Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Dextera bellipotens uulgatis plena triumphis,
  2. Qua cecidit quicquid fugit ab obsequio,
  3. Disperso celsam solidas quae sanguine famam,
  4. Cui peperit laudem mitis et arma tenens,
  5. Postquam praelargo rubuisti scammate campi,
  6. Arua colis pingens germine purpureo.
  7. Virgultis proprio dispensas murice poma,
  8. Das plantis fructum nobilitate tua.
  9. Vilior en cespes iactat se diuite ramo,
  10. Dum ligni morsus semina clara fouet.
  11. Demessus ferro floret tibi surculus alter:
  12. Nuda maritatis dos nitet arboribus.
  13. Gramina cultorem praenoscunt, muta locuntur:
  14. Quod tetigit princeps uer habet in glacie.
  15. Gestit terra potens, monstrat cui creuerit arbor:
  16. Fetibus et genio panditur hic dominus.
  17. [*]( CX. 1 cf. LXXXVIII 1 )[*]( CX. VERSVS DE libri 1 fides summa B 3 scutum scripsi, uotum libri 6 hnc Bb, hoc ELPY CXI. Carmina 111-151 non exhibet E HORTV B, ORTV LV 1 dextra L 2 quidquid L 3 qui sirm. 5 robuieti B b scammate Sirm., stemmate B (8. I. m. rec.) LV, stemate M(agliab.), scemate U(rbm,), stymmatae B 6 coles B b; colene pingee coni. Schottus purporeo Bl 8 paanids L\' 9 an MU cespis B1 13 prenoscunt LV multa LMU 14 tetiget Bl glaciae B, glatiae L 15 gestit BMUYb, gestu L et Sirm. 16 fe.tibus B )[*]( 38* )
    596
  18. Peruigil Hesperidum quae seruas iugera serpens,
  19. Aurea ieiunis munera das epulis.
  20. Quis siluae subolem carpat custode ueneno?
  21. Morte nemus tutum, credite, nullus adit.