Inter haec, quae tibi cum glacie aut ardore cesserunt, unam certaminis tui lineam summotenus libet adtingere. Vlca fluuius est tutela Gepidarum, quae uice aggerum munit audaces et in iugorum morem latus prouinciae quibusdam muris amplectitur nullo ariete frustrandis. ad hunc te callis tui rigor adduxit, ubi pro legatis et gratiae postulatione obsistendi animo gens diu inuicta properauit, cum paene cohortes tuas ante inimicos famis necessitas obsideret. dic, quaeso, clementissime domine, quid praeter te spei erat residuum in populo harenae aut sideribus conparando? instantibus Gepidis amne pestilentia iter, quod declinasset fugiens, contra nudatos uagina gladios transuolasti: nullius inscii mersa caeno haesere uestigia: nullus uitae prodigus periculum ignarus incurrit. uincitur humanae mentis auctoritas praeuisione discriminis: labascit fortium conscientia, quotiens formidanda oculis ingeruntur. stetit ante indomitam iuuentutem certa de mortibus optio, cam nulla uideretur securitas de salute. quid Catonem extulistis, prisca monimenta, quod per Libycas Syrtes duxit exercitum, dum humanas neces ludibria faceret esse serpentum, uel cum sine uirtutis pretio educatum caeli uaporibus ueneni frigus expertus est? neminem contigit chelydros ante uidere quam exitium, dum per flamen prodigiosum, e corporis fabrica ut adsolent [*]( 20 cf. Lucan. Phars. VIIII 690 sq. ) [*]( 1 adhereret B 2 in agminibus T qducata L 4 haeq L glatiq L una bp 5 linea p ulcea T 6 gepedarum DMT manet B 7 iugorũ (ù m ras.) L morem p, more libri morellatas DM prouintiae LV 9 ligatiB B 10 pene LTV 11 fames B obsederet B 13 syderibus MT 14 nudatus Bl gladius B\'L 15 ceno T 16 incurret B 17 labeecit MT 18 conscientiam Bl 19 cQrta B moribus DM 21 monumenta M et Sirm. lybi∗cas L, lybicM B V, libioas MT 24 contiget B cylidroe B (o ex n corr.) b, cylindros p, chelidros LMTV, chelindros D 25 e p, et libri fabrica∗ (m eras.) L)
270
animae, in auras euolaret. non cum uiri fortis laude perimitur qui unde ueniat nescit occasus. nec illius militis cuneis tuis fortitudo conparanda est nec par est in duce sapientia. illum ciuilis belli furor agitabat: te orbis domina ad status sui reparationem Roma poscebat. sed quid differo quod tibi euentus dexter exhibuit? cesserunt confertissimis hostium tuorum turmis quos ulterior ripa susceperat. urguebantur telis quos uorago aut inruptio non tenebat: ieiunas pectorum crates acta ualidioribus lacertis lancea transmeabat, cum inter naufragia terrena et cruoris undas inuictissimus ductor apparuit, tali muniens adstantes alloquio: "qui in hostili acie uiam desiderat me sequatur: non respiciat alterum qui dimicandi poscit exemplum. uirtus multitudinem non requirit: ad paucos uadunt bella, bellorum fructus ad plurimos. de me aestimabitur exercitus, et in his, quae gessero, gens triumphat. adtollite signa, per quae ne lateam prouidetur: nouerint quem petant aut cuius iugulis adquiescant. qui congressui meo occurrerint nobilitentur exitio". his dictis, poculum causa poposcit auspicii et laxatis in proelium habenis effusus est. ut torrens sata, ut leo armenta uastasti, nec concurrens quisquam substitit nec euadere potuit insequentem. portabare per uniuersa iam deficientibus telis adhuc ira crescente. extemplo Gepidarum. uersa condicio est: palantes uisi sunt mutata sorte uictores. nam tu, uenerabilis, qui incomitatus gustum luctaminis adripueras, uallatus milibus incedebas. caesa est multitudo aduersaria, donec paucos eriperet nox uicina, dum ad uaga horrea copiis urbium referta
[*]( 1 peremitur B, pimitur L 2 aenit Sirm. milites BLVb 4 agitabat] attigebat T 6 cõfertissimis (5 in ras.) T, confortissimis L, cum fortissimis DM 7 ripas L urgnebantur B, urgebantor LTV uirago aut (et p) quos Bbp 8 terebat fort. 11 ostili L 15 triumphabit p 16 petant (a in ras.) L, paetant B iucus L 17 occurrent B nubilitentu B 18 poposcisti coni. Manso aspicii B, auspiofficii V, oautofficii L 19 auenis B est om. p et Manso 20 uastati 2x subBistit B aeuadere B 21 portaueris Bb, portabaris p 22 iepidarum L 28 ∗∗uisi (ui uel in eras.) L 24 militibus B (m. rec. s. l.) bp 25 caessa B done L 26 et nox L cupiia B) 271
ueniretur, quae non solum satisfacerent necessitati, sed subleuarent inter deliciarum. secunda fastidium. ita prosperis tuis militauit aduersitas et contra famem tuorum excursus pugnauit hostilis: uicit inediam inimica congressio, nec redisses ad ualitudinem, si certamina defuissent. haec de innumeris actibus in ordinem digesta sufficiant. transeo Sarmatas cum statione migrantes et plebem conflictuum numeratam sileo de tropaeis.