S. Silviae Peregrinatio

Itinera Hierosolymitana / Egragia

Itinera Hierosolymitana / Egragia. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Nam et Epauleum ostensum est nobis, de contra tamen, et Magdalum fuimus. Nam castrum est ibi nunc habens praepositum cum milite, qui ibi nunc praesidet pro disciplina romana. Nam et nos iuxta consuetudinem deduxerunt inde usque ad aliud castrum, et locus Belsefon ostensus est nobis, immo in eo loco fuimus. Nam ipse est campus supra mare rubrum, iuxta latus montis, quem superius dixi, ubi filii Israhel, cum uidissent Egyptios post se uenientes, exclamauerunt.

Oton etiam ostensum est nobis, quod est iuxta deserta loca, sicut scriptum est, nec non etiam et Socchoth. Socchoth autem est cliuus modicus in media ualle. iuxta quem colliculum fixerunt castra filii Israhel; nam hic est locus, ubi accepta est lex paschae.

Pithona etiam ciuitas, quam aedificanerunt filii Israhel, ostensa est nobis in ipso itinere, in [*]( 15 cf. Exod. 14, 2(Sept.) 22 cf. Exod. 14. 10 23 cf. Exod. 13, 20 25 cf. Exod. 12, 37 26 cf. Exod. 12, 43 27 cf. Exod. 1, 11 ) [*]( 5 monasteria corr. ex manasteria A 15 ostens; A 16 fuimus] fines Cholodniak 18 romanarum A, sed syllaba rum lineola perducta deleta 19 locus Belaefon] ioe belsefon ex ioe belsepon corr. A inde Belsephon Mommsen, Berl. Sitzungsberichte 1887, p. 361 castrum i. e. Belsephon coni. Purser in ed. Bernard. 20 oatensum A 27 edificauerunt A )

48
eo tamen loco ubi iam fines Egypti intrauimus. relinquentes iam terras Saracenorum; nam et ipsud nunc Phitona castrum est.

Heroum autem ciuitas, quae fuit illo tempore, id est ubi occurrit Ioseph patri suo Iacob uenienti, sicut scriptum est in libro Genesis, nunc est come, sed grandis, quod nos dicimus uicus. Nam ipse uicus ecclesiam habet et martyria et monasteria plurima sanctorum monachorum, ad quae singula uidenda necesse nos fuit ibi descendere iuxta consuetudinem, quam tenebamus.

Nam ipse uicus nunc appellatur Hero, quae tamen Hero a terra Iesse miliario iam sexto decimo est, nam in finibus Egypti est; locus autem ipse satis gratus est, nam et pars quaedam fluminis Nili ibi currit.

Ac sic ergo exeuntes de Hero peruenimus ad ciuitatem, quae appellatur Arabia, quae est ciuitas in terra Iesse. Unde scriptum est dixisse Pharaonem ad Ioseph: In meliori terra Egypti colloca patrem tuum et fratres in terra lessen, in terra Arabiae.

De Arabia autem ciuitate quattuor milia passus sunt Ramessen. Nos autem, ut ueniremus ad mansionem Arabiae, per media Ramesse transiuimus, quae Ramessen ciuitas nunc campus est, ita ut nec unam habitationem habeat. Paret sane, quoniam et ingens fuit per girum et multas fabricas habuit; ruinae enim ipsius, quemadmodum collapsae sunt, in hodie infinitae parent.