Carmina
Ennodius, Magnus Felix
Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
- Sed ut iacentes erigat,
- Dignatus esse quod sumus,
- Redemit ipse ius suum.
- Ouem reuexit perditam
- Pastoris ad custodiam.
- Leuate portas, angeli:
- Intrat tremendus arbiter,
- Maior tropaeis hostium.
- XVII. HVMNVS S. EVPHEMIAE.
- Quae lingua possit, quis ualeat stilus
- Tantae triumphos uirginis eloqui P
- Nono, mente molles, discite, masculi:
- Exempla praestat, sumite desides,