimar BLTV 14 operi Bb,, om. LPTV; cf. Wiener Studien II p. 242 trahuntur Sirm. 15 gratiae om. B t* exitu lineae, uncis inclusit Schottus 18 in. peratrix L 19 esse legitur Sirm. 20 etiam] enim Sirm. pro- fetae BY 23 equus ita eius corr. L apostoli T 26 profetae BL Y nobis 1. t. ut facerem ita tcxtu om. in mg. inf. add. L )
63
libertate testimonium: ut facerem em uoluutatem tuam, . deus meus, uolui, et alibi: uoluntarie sacrificabo tibi, et: uota mea domino reddam, et iterum: uouete et reddite. illud autem beati apostoli quo se muniri credit exemplum nobiscum facit, si quae sequuntur aduertat, cum inimicus adrogantiae dixit: gratia dei sum quod sum. mox enim, ne sic fugax gloriae crederetur, ut longo interuallo a ueritate descisceret, sapiens architectus adiunxit: abundantius omnibus laboraui et gratia dei in me egena non fu i t, quod dixisse est: Christus in me quem digne aut abundanter muneraretur inueuit. non enim pauper est diuina gratia, sed meritorum nostrorum putatur quadam macie aut exilitate tenuari. quae tunc non suis aestimatur meatibus fluere, quando de eius cursibus ariditatis nostrae uena nil recipit. o si epistularis pateretur angustia sacrorum uoluminum arcana reserari! sed timeo ne qui nullam poterit deo inspirante in fide nostra inuenire calumniam de paginae prolixitate causetur. quid illud, qua mente suscipit: ecce aquam et ignem, ad quoduis porrige manum? quid alia, quae copiosus adsertor ipse replicasti? credo more aspidis clausa, ut aiunt, aure transiuit. uideo quo se toxica Libycae pestis extendant. arenosus coluber non haec sola habet perniciosa quae reserat: ad aestimationem occultorum facinorum ferenda sunt quae fatetur. uult enim ad illud pertingere, neminem suo uitio aut neglegentia perire, si homo utriusque rei boni et mali per potestatem concessa electione priuatur. hos tantum iactat potuisse saluari sine labore ullo, sine mandatorum amicitia, quos [*]( 1 Ps. 39, 9; 53, 8; 115, 15.18; 75, 23 6 I Cor. 15, 10I 18 Eecl. 15, 17 20 of. Ps. 57, 5 ) [*]( 2 uoluntariae BL 3 uouite B 5 si (i in raa.) T secuntur PT 8 descisieret T\' habundantius T et sic saepius 11 muneretur B1 12 quadam putatur T maciao B, acie T exrilitate B 14 areditatis B1 15 arcbana PT 18 eruscepit B 21 lybicQspitia V1 sed corr. m. 1; lybicę L, lybice BP, libice T 23 Multorum B 25 negligentia BT 26 potuisse ex potestate T m. 2 )
64
peregrinantes a merito fauor tantum caelestis eripuit: perinde, quod in ipsum referatur, illos perisse intellegit quos gratia noluit diuina liberare. tu, mi domina, salue dicto fac apud te ut sies et si sanari mancipium mortis non potest, a contentione disiste, ne cum tu fidei radice fultus ualida. niteris, ille sub occasione huius controuersiae ante editionis tempus diuini seminis ab aliquorum utero partus excutiat.

XX. ENNODIVS CONSTANTIO.

Dabis ueniam quod celer rescripsi, quia aetati adhuc debeo indocilem festinationem. uos maturitas et pondus decet. proinde credentem fouete et nugas meas a publico rigore subducite, quia si pagina nostra res crepera atque anceps est, iussionis uestrae se tuetur patrocinio, ab hoc quod nemo imperata fastidit. uale ergo dicens legenda commendo: fiet etenim ut posthac bene accepti ad parendum delenificae oboedientiae stimulis incitemur.

XXI. ENNODIVS ALBINO.

Quater ad magnitudinem uestram scripta prorogaui et adhuc tamquam deses accusor. lingua militauit affectui: adsituitas diligentiam non meretur. credo portitoris aut neglegentia aut inuidia ad hanc me offensam fuisse perductum. ecce tamen scripta multiplico et pro uoto uestro prosperitatis meae indicia faciens de uestra cupio felicitate gaudere. salue, mi [*]( 1 peregrinantis B proinde Sinn. 2 perisse (er in ras.) B 3 liberari B 6 occisione Lx, occasionem T\' ) [*]( XX. 9 ennodias om. T 10 caeler BLV, sceler T 13 res crepera] retia (recia T) parat PTb adque B 14 tutetur T ab ex ad L m. 2, ob fort.; cf. Epist. IV 31, VII 24 15 dioena ergo T 16 dilenificae BLV 17 stimulia] famulis V ) [*]( XXI. 19 ennodius om. T 21 desis BLTXV 22 negligentia BT )

65
domine, et amantem uestri sub omni dignatione releuate,. quia deo proximam rem facitis, patrocinio uestro credentem plena fide et communione releuare.

XXII. FAVSTO ENNODIVS.

Superuacuis ad beneficia laborat inpendiis qui solem certat facibus adiuuare. gratiae plenitudo abiectione non indiget, nec ulla requirit conmendationis augmenta quem ad amicitiarum cumulum merita pertulerunt. inlustrem et patricium uirum Albinum parentem uestrum stili mei cura prosequitur, cui per paginam non inpendo necessaria sed uotiua, et quamuis utilitati eius nihil adiciam, amorem tamen mereor, quod praedicti iussa conpleui. uenerabili ergo domino obsequium salutationis inpertiens precor, ut circa diligentiam suam praedictus uir magnificus recipiat quod mihi, dum uos colit, exhibuit. noni enim cito amplissimum uirum ad cordis uestri esse penetralia. perducendum, quem innocens propositum suis erit apud uos dotibus adiuturum.

XXIII. DOMNO SVO FAVSTO ENNODIVS DIACONVS.

Sine dispendio tulelae orbantur quos ad uos pertinere contigerit: non desunt illis paterna subsidia quos fouetis. Lupicinum Euprepiae nostrae filium loquor: ad ipsum pertinet praefata generalitas, de cuius substantia sublimis uir uenerator uester comes Tancila dixit mihi, a domno nostro rege quod [*]( 2 facitea B\' ) [*]( XXII. 5 ennodias om. T 6 saperuacuus T* 7 indegit (e corr. uidetur) B 8 requiret B au∗menta (g partim eras.) L, aumenta B 9 cumolum B pertolerunt B 10 parentS (alt. e n u m. 1) V 13 domino T 8. 2. m. 2 15 magneficus B colet B exibuit BL (post ras.) P 17 aput B ) [*]( XXIII. 20 domino L domno BUO et Ennodius diaconus om. T 21 dispendio (alt. d in ras.) B 23 eupraepiae V, aeuprgpxiae B, eappie T 25 comis B domino Pb ) [*]( VI. ) [*]( 5 )

66
referri graue sit. inpetratum. nam uniuersas matris eius facultatulas a Torisa uel aliis adserit fuisse conpetitas. aliud, quod infelicitati pupilli potuissem praestare, non habui, nisi ut uestram notitiam instruerem et ueri fungerer relatoris officio. uestrum est inspirante deo circa miserum prouidere quod adiuuet: ad me respexit quae mihi resignata sunt indicare. domini uere mei salutationis obsequia praesentans de clementia diuina postulo, ut laborem uestrum iuuamen caeleste comitetur.

XXIIII. DOMNO SVO FAVSTO ENNODIVS DIACONVS.

Dispendium credo esse diligentiae nullas commeantium manus litterarum dote munerari, quae solent lectione etiam uultus ad longinqua portare et carorum imagines officio praesentare sermonis. ad ista iungitur etiam bene de utrisque merentis sublimissimi Luminosi portitoris occasio, qui ad religionem meritorum. uestrorum suae quoque gratiae fructus adiungit. quis geminus patiatur ut sub quacumque neglegentia hebetetur affectus, si a paginis temperem, quas dignatio uestra exigit, et si illas nominatus non accipiat perferendas ? deo gratias, quod in fronte epistulae locandum fuit, quia felicitas uestra uotiuis erigitur aucta successibus, quod tumida inimicorum ceruix Christo deo nostro grauata subcumbit. spe praeceperam quod effectus ostendit. bene enim sententiae caelestis finem praenoscit qui nouit qualitatem eius de actuum humanorum [*]( allis 2 adserit V, asserit aliis T 3 prestare B 5 adiauit B 6indicateTlsaV 6 indicate T1 8 upostoulo V ) [*]( XXIIII. 10 domino L fansto inscr. T 11 nulla seommeantium B 13 presentare TV 14 de om. T utrisqaae B, utriasqae Pb merentes B 15 occasio L\' 17 geminos B F1, gemin\' T (sed in mg. geniI, genius b negligentia B\'T 18 18 haebetetar L\', hebitar B, habitetur b effectus T temperiem LVl 19 nominatas V* 21 ersgitar B aata T 22 noatro scripsi, non BLTVb, nunc P praeciperam B 28 effectus (pr. e in ras.) B 24 acUum L )

67
serenitate colligere. uale ergo longum, mi domine, et amantem uestri stili usu releuate, ut quicquid subtrahunt interualla terrarum tabellaria conpenset oblatio.

XXV. FAVSTO QVAESTORI ENNODIVS DIACONVS.

Pro caelesti dispositione reditus med indicia fieri: nullo magis quam amico Rauennam properante conuenit, cuius fidelis relatio etiam pagina cessante suffecerat. sed usu abstinere non potui, quo si sub quocumque neglectu temperem, uideor damnasse stili frequentiam quam amaui. iungitur quod praedicto obuias in negatione manus exhibere non potui, qui scit ab amantibus sui securus exigere quod eis pro religione conscientiae nouit fideliter exhibere. Rauennam ergo digressus, quae quicquid in praesenti uita habeo dulce conplectitur, Mediolanum salua corporis ualitudine Christo prosequente perueni, male ferens quam in redeundo hieme inpellente optaui forsitan contra desideria celeritatem. sed ad deum cuncta referenda sunt, cui adiacet humana facta conponere et diligentiam corporalem aeterni amoris sapore mutare. nunc ad scriptionis causam dicta humili salutatione et conmendationem me confero perlatoris, qui si pro mentis uestrae serenitate gratuletur beneficiis, agnoscit se aut recepisse quod uestris praestitit aut qualiter amare debeat incitari. quem, si uel nolit, festinum redire conpellite, quia et affectui meo praesentia eius est necessaria et si deus promissionem statuerit, cum ipse iusserit, utilitati expectatur adcommoda. [*]( 1 se∗renitate (d fort. eras) L colligitur Tl 2 steli Bx reuelare Tl quidqait B subtrannt B1 ) [*]( XXV. 5 faasto inscr. T 6 iudicia LP 7 amico (a ita ras.) B cui. T 8 cessente B snfficerat B 9 quod L, a qao fort. 11 exibere L (post. ras.) T 14 quidquid. B 15 christus T 17 referenda sunt ouneta T 18 compositione T 19 conmen- dationem scripsi, coameudatione B, commendatione LPTVb 20dicto T\' 22 au se T preetitit B 23 incitare T\' nollit B redire festinum T 26 ezspectatur V acomoda T ) [*]( 5* )

68

XXVI. ENNODIVS LIBERIO.

Aut alitur aut sustentatur scriptione diligentia: ministra affectionis est epistularis confabulatio: muta caritas simulacrum praesentat ingrati: depretiat genium suum quae in uocem non prorumpit amicitia. bene secretum pectoris reseratur claue sermonis: dignatione uestra iam potior. haec pro ingenii uiribus paginalis conmercii libamenta dedicaui, per quae usurpo uindicare mihi meritum plus amantis. nemo enim taciturnitatis repagulo ora porrigit, quem decisi foederis memorem proditor mentis loquela non deserit. principem ergo locum in litteraria communione possideo et maiori cultura dignus sum, qui prior quid gestirem patefeci linguae testimonio. ecoe religionem dirigendae paginae sine nube disserui. uestrum est in me fouere quod recepistis, ne iudicia culminis uestri me iacente patiantur examen. exponit enim censurae sententiam suam quisquis quod elegit non tuetur. domine mi, salutationis reuerentiam pleno dependens obsequio deum rogo, ut beneficiorum circa uos suorum incrementa multiplicet, quia solus census est meorum plenissime conmodorum, qui celsitudinem uestram ad fastigia quae debentur extulerit.

XXVII. HONORATO ENNODIVS.

In uicinitate uos degere moderna scriptione signastis, iungentes ad dispendia gaudiorum statum uestrae ualitudinis inminutum. non nego, sic mereor, ut semper mihi cum dulcibus [*]( XXVL 2 ennodius om. T 3 aUtor B scriptionem T1, sabscriptione L 5 repraesentat Sirm. depciat LPT quem T 7 dignationem Sirm. nestra BTb, nestram LPV et Sirm. potior BPb, patior TV et Sirm., patior L 8 uendicare T 11 loquilla B 13 qui Tl 14 disserui T corr. M. 2 15 coepiBtis b, cepistis b 16 paciantnr B 17 elegerit T mihi BL V 20 plenissimns fort. cdmodorum (c5 ex con) L h ) [*]( XXVII. 23 ennodias om. T 24 nicinate L deg.ere L 26 ego Т1b at Y a. I. m. 1, ut T s. I. m. 2, et L, om. P )

69
amara socientur. hactenus uos Rauennatibus occupatos excubiis aduersa tenuerunt, unde quia lazari contigit, corporalia in uobis est labefactata substantia, ne in totum liceret optata promereri. quam dura est humanarum rerum condicio, quae quotiens desideriis aliquo sapore responderit, mox et in foribus concessa permutat. expani tamen calumniam, quam oratoria et nimis Daedala preuisione litteris indidisti, ut indidisti pro utilitate tua nolle me credas, si efficere non potuisse signauero. o artificis ingenii secretum, quod plus commoditati prospicit quam de amore confidat! deus testis est me tibi non negaturum esse quod ualeo. tu deum roga, ut actionem. meam infelicium quas diligis litterarum non patiatur calamitatibus inpediri. nihil est enim quod magis pro obice metuam actionis inpositae, quam illud, quod noui, accipere scolasticum nil mereri. confer magis ingenium tuum ad squalentia iura, per quae quicquid scabrida poposcit lingua mox meruit aut, si non meruit, mox auulsit. domine, salutationis gratiam soluens spero, at effusis laborem meum precibus iuues, quia, cum non habeam. docti aut eruditi meritum, saepe in causis sustineo fata perfecti.

XXVIII. AVIENO ENNODIVS.

Deo gratias, quod principe loco ponendum est, qui magnitudinem tuam quae a me erant offerenda fecit exigere. dedisti pretium garrulitati, quam uix hactenus intra uerecundum. penetrale continui. eliciti utor stili genio, quem duriter ab [*]( 1 sociantur P, sentientur T actenas B, ∗actenus L raa uennantibuB L 5 respondent B 6 permittat Tl men B, om. T 7 dedala LTV, ded∗la B prouissione L indedinti B 9 artifices B comoditati T 10 negaturum non T 12 diligis Bb, diligit LPTV 18 enim eet b 14 acholasticum B 15 ad] ab T 16 quidquid B 19 ąępe (q postea add. m. I) V, spe Pb susteneo B fata BTYb, facta fata P, facta L et Sirm. ) [*]( XXVIII. 21 ennodius om. T 22 principe BT\', principis LP T1Vb 24 precium LTV uix ex iaa corr. T ∗actenus L, bactinas B uericandum Bl 25 geno B )

70
inportuna scriptione reuocaui : meritum coactae uocis inusitata loquacitate possideo. nam postquam me iussisti paginas destinare, animo meo; quod tacueram, commendasti. euge, frons diu prodiga aliquando mihi contigit ad affectionis copiam sine tui dispendio peruenire. discamus non odisse quod adiuuat. silentii gratia fecit, ut te libera iam loquamur: expectantur a nobis saepe fastidita conloquia. non ibo longius: adseritur, ut uideo, linguae officium raritate sermonum. in qua parte non clauda laetitiae meae fides est, sententia nostra ueri adstipulatione fulcitur. ecce ille, qui doctorum epistulas grauidi dotatas messe conloquii summis labiis uix libabat, tabellae nostrae culmos non dedignatur accipere. gemina, pudor, mihi hilaritate profuisti, cum tu in statione certus es et cum frequenter contempti desiderantur affatus: facta est ecce melior eius sententia, quem amamus. nobis ergo uerecundia, consuli nostro emendatione prospeximus. sed ne in longum procedat pagina transcendens terminos praefinitos et loquendo multa quod tacuimus demonstremus non fuisse consilii, uale, mi domine, et amantes tui hac communione dignare, quia praecelsi honorum tuorum apices haec sola recipiunt augmenta, quae de humilitate nascuntur. [*]( I cohacte B in naitata fort. 2 post////|quã (qui eras.) L iussistis L 3 comendasti T, commodasti fort. 4 prodig-a (i eros.)\'Lcontingit T19 letitiae V fidis B soutentis TJ uestra T 10 grauidi] grandi Sirm. 11 messe colloquii messe Tx 12 calmus B 16 emendatio B 18 demostremas LV, demustremus P 19 sttantes Bb, amantis LPTV poessi T* 20 agmentsT* 21 dė B s. k )
71