S. Silviae Peregrinatio

Itinera Hierosolymitana / Egragia

Itinera Hierosolymitana / Egragia. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Nunc autem ibi nichil aliud est, nisi tantum unus lapis ingens thebeus, in quo sunt duae statuae excisae, ingentes, quas dicunt esse sanctorum hominum, id est Moysi et Aaron; nam dicent, eo quod filii Israhel in honore ipsorum eas posuerint.

Et est ibi praeterea arbor sicomori. quae dicitur a patriarchis posita esse; nam iam uetustissima est et ideo permodica est, licet tamen adhuc fructus afferat. Nam [*]( 5 cf. Gen. 46, 29 14 Gen. 47, 6 ) [*]( T 3 heroum A 5 comes A come Gamurrini 11 grandis falBo Pomialotaaky 12 quedam A 13 que A 25 exclusae A excusae Stttl excelsae Cholodniak excisac scripsi, quod idem Pomialotcskio ueri simile uidetur )

49
cuicumque incommoditas fuerit, uadent ibi et tollent surculos et prode illis est.

Hoc autem referente sancto episcepo de Arabia cognouimus; nam ipse nobis dixit nomen ipsius arboris, quemadmodum appellant eam graece, id est dendros alethiae, quod nos dicimus arbor ueritatis. Qui tamen sanctus episcopus nobis Ramessen occurrere dignatus est; nam est iam senior * uir, uere satis religiosus ex monacho et affabilis, suscipiens peregrinos ualde bene; nam et in scripturis Dei ualde eruditus est.

Ipse ergo cum se dignatus fuisset uexare et ibi nobis occurrere, singula ibi ostendit seu retulit de illas statuas, quas dixi, ut etiam et de illa arbore sicomori. Nam et hoc nobis ipse sanctus episcopus retulit, eo quod Farao, quando uidit, quod filii Israhel dimiserant eum, tunc ille, priusquam post illos occuparet, isset cum omni exercitu suo intra Ramesse et incendisset eam omnem, quia infinita erat ualde, et inde post filios Israhel fuisset profectus.

Nobis autem fortuitu hoc gratissimum euenit, ut ea die, qua uenimus ad mansionem Arabia, pridie a beatissimo die epiphania esset; nam eadem die uigiliae agendae erant in ecclesia. Ac sic ergo aliquo biduo ibi tenuit nos sanctus episcopus, sanctus et uere homo Dei, notus mihi iam satis de eo tempore, a quo ad Thebaidam fueram.

Ipse autem sanctus episcopus ex monacho est, nam a pisinno in monasterio nutritus est, et ideo aut tam eruditus in scripturis est, aut tam emendatus in omni uita sua, ut et superius dixi.

Nos autem inde iam remisimus milites, qui nobis pro disciplina romana auxilia praebuerant, quamdiu per loca suspecta ambulaueramus, iam autem, quoniam ager publicus erat per Egyptum, [*]( 1 in quo moditas A incommoditas emendaui Krit. Beitr. p. 22 Eandem emendationem proponit Cholodniak et nuper I. v. d. Vliet, Archiv flat. Lex. X p. 16 4\' grece A sevsoo{ åÀ.tjłHa; in margine codicis exstat 6 ramessen corr. ex quamessen A 10 illa statua A illas statuas ipse scripsi 19 agende A 27 quandiu A 28 quo ei iam A quoniam scripsi cum Oamurrini (1) iter autem quo ei iam Gamurrini (2) et Bernard ) [*]( XXXVIIII Itln. Hlerolol. ) [*]( 4 )

50
quod transiebat per Arabiam ciuitatem. id est quodam<linquente mittit de Thebaida in Pelusio, et ideo iam non fuit necesse( castrum milites.