Panegyricus Theodorico Regi Dictus
Ennodius, Magnus Felix
Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
Illi, princeps uenerabilis, in laudibus tuis perscribat professio, illum a praeconiis propositi repellat consideratio, quem a defensione tua aliquod subtraxit officium. refundat tibi generalitas rebus obligata sermonem, dum inaequalis uicissitudo conpensat laudibus quod adepta est de sudore. armis tuis libertas obnoxia, quod solum potest, hilaritatem didicit adnuntiare praeconiis. tuum est, inclyte, deuotioni pretium dare, quam intellegis uires subditorum non posse transcendere: erit dispensationis sacrae de famulis aestimare quid exigas, in quibus agnoscis totum tibi militare quod praeualent. propriis maiestas tua oblationem litterariam dignetur altaribus, quia, [*]( In nomine patria et filii et sps sci praemittit inscriptioni B Incipit panegyricuB (panygericus B1, panecyricns L, panigericns MT) dicttis clementissimo regi (rege L) theoderico (theodorico LMT) ab ennodio dl famulo (ab e. d. famnlo om. M) inscr. BLMTV; cum in codice P hoc opusculum imterciderit, ex recentioribus D = Monacensem 110 saec. XV a Mansone conlatum et M = Magliabecchianum 16, 29 a. XV hic illic adhibui; p autem editionem Variarum Cassiodori Parisinan a. 1588 significaui 4 illum DLMTV proscribat p m mg., praescribat p, rescribat fort. 5 pconis L \' 6 refundat] referat DMp 9 didicit Db, dedicet LMTV, didicet B adfictiare L 10 indite MT denotionis L, denotoram D 11 quim C cxp. et a ex ae fort, corr.) B sudditorum B 18 cognoBcis b, agnoscitis L 14 litterariam (ariam in ras.) B, litterarum DM\' )