S. Silviae Peregrinatio

Itinera Hierosolymitana / Egragia

Itinera Hierosolymitana / Egragia. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Maxima etiam pars Palestinae, quae est terra repromissionis, inde uidebatur, nec non et omnis terra Iordanis, in quantum tamen poterat oculis conspici. In sinistra autem parte uidimus terras Sodomitum omnes nec non et Segor, quae tamen Segor sola de illis quinque in hodie constat.

Nam et memoriale ibi est, de ceteris autem illis ciuitatibus nichil aliud apparet nisi subuersio ruinarum, quemadmodum in cinerem conuersae sunt. Locus etiam, ubi fuit titulus uxoris Loth, ostensus est nobis, qui locus etiam in scripturis legitur.

Sed mihi credite, dominae uenerabiles, quia columna ipsa iam non paret, locus autem ipse tantum ostenditur; columna autem ipsa dicitur mari mortuo fuisse cooperta. Certe locum cum uideremus, columnam nullam uidimus, et ideo fallere uos super hanc rem non possum. Nam episcopus loci ipsius, id est de Segor, dixit nobis, quoniam iam aliquot anni essent, a quo non pareret columna illa. Nam de Segor forsitan sexto miliario ipse locus < est, > ubi stetit columna illa, quod nunc totum cooperit aqua.

Item de dextra parte ecclesiae, a foras tamen, [*]( 14 cf. Gen. 14, 2 Dent. 34, 3 18 cf. Gen. 19, 26 ) [*]( 1 excedite Woelfflin Archiv f. lat. Lex. IV p. 268 8 dicemus Cholodniak 8 circa A citra Potnialowsky que A 9 eminerat A eminebat Gamurrini enim erat Cholodniak tantum eminebat, quantum excelsus locus coni. Bonnet 17 conuerse A ilO domine A 22 quo operta A 10 certe cum A emendaui ipse et Gamurrini (2) locum uideramua Sittl 25 aliquot corr. ex aliquod A 27 est add. Gamurrini )

55
accessimus et ostensae sunt nobis inde a contra duae ciuitates, id est Esebon, quae fuit regis Seon regis Amorreorum, quae nunc appellatur Exebon, et alia Og regis Basan, quae nunc dicitur Sasdra. Item de eodem loco ostensa est nobis a contra Fogor, quae fuit ciuitas regni Edom.