Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Puella fortis cum superat uiros.
  2. Virtus teneri nescia semper est,
  3. Nec iura sexus fractaque mens ei,
  4. Quae corde Christum conciperet semel.
  5. Soluunt caducis pectora uinculis
  6. Quibus repostus mentibus est deus.
  7. Tormenta torsit fortia corpore:
  8. Lassante poena creuit amor crucis.
  9. Si scire posses uincere martyram,
  10. Vesane tortor, parcere disceres.
  11. 16 Flammas flagellum carnifices rotas
  12. Cui crux sequenda est non metuit nimis.